LIBER GENESEOS

I.   Quod Verbum Veteris Testamenti contineat arcana caeli, et quod omnia et singula spectent Dominum, Ipsius caelum, Ecclesiam, fidem, et quae sunt fidei, nemo mortalium ex littera capit; nam ex littera seu sensu litterae nemo aliud videt quam quod in genere spectent externa Ecclesiae Judaicae; cum tamen ubivis interna sunt quae nusquam patent in externis, praeter paucissima quae Dominus revelavit et explicuit apostolis; sicut quod Sacrificia significent Dominum; quod terra Canaan et Hierosolyma, caelum, unde vocatur Canaan et Hierosolyma caelestis; similiter Paradisus.

II.  Sed quod omnia et singula, immo singularissima, usque ad minimam iotam, significent et involvant spiritualia et caelestia, adhuc orbis Christianus alte ignorat, quare etiam Vetus Testamentum parum curat. Ex unico hoc usque scire possunt quod Verbum, quia Domini et a Domino, nusquam dari possit nisi interius contineat talia quae sunt caeli, quae Ecclesiae, quae fidei, alioquin non vocari potest Verbum Domini, nec dici quod vita aliqua illi insit; nam unde vita, nisi ex illis quae sunt vitae, hoc est, nisi inde ut omnia et singula se referant ad Dominum, Qui est ipsissima vita? quare quicquid non interius spectat Ipsum, non vivit, immo, quae vox in Verbo non involvit Ipsum, seu ad Ipsum se refert suo modo, non est Divinum.

III.  Absque vita tali, Verbum quoad litteram est mortuum; se enim habet Verbum sicut homo, qui, ut in orbe Christiano notum est, externus est et internus; externus homo separatus ab interno est corpus, et sic mortuum; internus autem est qui vivit, et dat externo vivere; internus homo est ejus anima: ita Verbum, quoad litteram solum, est sicut corpus absque anima.

IV. Ex solo sensu litterae, cum ei inhaeret mens, nusquam videri potest quod talia contineat; sicut prima haec Geneseos, ex sensu litterae nusquam aliud noscitur quam quod agatur de Creatione Mundi, et de Horto Edenis qui vocatur Paradisus; tum de Adamo, ut primo homine creato; quis aliud autumat? Sed quod haec arcana contineant quae nusquam adhuc revelata sunt, ex illis quae sequuntur satis constabit; et quidem quod primum caput Geneseos in sensu interno agat de NOVA CREATIONE hominis, seu de ejus REGENERATIONE in genere, deque Antiquissima Ecclesia in specie, et quidem ita ut ne minimum vocis sit quod non repraesentat, significat et involvit.

V. Sed quod ita se res habeat, nemo mortalium usquam scire potest nisi ex Domino; quare in antecessum licet manifestare quod ex Divina Domini Misericordia concessum sit nunc per aliquot annos jugiter et continue interesse consortio spirituum et angelorum, eos audire loquentes, et cum iis vicissim loqui; inde datum audire et videre stupenda quae in altera vita, quae nusquam ad alicujus hominis cognitionem, nec in ejus ideam, venerunt; instructus ibi sum de spirituum diversis generibus; de statu animarum post mortem; de inferno, seu statu lamentabili infidelium; de caelo, seu statu felicissimo fidelium; imprimis de Doctrina fidei quae agnoscitur in universo caelo; de quibus, ex Divina Domini Misericordia, plura in sequentibus.

CAPUT PRIMUM

1. In principio creavit Deus caelum et terram.
2. Et terra erat vacuitas et inanitas, et caligo super faciebus abyssi; et Spiritus DEI se motitans super facies aquarum.
3. Et dixit DEUS, Sit lux, et facta est lux.
4. Et vidit DEUS lucem, quod bona; et distinxit Deus inter lucem et inter tenebras.
5. Et vocavit DEUS lucem, diem; et tenebras vocavit noctem Et fuit vespera, et fuit mane, dies primus.
6. Et dixit DEUS, Sit expansum in medio aquarum, et sit distinguens inter aquas aquis.
7. Et fecit DEUS expansum illud, et distinxit inter aquas, qua sub expanso, et inter aquas, quae supra expansum; et factum ita.
8. Et vocavit DEUS expansum, caelum. Et fuit vespera, et tui mane, dies secundus.
9. Et dixit DEUS, Congregentur aquae sub caelo ad locum unum et appareat arida; et factum ita.
10. Et vocavit DEUS aridam, terram, et congregationem aquarum vocavit maria: et vidit DEUS quod bonum.
11. Et dixit DEUS, Progerminare faciat terra herbam teneram, herbam seminificantem semen, arborem fructus facientem fructum secundum speciem suam, in quo semen ejus, super terra; et factum ita.
12. Et produxit terra herbam teneram, herbam seminificantem semen, secundum speciem suam, et arborem facientem fructum, in quo semen ejus, secundum speciem suam; et vidit DEUS quod bonum
13. Et fuit vespera, et fuit mane, dies tertius.
14. Et dixit DEUS, Sit luminaria in expanso caelorum, ad distinguendum inter diem, et inter noctem; et erunt in signa, et in stata tempora, et in dies, et annos.
15. Et erunt in luminaria in expanso caelorum, ad lucem dandum super terra; et factum ita.
16. Et fecit DEUS duo luminaria magna, luminare magnum ad dominandum die, et luminare minus ad dominandum nocte, et stellas.
17. Et posuit illa DEUS in expanso caelorum, ad lucem dandum super terra;
18. Et ad dominandum in die, et in nocte, et ad distinguendum inter lucem, et inter tenebras; et vidit DEUS quod bonum.
19. Et fuit vespera, et fiat mane, dies quartus.
20. Et dixit DEUS, Prorepere faciant aquae reptile, animam viventem; et avis volitet super terra, super faciebus expansi caelorum.
21. Et creavit DEUS cetos magnos; et omnem animam viventem reptantem, quam prorepere fecerunt aquae, secundum species suas; et omnem avem alae secundum speciem suam; et vidit Deus quod bonum.
22. Et benedixit iis DEUS, dicendo, Fructificate et multiplicate vos, et implete aquas in maribus; et avis multiplicabitur in terra.
23. Et fuit vespera, et fuit mane, dies quintus.
24. Et dixit DEUS, Producat terra animam viventem secundum speciem suam; bestiam et se movens, et feram istius terrae secundum speciem suam; et factum ita.
25. Et fecit DEUS feram terrae secundum speciem suam; et bestiam secundum speciem suam, et omne reptans humi secundum speciem suam; et vidit DEUS quod bonum.
26. Et dixit DEUS, Faciamus hominem in imaginem Nostram, secundum similitudinem Nostram; et dominabuntur in pisces maris, et in avem caelorum, et in bestiam, et in omnem terram, et in omne reptans, quod reptat super terra.
27. Et creavit DEUS hominem in imaginem Ipsius, in imaginem DeI creavit illum; masculum et feminam creavit illos.
28.
Et benedixit illis Deus, et dixit illis DEUS, Fructificate et multiplicate vos, et implete terram, et subjugate eam; et dominamini in pisces maris, et in avem caelorum, et in omne vivum reptans super terra.
29. Et dixit DEUS, Ecce, do vobis omnem herbam seminificantem semen, quae super faciebus totius terrae, et omnem arborem, in qua fructus; arbor producens semen vobis erit in cibum.
30. Et omni ferae terrae, et omni avi caelorum, et omni reptanti super terra, in quo anima vivens, omne viride herbae in escam; et factum ita.
31. Et vidit DEUS omne quod fecit, et ecce bonum valde. Et fuit vespera, et fuit mane, dies sextus.

