De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Coelesti 新しいエルサレムとその天界の教義
249
| DE SCRIPTURA SACRA SIVE VERBO. | 聖書または聖言 |
| 249. HOMO absque revelatione ex Divino, non scire aliquid potest de vita aeterna, ne quidem aliquid de Deo, et adhuc minus de amore et fide in Ipsum: | 249 神的なもの〔神〕からの啓示なしに、人間は永遠のいのちについて何も、確かに神について何も、さらに神への愛と信仰について何も知ることはできない。 |
| nam homo nascitur in meram ignorantiam, et dein ex mundanis discet omnia, ex quibus formabit intellectum suum; | なぜなら人間はまったくの無知へ生まれており、その後、すべてのことを世のものから学んで、それらから自分の理解力を形作らなくてはならないからである。 |
| nascitur etiam ex hereditario in omne malum, quod est ex amore sui et mundi; jucunda inde regnant jugiter, et suggerunt talia quae e diametro sunt contra Divinum. | また遺伝から自己と世への愛からのものであるすべての悪の中へ生まれている。そこからの喜びは常に彼を支配していて、神的なものに反するものを示唆する。 |
| Inde nunc est quod homo nihil de vita aeterna sciat: ideo necessario erit revelatio, ex qua sciat. | ここから人間は永遠のいのちについて何も知らないことが生まれており、それゆえ必然的に啓示が存在しなくてはならない。それ〔啓示〕により知るのである。 |