De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Coelesti 新しいエルサレムとその天界の教義 222


222. His adjicientur aliqua ex Arcanis Caelestibus (n. 9217[? 9127]):--

222 これらに『天界の秘義』からいくらか付加しよう(9127番)

"Qui de sensu interno seu spirituali Verbi nihil novit, non aliter scit quam quod par 'carnem et sanguinem,' in Verbo intelligatur caro et sanguis;  聖言の内なる、または霊的な意味を何も知らない者は、聖言の中の「肉と血」によって、肉と血が意味されること以外に何も知らない。
sed in sensu interno seu spirituali non agitur de vita corporis, sed de vita animae hominis, hoc est, de vita spirituali ejus, quam victurus est in aeternum: しかし、内なるまたは霊的な意味では、肉体のいのちについてではなく、人間の霊魂のいのちについて、すなわち、人間が永遠に生きるように霊的ないのちについて取り扱われている。
haec vita describitur in Verbo in sensu litterae per talia quae sunt vitae corporis, nempe per 'carnem' et 'sanguinem;' このいのちは聖言の文字の意味の中に肉体のいのちに属するようなものによって、すなわち、「肉と血」によって描かれている。
et quia vita spiritualis hominis subsistit per bonum amoris et verum fidei, ideo bonum amoris intelligitur per 'carnem,' et verum fidei per 'sanguinem,' in sensu interno Verbi: そして人間の霊的ないのちは愛の善と信仰の真理とによって存続しているので、それゆえ聖言の内意では、愛の善は「肉」によって、信仰の真理は「血」によって意味される。
haec per 'carnem et sanguinem' intelliguntur in caelo; similiter per 'panem et vinum,' quoniam per 'panem' prorsus simile ibi intelligitur quod per 'carnem,' et per 'vinum' prorsus simile quod per 'sanguinem.' それらのことが天界で「肉と血」によって、また「パンとぶどう酒」によって意味される。なぜならそこでは「パン」によって「肉」と完全に同じことが、「ぶどう酒」によって「血」と完全に同じことが意味されるからである。
Sed illi qui non spirituales homines sunt, hoc non capiunt; maneant itaque in sua fide, modo credant quod in Sacra Cena ac in Verbo sanctum sit, quia a Domino. しかし霊的な人間でない者はこのことを理解[把握]しない。そこで、そうした者は単に、聖餐と聖言は主から発するので、その中には聖なるものがあることだけを信じて、自分の信仰にとどまられよ。
Sit quod non sciant ubi id sanctum; usque qui aliqua perceptione interiore pollent, expendant num caro per 'carnem,' et sanguis per 'sanguinem' intelligatur in his locis:-- その聖なるものはどこにあるか知らなくても、それでも、なんらかの内的な認識を与えられている者は、以下の箇所で「肉」によって肉が、「血」によって血が意味されるか、考察されよ。

In Apocalypsi, 'Vidi angelum stantem in sole, qui clamavit voce magna, dicens omnibus avibus volantibus in medio caeli,

「黙示録」に―― 私は天使が太陽の中に立っているのを見た。彼は大声で叫んで、天の真ん中を飛ぶすべての鳥に言った。

..Congregamini ad cenam magni Dei; ut comedatis carnes regum, et carnes chiliarchorum, et carnes fortium, et carnes equorum et sedentium super illis, et carnes omnium liberorum et servorum, parvorum et magnorum' (xix. 17, 18); 神の大いなる晩餐に集まり、王たちの肉、千人隊長の肉、勇者の肉、馬とそれに乗る者の肉、自由な者と奴隷、小さな者と大きな者の肉を食べよ(19:17, 18)。
quis usquam haec intelliget, nisi sciat quid 'caro' in sensu interno significat, et nisi quid 'reges,' 'chiliarchi,' 'fortes,' 'equi,' `sedentes super illis,' 'liberi' et 'servi?'  「」、「」、「千人隊長」、「勇者」、「」、「それに乗る者」、「自由な」、「奴隷」が内意で何を意味するか知らないなら、だれがどれだけこれらを理解するのか。
Et apud Ezechielem, 'Sic dixit Dominus Jehovih, Dic omni avi caeli, omni bestiae agri, Congregamini et venite;