CONTENTA

6. SEX dies seu tempora quae sunt tot successivi status regenerationis hominis, in genere ita se habent.

7. Primus status est qui praecedit, tam ab infantia quam proxime ante regenerationem, et vocatur 'vacuitas, inanitas et caligo.' Et primus motus, qui est misericordia Domini, est 'Spiritus Dei motitans se super faciebus aquarum.'

8. Secundus status est cum distinguitur inter illa quae sunt Domini et quae sunt hominis propria: quae sunt Domini vocantur in Verbo 'reliquiae,' suntque hic imprimis cognitiones fidei quas ab infantia didicit; quae reconduntur nec patent priusquam in statum hunc venit: qui status raro hodie existit absque tentatione, infortunio, tristitia, quae faciunt ut ea quae sunt corporis et mundi, ita quae sunt propria, quiescant et quasi moriantur: ita quae sunt externi hominis, separantur ab illis quae sunt interni; in interno sunt reliquiae, a Domino ad hoc tempus et ad hunc usum, reconditae.

9. Tertius status est Paenitentiae; in quo, ex interno homine, loquitur pie et devote, et producit bona, sicut charitatis opera sed quae tamen sunt inanimata, quia putat a se; et vocantur 'herba tenera,' tum 'herba seminis,' dein 'arbor fructus.'

10. Quartus status est cum afficitur Amore et illuminatur Fide: prius quidem locutus est pia et produxit bona, sed ex statu tentationis et angustiae, non ex fide et charitate: ideo illa in interno homine nunc accenduntur, et vocantur 'bina luminaria.'

11. Quintus status est quod ex fide loquatur seque inde confirmat in vero et bono; quae tunc producit, sunt animata, et vocantur 'pisces maris et aves caelorum.'

12. Sextus status est cum ex fide et inde ex amore, vera loquitur et bona facit: quae tunc producit, vocantur 'anima vivens et bestia.' Et quia tunc incipit simul ac ex fide, etiam ex amore agere, fit homo spiritualis, qui vocatur 'imago.' Ejus vita spiritualis delectatur ei sustentatur illis quae sunt cognitionum fidei et quae sunt operum charitatis, quae vocantur 'ejus cibi': et ejus vita naturalis delectatur et sustentatur iis quae sunt corporis et sensuum, ex quibus pugna, usque dum amor regnat et fit homo caelestis.

13. Qui regenerantur, non omnes ad statum hunc veniunt, sed quidam, et maxima pars hodie, solum ad primum; quidam modo ad alterum; quidam ad tertium, quartum, quintum; raro ad sextum; et vix ullus ad septimum.

SENSUS INTERNUS

14. In sequentibus per DOMINUM unice intelligitur Salvator mundi Jesus Christus, et Dominus appellatur absque ceteris nominibus: pro Domino agnoscitur et adoratur in universo caelo, quia Ipsi omnis potestas in caelis et in terris: mandavit etiam dicendo,
Vos vocatis Me Domine, recte dicitis; sum namque, Joh.xiii 13.
Et discipuli post resurrectionem appellarunt Ipsum Dominum.

15. In universo caelo nec sciunt alium Patrem quam Dominum, quia unus, sicut Ipse dixit,
Ego sum via, et veritas, et vita;...dicit Philippus, Monstra nobis Patrem;...dicit ei Jesus, Tantum temporis vobiscum sum, non nosti Me, Philippe? qui vidit Me, vidit Patrem; quomodo ergo tu dicis, monstra nobis Patrem? nonne credis, quod Ego in Patre, et Pater in Me, sit?...credite Mihi, quod Ego in Patre, et Pater in Me, Joh. xiv 6, 8-11.

16. Vers. I. In principio creavit Deus caelum et terram:'Principium' vocatur antiquissimum tempus; per prophetas passim 'dies antiquitatis,' ut et 'dies aeternitatis.' Principium etiam involvit tempus primum cum regeneratur homo, nam tunc e novo nascitur et vitam accipit; ipsa regeneratio vocatur inde nova hominis creatio. 'Creare, formare et facere' ubivis fere in propheticis significant regenerare, cum differentia; ut apud Esaiam,
Omnem vocatum nomine Meo, et ad gloriam Meam creavi illum, formavi etiam feci illum, xiii 7.
Quare Dominus vocatur Redemptor, Formator ab utero, Factor, ut et Creator, ut apud eundem prophetam,
Ego Jehovah, Sanctus vester, Creator Israelis, Rex vester, xliii 15:
apud Davidem,
Populus creatus laudabit Jah, Ps. cii 19 [A.V. 18];
apud eundem,
Emittis spiritum Tuum, creabuntur, et renovas facies humi, Ps. civ 30.
Quod 'caelum' significat internum hominem, et 'terra,' ante regenerationem, externum, ex sequentibus videatur.

17. Vers. 2. Et terra erat vacuitas et inanitas, et caligo super faciebus abyssi; et Spiritus Dei se motitans super facies aquarum: Homo ante regenerationem vocatur 'terra vacua et inanis,' etiam 'humus,' cui nihil boni et veri inseminatum est; 'vacuum' ubi nihil boni, et 'inane' ubi nihil veri; inde 'caligo,' seu stupor et ignorantia omnium quae sunt fidei in Dominum, proinde quae sunt vitae spiritualis et caelestis; qui homo describitur a Domino per Jeremiam,
Stolidus populus Meus, Me non norunt; stulti filii ii, et non intelligentes; sapientes ad malum faciendum, et bonum facere non sciunt; vidi terram, et ecce vacuitas et inanitas, et ad caelos, et non lux eorum, iv 22, 23, 25.

18. 'Facies abyssi' sunt ejus cupiditates et inde falsitates, es quibus et in quibus totus est; qui quia ei nihil lucis, est sicut abyssus, seu confusum obscurum quid: vocantur tales quoque abyssi et profunditates maris passim in Verbo, quae exsiccantur, seu vastantur, antequam regeneratur homo; ut apud Esaiam,
Expergiscere juxta dies antiquitatis, generationes aeternitatum,...nonne tu exsiccans mare, aquas abyssi magnae, et ponens profunditates maris in viam, ut transeant redempti?...Redempti Jehovae revertantur, li 9-11.
Homo etiam talis cum inspicitur e caelo, apparet instar molis nigrae cui nihil vitale. Involvunt eadem in communi vastationem hominis, de qua apud prophetas plura, quae praecedit regenerationem; nam antequam homo scire potest quid verum, et affici bono, removenda sunt quae impediunt et quae repugnant; ita vetus homo moriturus, antequam novus concipi potest.

19. Per 'Spiritum Dei' intelligitur Misericordia Domini, de qua praedicatur 'motitare,' sicut solet gallina super ova, hic super illa quae Dominus apud hominem recondit et appellantur passim 'reliquiae' in Verbo; sunt cognitiones veri et boni, quae nusquam in lucem aut diem veniunt priusquam externa vastata sunt; cognitiones illae vocantur hic 'facies aquarum.'

20. Vers. 3. Et dixit Deus, Sit lux, et facta est lux. Primum est, cum homo incipit scire quod sit bonum et verum aliquod superius: homines prorsus externi ne quidem sciunt quid bonum et quid veram; nam omnia quae sunt amoris sui et amoris mundi, putant esse bona; et omnia quae amoribus istis favent, putant esse vera, ita nescientes quod bona ista sint mala et vera ista sint falsa: at cum concipitur homo e novo, primum scire incipit quod bona ejus non sint bona; cumque magis ad lucem venit, quod Dominus sit et quod Dominus sit ipsum bonum et verum: quod scire debeant quod Dominus sit, Ipse dicit apud Johannem,
Nisi credideritis, quod Ego sim, moriemini in peccatis vestris, viii 24;
dein quod Dominus sit ipsum bonum seu vita, et ipsum verum seu lux, ac ita quod nullum bonum et verum nisi a Domino, etiam apud Johannem,
In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum,...omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil, quod factum est; in Ipso vita erat, et vita erat lux hominum, lux autem in tenebris apparet;...Ipse erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in mundum, i 1, 3, 4, 9.

21. Vers. 4, 5. Et vidit Deus lucem, quod bona; et distinxit Deus inter lucem et inter tenebras. Et vocavit Deus lucem, diem; et tenebras vocavit noctem. 'Lux' dicitur bona, quia ex Domino, Qui est ipsum bonum: 'tenebrae' sunt quae antequam e novo concipitur et nascitur homo; apparuerunt sicut lux, quia malum sicut bonum, et falsum sicut verum, sed sunt tenebrae, suntque propria hominis quae manent. Omnia quaecumque Domini sunt, comparantur 'diei,' quia lucis sunt; et omnia quaecumque propria hominis, comparantur 'nocti,' quia caliginis: ita pluries in Verbo.

22. Vers. 5. Et fuit vespera, et fuit mane, dies primus. Quid vespera et quid mane, inde jam noscitur. 'Vespera' est omnis status praecedens, quia umbrae, seu falsitatis et nullius fidei; 'mane' est omnis status sequens, quia lucis, seu veritatis et cognitionum fidei 'Vespera' in genere significat omnia quae propria sunt hominis; 'mane' autem quae sunt Domini; ut per Davidem,
Spiritus Jehovae locutus est in me, et sermo ipsius super lingua mea; dixit Deus Israelis, mihi locutus est Petra Israelis,...Ille sicut lux mane, dum oritur sol, mane non nubes, dum a splendore, a pluvia, herba tenera e terra, 2 Sam. xxiii 2-4.
Quia 'vespera' est quando nulla fides, et 'mane' quando fides, Adventus Domini in mundum appellatur 'mane,' et tempus quando venit, quia tunc nulla fides, appellatur 'vespera'; apud Danielem,
Sanctus dixit ad me, Usque ad vesperam, cum fit mane, bis mille et trecenta, viii 14, 26.
Similiter accipitur 'mane' pro omni adventu Domini, in Verbo, ita est vox novae creationis.

23. Quod 'dies' pro ipso tempore accipiatur, nihil communius est in Verbo; ut apud Esaiam,
Propinquus est dies Jehovae....Ecce dies Jehovae venit.... Caelum commovebo, et contremiscet terra e loco suo,...in die excandescentiae irae Meae....Propinquum ad veniendum est tempus ipsius, et dies ejus non protrahentur, xiii 6, 9, 13, 22:
et apud eundem prophetam,
In diebus antiquitatis antiquitas ejus....Fiet in die illo oblivioni tradetur Tyrus septuaginta annis, juxta dies regis unius, xxiii 7, {x}15.
Quia 'dies' pro tempore, etiam pro statu istius temporis accipitur, ut apud Jeremiam,
Vae nobis, quia declinavit dies, quia extenderunt se umbrae vesperae, vi4:
et apud eundem prophetam,
Si irritum reddideritis foedus Meum diei, et foedus Meum noctis, ut non sit diurnum, et nox in tempore suo, xxxiii 20, 25;
tum,
Renova dies nostros, sicut antiquitus, Thren. v 21.

24. Vers. 6. Et dixit Deus, Sit expansum in medio aquarum, et sit distinguens inter aquas aquis. Postquam Spiritus Dei seu Misericordia Domini produxit in diem cognitiones veri et boni, et dedit primam lucem quod Dominus sit et quod Dominus sit ipsum bonum et ipsum verum, et quod nullum bonum et verum nisi a Domino, tunc distinguit inter hominem internum et externum, ita inter cognitiones quae sunt apud hominem internum, et scientifica quae sunt hominis externi. Homo internus vocatur 'expansum'; cognitiones quae apud hominem internum, appellantur 'aquae supra expansum'; et scientifica hominis externi vocantur 'aquae sub expanso.'

[2] Homo antequam regeneratur, ne quidem novit quod internus homo detur, minus quid internus, putans non distinctos esse, quia immersus corporeis et mundanis; etiam, quae interni hominis sunt, immersit iisdem, et ex distinctis unum confusum obscurum fecit: ideo primum dicitur ut sit 'expansum in medio aquarum,' tum ut sit 'distinguens aquis inter aquas,' non autem distinguens 'aquas inter aquas.' Mox vero ita,
    Vers. 7, 8. Et fecit Deus expansum illud, et distinxit inter aquas, quae sub expanso, et inter aquas, quae supra expansum; et factum ita. Et vocavit Deus expansum, caelum.

25. 'Expandere terram, et extendere caelos' est sollemnis locutio apud Prophetas ubi de regeneratione hominis agitur, ut apud Esaiam,
Sic dixit Jehovah, Redemptor tuus, et Formator tuus ab utero: Ego Jehovah faciens omnia, extendens caelos Solus, et expandens terram a Me Ipso, xliv 24:
tam, ubi de adventu Domini aperte dicitur,
Calamum contusum non confringit, et linum fumigans non exstinguit, ad veritatem profert judicium;
hoc est, fallacias non frangit nec cupiditates exstinguit, sed ad veram et bonum flectit, sic sequitur,
Deus Jehovah creat caelos, et extendit illos, expandit terram, et productiones ejus; dat animam populo super ea, et spiritum ambulantibus in ea, xlii 3-5.
Praeter etiam alibi aliquoties.
26. Vers. 8. Et fuit vespera, et fuit mane, dies secundus: Quid 'vespera,' quid 'mane,' et quid 'dies,' prius ad vers. 5.

27. Vers. 9. Et dixit Deus, Congregentur aquae sub caelo ad locum unum, et appareat arida; et factum ita. Cum novit quod homo internus et extemus detur, et quod vera et bona ab homine interno, seu per hominem internum ad externum, a Domino influant, tametsi non ita apparet, tunc illa, seu cognitiones veri et boni, quae apud eum, in memoria ejus reconduntur et inter scientifica referuntur; quicquid enim memoriae externi hominis insinuatur, sive naturale sit, sive spirituale, sive caeleste, ibi manet ut scientificum, et inde producitur a Domino. Cognitiones illae sunt 'aquae congregatae ad locum unum,' et vocantur 'maria'; ipse autem homo externus vocatur 'arida,' et mox 'terra,' secundum haec quae sequuntur.