またエゼキエル書には――
 神エホバはこう語られる。あらゆる天の鳥とあらゆる野の獣に言え。集まって来よ。

congregate vos a circuitu super sacrificium meum, quod Ego sacrifico vobis, sacrificium magnum super montibus Israelis, ut comedatis carnem et bibatis sanguinem: わたしがあなたがたのためにいけにえとしたわたしのいけにえに、イスラエルの山の上の大きないけにえに、回りから集まって、肉を食べ、血を飲め。
carnem fortium comedetis, et sanguinem principum terrae bibetis,....et comedetis adipem ad satietatem, et bibetis sanguinem usque ad ebrietatem, de sacrificio meo quod sacrificabo vobis; 勇者たちの肉を食べ、地の君たちの血を飲み、……わたしがあなたがたのためにいけにえとしたいけにえを、飽きるほど脂肪を食べ、酔うまでも血を飲め。
satiabimini super mensa mea, equo, et curru, forti, et omni viro belli: あなたがたはわたしの食卓で、馬と戦車に、勇者に、すべての戦士に飽きる。
...sic dabo gloriam meam inter gentes' (xxxix. 27-22)." ……こうしてわたしは諸国民の間にわたしの栄光を与えよう(39:17〜21)
Agitur ibi de convocatione omnium ad regnum Domini, et in specie de instauratione ecclesiae apud gentes; et per "comedere carnem et bibere sanguinem," significatur appropriare sibi Divinum Bonum et Divinum Verum, ita sanctum quod procedit a Divina Humano Domini.  ここには、主の御国へすべての者を呼び集めることについて、特に異邦人のもとに教会を設立することについて取り扱われている。「肉を食べることと血を飲むこと」によって神的な善と神的な真理を、したがって主の神的人間性から発出する聖なるものを自分に専有することが意味される。

Quis non videre potest quod non caro per "carnem" et sanguis per "sanguinem" ibi intelligatur? ut quod "carnem fortium comederent," "sanguinem principum terrae biberent," et quod "sanguinem biberent usque ad ebrietatem;" tum quod "satiarentur equo, curru, forti et omni viro belli."

例えば、「勇者たちの肉を食べ」「地の君たちの血を飲む」、また「酔うまでも血を飲む」、さらに「馬、戦車、勇者たち、すべての戦士に飽きる」と言われるとき、だれが「肉」によって肉が、「血」によって血が意味されないことを見ることができないか。 
(Quid per "aves caeli" et "bestias agri "in sensu spirituali significatur, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 110, et in notis ibi l [videatur editio princeps].) ' (霊的な意味で「天の鳥」「野の獣」によって何が意味されるかは著作『天界と地獄』110番とそこの注に見られよう)。
Expendantur nunc haec, quae Dominus de sua carne et de suo sanguine dixit apud Johannem,  今やここで、主がヨハネ福音書でご自分の肉とご自分の血について述べられたことを考察しよう――
Panis, quem Ego dabo, caro mea est.... Amen, amen, dico vobis, nisi comederitis carnem Filii hominis, et biberetis Ipsius sanguinem, non habebitis vitam in vobis.  わたしが与えようとするパンはわたしの肉です。……まことに、まことに、わたしはあなたがたに告げます。人の子の肉を食べ、その血を飲まないなら、あなたがたの中にいのちはありません。
Qui comedit meam carnem et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam, et ego resuscitabo illum extremo die; nam caro mea est vere cibus, et sanguis meus est vere potus: わたしの肉を食べ、わたしの血を飲む者は永遠のいのちを持ちます。わたしはその者を最後の日によみがえらします。なぜならわたしの肉はまことの食物であり、わたしの血はまことの飲み物だからです。
qui comedit meam carnem, et bibit meum sanguinem, in Me manet, et Ego in illo. ....Hic panis est qui e caelo descendit' (vi. 50-58). わたしの肉を食べ、わたしの血を飲む者は、わたしの中にとどまり、わたしはその中にとどります。……これは天から降ったパンです(6:50〜58)
Quod 'caro' Domini sit Divinum Bonum, et 'sanguis' Divinum Verum, utrumque ab Ipso, constare potest ex eo, quod illa sint quae nutriunt vitam spiritualem hominis;  主の「肉」は神的な善であり、「血」は神的な真理であり、両方とも主から発することは、これらが人間の霊的ないのちを養うことから知ることができる。
inde dicitur,
'
Caro mea est vere cibus, et sanguis meus est vere potus:'

ここから言われた―
わたしの肉はまことの食物であり、わたしの血はまことの飲み物です。

et quia homo per Divinum Bonum et Verum conjungitur Domino, ideo etiam dicitur,  また人間は神的な善と真理とによって主に結合するので、さらにまた言われた――
'Qui comedit carnem meam et bibit sanguinem meum, habebit vitam aeternam; et ille in Me manet et Ego in illo.'" わたしの肉を食べ、わたしの血を飲む者は永遠のいのちを持ちます。
 彼はわたしの中に、わたしは彼の中にとどまります。
Et supra in eo capite, "Ne operemini cibum qui perit, sed cibum qui manet in vitam aeternam" (vers. 27). . また同章の前の個所には――
 なくなる食物のためではなく、永遠のいのちへと継続する食物のために働きなさい(27節)
Quod "manere in Domino" sit esse in amore in Ipsum, Ipse Dominus docet apud Johannem (cap. xv. 2-12) 主の中にとどまること」は、主への愛の中にいることであることを主ご自身がヨハネ福音書(15:2〜12)で教えられている。