28. Vers. 10. Et vocavit Deus aridam, terram, et congregationem aquarum vocavit maria; et vidit Deus quod bonum. Quod 'aquae' significent cognitiones et scientifica, communissimum est in Verbo, inde quod 'maria' collectionem earum, ut apud Esaiam,
Plena erit terta scientia Jehovae, sicut aquae mare contegentes, xi 9:
et apud eundem prophetam, ubi de defectu cognitionum et scientificorum agitur,
Deficient aquae de mari, fluviu exsiccabitur et exarescet et recedent flumina, xix 5, 6:
apud Haggaium, ubi de Ecclesia nova,
Ego commovens caelos et terram, et mare et aridam; et commovebo omnes gentes, et venient desiderium omnium gentium, et implebo domum hanc gloria, ii 6, 7:
et de homine regenerando apud Zachariam,
Erit dies unus ille, notus est Jehovae, non dies, nec nox, et erit, ad tempus vesperae erit lux, et erit in die illo, exibunt aquae vivae a Hierosolyma, pars earum ad mare orientale, et pars earum ad mare posterum, xiv 7, 8:
per Davidem, ubi describitur homo vastatus qui regenerandus, Dominum adoraturus,
Jehovah vinctos suos non spernit, laudabunt Ipsum caeli et terra, maria et omne reptans in iis, Ps. lxix 35 [A.V. 34].
Quod 'terra' significet receptaculum, apud Zachariam,
Jehovah extendens caelos, et fundans terram, et formans spiritum hominis in medio ejus, xii I.

29. Vers. 11, 12. Et dixit Deus, Progerminare faciat terra herbam teneram, herbam seminificantem semen, arborem fructui facientem fructum, secundum speciem suam, in quo semen ejus, super terra; et factum ita. Et produxit terra herbam teneram, herbam seminificantem semen, secundum speciem suam, et arborem facientem fructum, in quo semen ejus, secundum speciem suam; et vidit Deus quod bonum. Cum terra sic praeparata est, seu homo, ut a Domino recipere possit semina caelestia et producere aliquid boni et veri, tunc Dominus primum progerminare facit teneram quoddam, quod vocatur 'herba tenera'; tum aliquid utilius, quod rursus se proseminat, et vocatur 'herba seminificans semen'; tandem aliquod bonum quod se fructificat, et vocatur 'arbor faciens fructum, in quo semen ejus,' quodlibet secundum speciem suam. Homo qui regeneratur, primum talis est ut putet bonum quod facit, esse ex semet, et verum quod dicit, esse ex semet, cum tamen ita se res habet quod omne bonum et omne verum sit a Domino, quare qui putat esse a semet, is nondum habet vitam verae fidei, quam tamen postmodum recipere potest; nondum enim credere potest quod a Domino, quia in statu praeparationis ad recipiendam vitam fidei est; status iste repraesentatur hic per inanimata; et status vitae fidei postmodum per animata. [2] Quod Dominus sit 'seminans,' 'semen' sit Verbum Ipsius, et quod 'terra' homo, Ipse dignatus est dicere, Matth. xiii 19-24, 37-39; Marc. iv 14-21; Luc. via.11-16. Describit etiam similiter,
Ita est regnum Dei, ut homo, dum jacit semen in terram, et dormit et surgit nocte et die; et semen germinat et assurgit, quomodo is nescit, sponte enim terra fructum fert, primum herbam, dein spicam, deinde plenum frumentum in spica, Marc. iv 26-28.
Per 'regnum Dei' in universali sensu intelligitur universum caelum; in minus universali Ecclesia vera Domini; in particulari unusquisque qui est verae fidei, seu per fidei vitam regeneratus, quare is quoque vocatur 'caelum' quia in illo est caelum, tum regnum Dei quia in illo est regnum Dei, quod Ipse Dominus docet per Lucam,
Jesus interrogatus a Pharisaeis, Quando venit regnum Dei? respondit iis, et dixit, Non venit regnum Dei cum observatione, neque dicent, Ecce hic, aut, Ecce illic; ecce enim regnum Dei intra vos est, xvii 20, 21.
Hoc tertium successivum est regenerationis hominis, et status ejus paenitentiae, similiter ab umbra procedens ad lucem, seu a vespera ad mane, quare dicitur, vers . 13, Et fuit vespera, et fuit mane, dies tertius.

30. Vers. 14-17. Et dixit Deus, Sit luminaria in expanso caelorum, ad distinguendum inter diem et inter noctem; et erunt in signa, et in stata tempora, et in dies, et annos. Et erunt in luminaria in expanso caelorum, ad lucem dandum super terra; et factum ita. Et fecit Deus duo luminaria magna, luminare magnum ad dominandum die, et luminare minus ad dominandum nocte, et stellas. Et posuit illa Deus in expanso caelorum, ad lucem dandum super terra. Quid 'luminaria magna,' non satis intelligi potest nisi sciatur primum quae essentia fidei, tum quae ejus progressio apud eos qui e novo creantur. Ipsa essentia et vita fidei est solus Dominus; qui enim non credit in Dominum non habere potest vitam, ut Ipse dixit apud Johannem,
Qui credit in Filium, habet vitam aeternam, qui vero non credit Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manebit super eo, iii 36.
[2] Progressio fidei apud eos qui e novo creantur, est talis; primum nullius vitae sunt, nam in malo et falso non est vita, sed in bono et vero: dein accipiunt vitam a Domino per fidem, primum per fidem memoriae, quae est fides scientifica; tum per fidem intellectu, quae est fides intellectualis; dein per fidem corde, quae est fides amoris seu salvifica. Fides scientifica et intellectualis repraesentata est a versu 3 ad 13 per inanimata; fides autem vivificata per amorem repraesentatur a versu 20 ad 25 per animata; quare hic nunc primum agitur de amore et inde fide, quae vocantur 'luminaria'; amor est 'luminare magnum, quod dominatur die'; fides ex amore est 'luminare minus, quod dominatur nocte;' quae quia unum facient, dicitur de fis in singulari, sit, non autem sint, lumina. [3] Amor et fides se habent in interno homine sicut calor et lux in externo corporeo, quare illa per haec repraesentantur; ideo luminaria posita dicuntur in expanso caelorum, seu in interno homine, magnum luminare in ejus voluntate et minus in ejus intellecta, sed apparent solum in voluntate et intellectu, sicut lux solis in objectis; est solius Domini Misericordia, quae amore voluntatem et veritate seu fide intellectum afficit.

31. Quod 'luminaria magna' significent amorem et fidem: et quoque nominentur sol, luna et stellae, constat passim apud Prophetas, ut apud Ezechielem,
Obtegam, cum exstinxero te, caelos, et atrabo stellas eorum: solem nube obtegam, et luna non lucere faciet lucem suam, omnia luminaria lucis in caelis atrabo super te, daboque tenebras super terra tua, xxxii 7, 8;
ubi agitur de Pharaone et Aegyptio, per quos intelligitur in Verbo sensuale et scientificum, hic quod per sensualia et scientifica exstinxerint amorem et fidem: apud Esaiam,
Dies Jehovae ad ponendum terram in desolationem, nam stellae caelorum, et oriones eorum, non facient lucere lucem suam, obtenebratus sol in exitu suo, et luna non splendere faciet lucem suam, xiii 9, 10:
apud Joelem,
Venit dies Jehovae, dies tenebrarum et caliginis, coram Ipso contremiscit terra, commoventur caeli, sol et luna atrantur, et stellae retrahunt splendorem suum, ii [1,] 2, 10.
[2] Apud Esaiam, ubi agitur de Adventu Domini et illuminatione gentium, ita de nova Ecclesia, in particulari de singulis qui in tenebris sunt et lucem accipiunt ac regenerantur,
Surge, illuminare, quia venit lux tua, ecce tenebrae obtegunt terram, et caligo populos, et super te exorietur Jehovah, ambulabuntque gentes ad lucem tuam, et reges ad splendorem ortus tua, erit Jehovah tibi in lucem aeternitatis, non occidet amplius sol tuus, et luna tua non colligetur, quia Jehovah erit tibi in lucem aeternitatis, lx 1-3, 19, 20:
apud Davidem,
Jehovah facit caelos in intelligentia,...expandit terram super aquis,...facit luminaria magna,...solem ad dominandum in die,...et lunam et stellas ad dominandum in nocte, Ps. cxxxvi 5-9;
et apud eundem,
Glorificate Jehovam sol et luna, glorificate Ipsum omnes stellae lucis; glorificate Ipsum caeli caelorum; et aquae, quae supra caelos, Ps. cxlviii 3, 4.
[3] In quibus omnibus locis 'luminaria' significant amorem et fidem. Quia luminaria repraesentabant et significabant amorem et fidem in Dominum, praeceptum est in Ecclesia Judaica ut luminare perpetuum esset accensum a vespera ad mane, nam quicquid Ecclesiae illi praeceptum erat, repraesentativum Domini erat; de quo luminari ita,
Praecipe filiis Israelis, ut accipiant oleum ad luminare, ad ascendere faciendum lucernam jugiter. In tentorio conventus extra velum, quod est super testimonium, disponet illam Aharon et filii illius, a vespera usque ad mane, coram Jehovah. [Exod. xxvii 20, 21.]
Quae quod significent amorem et fidem, quae Dominus accendit et lucere facit in interno homine, et per internum hominem in externo ibi loci, ex Divina Domini Misericordia, ostendetur.

32. Amor et fides vocantur primum 'luminaria magna'; dein amor 'luminare magnum,' et fides 'luminare minus'; et de amore dicitur quod 'dominabitur in die,' et de fide quod 'dominabitur in nocte'; haec quia arcana sunt, et abdita imprimis in hoc fine dierum ex Divina Domini Misericordia, licet aperire quomodo se res habet quod abdita imprimis in hoc fine dierum, causa est quia nunc es consummatio saeculi, et amor paene nullus, proinde nec fides; sicut Ipse Dominus praedixit apud Evangelistas his verbis,
Sol obscurabitur, et luna non dabit lucem, et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur, Matth. xxiv 29;
per 'solem' hic intelligitur amor, qui 'obscuratus'; per 'lunam' fides 'quae non dat lucem'; per 'stellas' cognitiones fidei quae cadunt de caelo, quae sunt 'virtutes et potestates caelorum.' Antiquissima Ecclesia non aliam fidem agnovit quam ipsum amorem; caelestes quoque angeli non sciunt quid fides, nisi quae amoris; universum caelum est amoris, nam in caelis non datur alia vita quam vita amoris; inde omnis felicitas, quae tanta ut aliquid ejus non describi possit nec usquam aliqua idea humana capi. Qui in amore sunt, Dominum ex corde amant, se norunt, dicunt, et percipiunt, quod omnis amor, ita omnis vita quae solius amoris est, et sic omnis felicitas, unice ex Domino veniat, et quod ne hilum amoris, vitae et felicitatis ex semetipsis habeant. Quo Dominus sit, ex Quo omnis amor, repraesentatum etiam est per 'luminare magnum' seu solem cum transformatus, nam
Splenduit facies Ipsius sicut Sol, vestimenta autem facta sunt sicut Lux, Matth. xvii 2;
significantur intima per 'faciem,' et quae ab intimis procedunt per 'vestes,' ita Divinum Ipsius per 'solem' seu amorem, et Humanum Ipsius per 'lucem' seu sapientiam ex amore.

33. Notissimum unicuivis esse potest quod nulla usquam vita sit absque aliquo amore, et quod nusquam aliquod gaudium nisi quod profluit ex amore; sed qualis amor, talis vita et tale gaudium: removeres amores, seu quod idem est, cupiditates quia eae sunt amoris, cessaret ilico cogitatio et fores instar mortui; quod mihi ostensum est ad vivum. Amores sui et mundi quoddam vitae simile et quoddam gaudii simile sistunt, seq quia sunt contrarii prorsus amori vero, qui est ut ament Dominum supra omnia et proximum ut semet, constare potest quod non amores sint sed quod odia; nam quo plus aliquis semet et mundum amat, eo plus proximum et sic Dominum odit: quare verus amor est amor in Dominum; et vera vita est vita amoris ab Ipso: et verum gaudium est gaudium illius vitae. Amor verus non dari potest nisi unicus, ita nec vera vita nisi unica, unde vera gaudia et verae felicitates quales sunt angelorum in caelis.

34. Amor et fides nusquam separari possunt, quia unum et idem constituunt; quare cum primum agitur de luminaribus, pro uno accipiuntur, et dicitur 'sit luminaria in expanso caelorum.' Mirabilia de hoc licet referre; caelestes angeli, quia a Domino sunt in tali amore, ex amore in omnibus fidei cognitionibus sunt, et ex amore in tali vita et luce intelligentiae ut vix aliquid describi possit. Vicissim autem spiritus qui in scientia doctrinalium fidei absque amore sunt, in tali frigida vita et obscura luce sunt ut ne quidem ad primum limen atrii caelorum approximare possint, quin retro fugiant: dicunt quidam se credidisse in Dominum, sed non vixerunt sicut docuit; de quibus Dominus ita apud Matthaeum,
Non omnis dicens Mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum caelorum, sed faciens voluntatem Meam: multi dicent Mihi in illa die, Domine, Domine, nonne per nomen tuum prophetavimus? et quae sequuntur, vii 21, 22 ad fin.
Exinde constat quod qui in amore, etiam in fide sint, et sic in vita caelesti, non autem qui se dicunt esse in fide et non sunt in vita amoris. Vita fidei absque amore se habet sicut lux solis absque calore, ut in hieme, quando nihil crescit sed omnia et singula torpent et emoriuntur; sed fides ex amore se habet sicut lux solis tempore veris, quando omnia crescunt et florent, nam calor solis est qui producit; in spiritualibus et caelestibus similiter, quae solent repraesentari in Verbo per ea quae sunt in mundo et super terra: nulla fides, et fides absque amore, a Domino quoque comparatur hiemi, ubi de consummatione saeculi praedixit apud Marcum,
Orate, ne fiat fuga vestra in hieme, erunt enim dies isti affectionis, xiii 18, 19;
'fuga' est ultimum tempus, etiam cujusvis hominis cum moritur; 'hiems' est vita nullius amoris; 'dies affectionis' est status ejus miserabilis in altera vita.

35. Homini binae facultates sunt, voluntas et intellectus; cum intellectus regitur a voluntate, tunc simul unam mentem sic unam vitam constituunt, nam tunc quod homo vult et agit, etiam cogitat et intendit; cum autem intellectus dissidet a voluntate, sicut apud eos qui fidem se habere dicunt sed aliter vivunt, tunc una mens in binas distrahitur; una vult se auferre in caelum, altera tendit ad infernum; et quia voluntas omne agit, totus quantus ad infernum rueret nisi Dominus ejus misereretur.

36. Qui separarunt fidem ab amore, ne quidem sciunt quid fides; dum in idea fidei sunt, quidam non sciunt aliter quam quod sit mera cogitatio; aliqui, quod sit cogitatio in Dominum; pauci, quod sit doctrina fidei: sed fides est non solum cognitio omnium quae complectitur doctrina fidei, et eorum agnitio, sed imprimis est oboedientia omnium quae docet; primarium quod docet, cui oboedient, est amor Domini et amor proxImi, in quo qui non est, non est in fide; quod ita clare docet Dominus ut nusquam possit dubitari, apud Marcum ita,
Primarium omnium praeceptorum est, Audi Israel, Dominus Deus noster, Dominus unus est, ideo amabis Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex omnibus viribus tuis; hoc primarium est praeceptum; alterum quidem simile hoc, Amabis proximum tuum, sicut te ipsum; majus his aliud praeceptum non est, {x}xii 28-33.
Apud Matthaeum appellat illud 'Primum et Magnum Mandatum,' et quod 'ex illis mandatis Lex et Prophetae pendeant,' {x}xxii 34-38 [A.V. 35-40]. Lex et Prophetae sunt universa doctrina fidei et omne Verbum.

37. Dicitur quod 'luminaria erunt in signa, et in Stata tempora, et in dies, et in annos'; haec plura arcana continent quam ut in praesenti dici queant, tametsi in sensu litterae nihil arcani apparet; nunc solum, quod vices spiritualium et caelestium dentur in universali et singularibus, quae comparantur vicibus dierum et annorum; dierum sunt a mane ad meridiem, inde ad vesperam, et per noctem ad mane; annorum sunt similes, a vere ad aestatem, inde ad autumnum, et per hiemem ad ver; vices inde caloris et lucis, tum fructificationum terrae; his vicibus comparantur vices spiritualium et caelestium; vita absque vicibus et varietatibus foret una, ita nulla, nec cognosceretur, nec dignosceretur, minus perciperetur bonum et verum: haec vocantur apud Prophetas statuta, ut apud Jeremiam,
Dixit Jehovah, dans solem in lucem diei, statuta lunae, et stellarum in lucem noctis,...non recedent statuta haec a coram Me, xxxi 35, 36:
et apud eundem prophetam,
Sic dixit Jehovah, Si non foedus Meum diei et noctis, statuta caeli et terrae non posuero, xxxiii 25.
Sed de his, ex Divina Domini Misericordia, ad Gen. viii 22.

38. Vers. 18. Et ad dominandum in die, et in nocte, et ad distinguendum inter lucem, et inter tenebras; et vidit Deus quod bonum. Per 'diem' intelligitur bonum, per 'noctem' malum; quare bona appellantur opera diei, mala autem opera noctis: per 'lucem' intelligitur verum, et per 'tenebras' falsum, sicut Dominus loquitur,
Dilexerunt homines magis tenebras quam lucem; qua facit veritatem, venit ad lucem, Joh. iii 19-21.
Vers. 19. Et fuit vespera, et fuit mane, dies quartus.

39. Vers. 20. Et dixit Deus, Prorepere faciant aquae reptile, animam viventem; et avis volitet super terra, super faciebus expansi caelorum. Postquam magna luminaria accensa sunt et posita in homine interno, et inde lucem accipit externus, tunc incipit primum vivere; prius vix vixisse dici potest, nam bonum quod fecit, ex semet fecisse, et verum quod locutus, ex {x}semet dixisse, putavit; et quia homo est mortuus ex se, et in eo nihil nisi malum et falsum, quare quicquid producit ex se, non est vivum, usque adeo ut ne quidem facere bonum quod in se est bonum, ex semet possit: quod homo ne quidem cogitare bonum nec velle bonum, proinde non agere bonum, possit nisi ex Domino, ex doctrina fidei cuivis constat, nam dicit Dominus apud Matthaeum,
Qui seminat bonum semen, est Filius Hominis, xiii 37:
nec potest bonum nisi ex ipsomet fonte venire qui est unicus, sicut etiam dicit,
Nemo bonus est nisi unus Deus, Luc. xviii 19.
Sed usque cum Dominus resuscitat in vitam, seu regenerat, hominem, permittit primum ut sic autumet, nam homo tunc non aliter capere potest, nec aliter duci ad credendum, et dein ad percipiendum, quod a Domino Solo omne bonum et verum: dum ita autumavit, ejus vera et bona comparata sunt 'herbae tenerae,' tum 'herbae seminificanti semen,' dein 'arbori fructus,' quae sunt inanimata; nunc autem cum vivificatus ab amore et fide, et credit quod Dominus operatur omne bonum quod agit et verum quod dicit, tunc comparatur primum 'reptilibus aquae, et avibus, quae volitant super terra'; tum 'bestiis,' quae omnia sunt animata, et vocantur 'animae viventes.'

40. Per 'reptilia, quae aquae producunt' significantur scientifica quae sunt hominis externi; per 'aves' in genere rationalia, tum intellectualia, quorum haec sunt hominis interni. Quod 'reptilia aquarum seu pisces' significent scientifica constat apud Esaiam,
Veni et non vir; in increpatione Mea siccare faciam mare, ponam fluvios desertum; foetebit piscis eorum ab eo quod non aqua, et morietur siti; vestiam caelos atrore, 1 x2, 3:
manifestius adhuc apud Ezechielem ubi Dominus describit novum templum, seu in genere novam Ecclesiam, et hominem Ecclesiae seu regeneratum, nam unusquisque regeneratus est templum Domini, ita,
Dominus Jehovah dixit ad me, Aquae istae, quae exibunt ad terminum versus orientem, et venient versus mare, in mare deductae, et sanabuntur aquae: et erit, quod omnis anima vivens, quae proreptabit, ad quodcumque ubi venit aqua fluviorum, vivet, et erit piscis multus valde, quia veniunt illuc aquae istae, et sanabunt, et vivet omne, quo venit fluvius: et erit, stabunt super illo piscatores ab Engedi ad En-Eglaim, cum expansione retium erunt; secundum speciem suam erit piscis eorum, sicut piscis maris magni, multus valde, {x}xlvii 8-10:
'piscatores ab Engedi ad En-Eglaim cum expansione retium' significent eos qui docebunt hominem naturalem de veritatibus fidei. Quod 'aves' significent rationalia et intellectualia constans est apud Prophetas, ut apud Esaiam,
Vocans ab ortu volucrem, e terra longinqua virum consilii Mei, xlvi II:
apud Jeremiam,
Vidi, et ecce non homo, et omnis avis caelorum aufugerunt, iv 25:
apud Ezechielem,
Plantabo surculum cedri altae, et attollet ramum, et faciet fructum, et erit in cedrum magnificam, et habitabunt sub illa omnis avis omnis alae, in umbra ramorum ejus habitabunt, xvii 23:
et apud Hosheam, ubi agitur de nova Ecclesia seu de regenerato,
Et feriam illis foedus, in die illo, cum fera agri, et cum avi caelorum, et se movente humi, ii 18.
Quod 'fera' non significet feram, nec 'avis' avem, unicuivis constare potest, quia Dominus novum foedus cum iis pangit.

41. Quicquid proprium est hominis, hoc nullam in se vitam habet, dumque sistitur videndum, apparet durum sicut osseum et nigrum; at quicquid a Domino, vitam habet, est in illo spirituale et caeleste, et dum sistitur videndum, apparet ut humanum vivum: et quod incredibile forte sed usque verissimum, quod unaquaevis vox, unaquaevis idea, et unumquodvis minimum cogitationis spiritus angelica, vivat; in singularissimis ejus est affectio procedens a Domino, Qui est ipsa vita: quare quae a Domino, habent vitam in se, quia fidem in Ipsum, et significantur hic per 'animam viventem'; tum habent speciem corporis hic significatam per 'se movens' seu 'reptans': at haec adhuc homini arcana sunt, sed quia agitur hic de anima vivente et se movente, hic solum memoranda.

42. Vers. 21. Et creavit Deus cetos magnos; et omnem animam viventem reptantem, quam prorepere fecerunt aquae, secundum species suas; et omnem avem alae secundum speciem suam; et vidit Deus quod bonum. 'Pisces,' ut dictum, significant scientifica, hic per fidem a Domino animata et sic viva; 'ceti' significant illorum communia, sub quibus et ex quibus particularia; nihil quicquam in universo datur quod non sub aliquo communi est ut existat et subsistat: apud Prophetas aliquoties nominantur ceti aut balaenae et ibi significant communia scientificorum; Pharaoh, rex Aegypti, per quem repraesentatur sapientia seu intelligentia humana, hoc est, scientia in genere, vocatur cetus magnus: ut apud Ezechielem,
Ecce Ego contra te, Pharaoh rex Aegypti, cete magne, cubans in medio fluviorum tuorum, qui dixit, Mihi fluvius, et ego feci me, xxix 3:
et alibi,
Tolle lamentationem super Pharaonem, regem Aegypti, et dicas ad eum,...Et tu sicut cetus in maribus, et prodiisti in fluminibus tuis, et conturbasti aquas pedibus tuis, xxxii 2;
per quae significantur ii qui per scientifica, ita ex se, intrare volunt in mysteria fidei: apud Esaiam,
In die isto visitabit Jehovah gladio suo duro, et magno, et forti, super leviathanem serpentem oblongum, et super leviathanem serpentem tortuosum, et occidet cetos, qui in mari, {x}xxvii I:
per 'occidere cetos in mari' significatur ut ne quidem communia sciant: apud Jeremiam,
Comedit me, conturbavit Nebuchadnezzar, rex Babelis: constituit me vas inane, deglutivit me, sicut cetus, implevit ventrem suum ex deliciis meis, expulit me, li 34;
pro quod cognitiones fidei, quae hic sunt deliciae, ita deglutiverit sicut cetus Jonam, ubi 'cetus' pro iis qui communia cognitionum fidei ut scientifica possident, et sic faciunt.

43. Vers. 22. Et bene dixit iis Deus, dicendo, Fructificate et multiplicate vos, et implete aquas in maribus; et avis multiplicabitur in terra. Omne quod in se ex Domino vitam habet, se fructificat et multiplicat immensum; quamdiu homo in corpore vivit, non ita, sed in altera vita stupende. 'Fructificare' in Verbo praedicatur de illis quae sunt amoris, et 'multiplicare' de illis quae sunt fidei; fructus qui est amoris habet semen, per quod se tantum multiplicat. Benedictio Domini etiam significat in Verbo fructificationem et multiplicationem, quia hae ex illa. Vers. 23. Et fuit vespera, et fuit mane, dies quintus.

44. Vers. 24, 25. Et dixit Deus, Producat terra animam viventem secundum speciem suam; bestiam et se movens, et feram istius terrae secundum speciem suam; et factum ita. Et fecit Deus feram terrae secundum speciem suam, et bestiam secundum speciem suam, et omne reptans humi secundum speciem suam: et vidit Deus quod bonum. Homo, sicut 'terra,' nihil boni producere potest nisi prius ei inseminatae sint cognitiones fidei ex quibus sciat quid credendum et faciendum: intellectus est audire Verbum, et voluntatis est facere; audire Verbum et non facere, est dicere quod credat, et tamen non ita vivit; talis separat illa et distrahit mentem, et a Domino vocatur 'stultus,'
Omnis, qui audit verba Mea, et facit illa, comparo viro prudenti, qui aedificavit domum suam supra petram; at omnis, qui audit verba Mea, sed non facit illa, comparo viro stulto, qui aedificavit domum suam super arenam, Matth. vii 24, 26.
Quae sunt intellectus, significata sunt, ut ostensum, per 'reptilia, quae aquae prorepere faciunt, et per avem super terra et super faciebus expansi'; quae sunt voluntatis, significantur hic per 'animam viventem quam terra producat,' perque 'bestiam et reptans,' tum per 'feram ejus terrae.'

45. Qui antiquissimis temporibus vixerunt, ita significarunt illa quae sunt intellectus et quae sunt voluntatis; inde apud Prophetas et constanter in Verbo Veteris Testamenti similia per animalium genera repraesentantur. Bestiae sunt duplicis generis, sunt malae quia noxiae et sunt bonae quia mites; quae mala sunt in homine, significata sunt per tales bestias ut per 'ursos, lupos, canes'; quae bona et mitia, per tales quoque bestias sicut per 'juvencos, oves et agnos'; bestiae, quia hic agitur de regenerandis, sunt bonae et mites, significant affectiones: quae inferiora sunt, et plus trahunt a corpore, vocantur 'ferae ejus terrae' et sunt cupiditates et voluptates.

46. Quod 'bestiae' significent affectiones apud hominem, malas apud malos et bonas apud bonos, constare potest ex Verbo pluries, ut apud Ezechielem,
Ecce Ego ad vos, et respiciam ad vos, ut excolamini et seminemini, et multiplicabo super vos hominem et bestiam, et multiplicabuntur, et fructificabuntur, et habitare faciam vos secundum antiquitates vestras, xxxvi 9-11;
ubi de regeneratione agitur: apud Joelem,
Ne timete bestiae agri Mei, quia herbosa facta habitacula deserti, ii 22:
apud Davidem,
Ego stolidus,...bestiae fui apud Deum, Ps. {x}lxxiii 22:
apud Jeremiam,
Ecce dies venientes, et seminabo domum Israelis, et domum Jehudae, semine hominis, et semine bestiae,...et vigilabo super iis ad aedificandum et plantandum, xxxi 27, 28;
ibi de regeneratione agitur. Quod 'ferae' similia significent, ut apud Hosheam,
Feriam illis foedus in die illo, cum fera agri, et cum ave caelorum, et reptili terrae, ii 18:
apud Jobum,
A fera terrae non timebis, nam cum lapidibus agri foedus tuum, et fera agri pacifica erit tibi, {x}v 22, 23:
apud Ezechielem,
Pangam vobis foedus pacis, et cessare faciam feram malam e terra, ut habitent in deserto confidenter, xxxiv 25:
apud Esaiam,
Honorabit Me fera agri, quia dedi in deserto aquas, xliii 20:
apud Ezechielem,
In ramis illius nidificarunt omnis avis caelorum, et sub ramis illius genuerunt omnis fera agri, ac in umbra illius habitaverunt omnes gentes magnae, xxxi 6;
ita de Assyrio, quo significatur homo spiritualis, et comparatur horto Edenis: apud Davidem,
Glorificate Jehovam omnes angeli Ipsius, glorificate e terra ceti, arbor fructus, fera, et omnis bestia, reptans, et avis alae: Ps. cxlviii 2-4, 7, 9, 10;
hic prorsus eadem nominantur, ut ceti, arbor fructus, fera, bestia.' reptans, avis; nisi per ea significentur viva apud hominem, nusquam praedicari potest de iis quod glorificent Jehovam. Distinguitur probe apud Prophetas inter bestias et feras terrae ac inter bestias et feras agri Bona usque adeo appellantur bestiae, ut qui proximi Domino in caelo, dicantur animalia, tam apud Ezechielem quam apud Johannem,
Omnes angeli steterant circa thronum, et seniores, et quatuor animalia, et ceciderunt ante thronum super facies suas, et adorarunt Agnum, Apoc. vii 11; xix 4:
appellantur etiam 'creaturae quibus praedicandum evangelium,' quia e novo creandi,
Euntes in mundum universum, et praedicate evangelium omni creaturae, Marc. xvi 15.

47. Quod Verba contineant arcana regenerationis, exinde etiam constare potest quod in priore versu dictum, quod 'terra produceret animam {x}viventem, bestiam et feram terrae; in sequenti versu, alio ordine, quod 'Deus fecerit feram terrae, tum bestiam'; primum enim producit homo tanquam ex se, postea etiam, antequam fit caelestis, et sic regeneratio incohat ab externo homine et procedit ad internum, ideo hic alius ordo est, et externa praecedunt.

48. Ex his nunc constat quod quintus status sit, quod homo ex fide quae est intellectus, loquatur, seque inde confirmet in vero et bono, et quae tunc producit, sint animata, quae vocantur 'pisces maris et aves caelorum.' Et quod sextus status sit, cum ex fide quae est intellectus, et inde ex amore qui est voluntatis, vera loquatur et bono faciat; quae tunc producit, vocantur 'anima vivens et bestia.' Et quia tunc incipit simul ac ex fide, etiam ex amore agere, fit homo spiritualis qui vocatur 'imago,' de qua nunc.

49. Vers. 26. Et dixit Deus, Faciamus hominem in imaginem Nostram, secundum similitudinem Nostram; et dominabuntur in pisces maris, et in avem caelorum, et in bestiam, et in omnem terram, et in omne reptans, quod reptat super terra. In Antiquissima Ecclesia cum quibus Dominus locutus ore ad os, apparuit Dominus sicut Homo, de quibus multa referri potest sed nondum est tempus; ideo nullum appellabant 'hominem' quam Ipsum et quae Ipsius essent; nec semet nisi solum illa quae perceperunt habuisse ex Domino, ut omne bonum amoris et verum fidei; haec dicebant hominis, quia Domini: apud Prophetas inde in supremo sensu per hominem et Filium Hominis intelligitur Dominus; et in sensu interno sapientia et intelligentia; inde omnis qui regeneratus, ut apud Jeremiam,
Vidi terram, et ecce vacuitas et inanitas, et ad caelos, et ecce non lux eorum,...vidi et ecce non homo; et omnes aves caelorum aufugerunt, iv 23, 25:
apud Esaiam, ubi in sensu interno per 'hominem' intelligitur regeneratus, in supremo, Ipse Dominus, sicut unus,
Sic dixit jehovah, Sanctus Israelis, et Formator ejus,...Ego feci terram et hominem super ea creavi Ego; manus Meae extenderunt caelos, et omni exercitui eorum praecepi, xlv 11-13.
Dominus ideo prophetis visus Homo, ut Ezechieli,
Super expansum sicut aspectus lapidis sapphiri, similitudo solii, et super similitudine solii, similitudo sicut aspectus Hominis super illo superius, i 26:
et Danieli visus, dictus Filius Hominis, seu Homo, quod idem est,
Vidi, et ecce cum nubibus caeli, sicut Filius Hominis veniens erat, et usque ad Antiquum dierum pervenit, et ante Illum appropinquare fecerunt Ipsum, et Ipsi datum est dominium, et gloria, et regnum; et omnes populi, gentes et linguae Ipsi servient; dominium Ipsius, dominium saeculi, quod non transibit, et regnum Ipsius, quod non peribit, vii 13, 14:
Dominus etiam se saepius vocat Filium Hominis seu Hominem, et sicut apud Danielem de adventu Sui in gloriam praedicit,
Videbunt Filium Hominis venientem in nubibus caeli cum virtute et gloria, Matth. xxiv 23, 30;
'nubes caelorum' vocatur sensus litteralis Verbi; 'virtus et gloria' sensus Verbi internus, qui unice spectat Dominum, et Ipsius regnum, in omnibus et singulis; in quo sensu inde virtus et gloria.

50. Quid Antiquissima Ecclesia per 'imaginem Domini' intellexerunt, plura sunt quam ut dici possint. Homo nescit prorsus quod regatur a Domino per angelos et spiritus et quod apud unum quemvis hominem sint ad minimum bini spiritus et bini angeli; per spiritus fit communicatio hominis cum mundo spirituum, et per angelos, cum caelo; absque communicatione hominis per spiritus cum mundo spirituum et per angelos cum caelo, et sic per caelum cum Domino, nequaquam vivere potest; vita ejus pendet prorsus a conjunctione illa; si recederent spiritus et angeli, momento periret. Quamdiu homo non regeneratus est, regitur prorsus aliter quam cum regeneratus; cum non regeneratus, apud eum sunt spiritus mali qui dominantur ita super eum ut angeli tametsi adsunt, vix quicquam efficere possint qua solum dirigere ne praecipitet se in ultimum malum, et flectere eum ad quoddam bonum, et quidem per propria ejus cupiditates ad bonum, et per fallacias sensuum ad verum; tunc communicationem habet cum mundo spirituum per spiritus qui apud eum, sed non ita cum caelo, quia spiritus mali dominantur et angeli solum avertunt. Cum autem regeneratus est, tunc dominantur angeli et omnia bona et vera ei inspirant, ac horrorem et timorem pro malis e falsis. Angeli quidem ducunt, sed solum ministrant, nam Dominus solus est qui hominem regit per angelos et spiritus; et quia fit ministerio angelorum, hic primum dicitur in plurali, 'faciamus hominem in imaginem nostram'; sed quia solus usque regit et disponit, in subsequente versu dicitur in singulari, 'creabat Deus illum in imaginem Suam'; quod etiam Dominus clare dicit apud Esaiam,
Ita dixit Jehovah Redemptor tuus, et Formator tuus ab utero, Ego Jehovah facio omnia, extendens caelos Solus, expandens terram a Me Ipso, xliv 24.
Ipsi angeli etiam fatentur quod nihil potestatis apud eos, sed quod Solo Domino agant.