De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Coelesti 新しいエルサレムとその天界の教義
140
| 140. De Perceptione. |
140 知覚について |
|
Quod perceptio sit videre quid verum et bonum per influxum a Domino (n. 202, 895, 7680, 9128). |
知覚は主からの流入によって真理と善であるものを見ることである(202, 895, 7680, 9128番)。 |
| Quod perceptio solum detur apud illos qui in bono amoris a Domino in Dominum sunt (n. 202, 371, 1442, 5227[? 5228]). | 知覚は主から発する主への愛の善にいる者たちだけに与えられる(202, 371, 1442, 5228番)。 |
| Quod perceptio detur apud illos in coelo, qui, cum vixerunt homines in mundo, doctrinalia ecclesiae quae ex Verbo statim immiserunt in vitam, et non prius mandaverunt memoriae; | 知覚は、世にいる間に聖言から発する教会の教義を直ちに生活に生かして、それ以前にそれを記憶に委ねなかった天界にいる者に与えられる。 |
| quod sic interiora quae mentis eorum formata sint ad receptionem influxus Divini; | こうして彼らの心の内側は神的なものの流入の容器へと形作られた。 |
| et quod ideo intellectus eorum in coelo sit in illustratione continue (n. 104, 495, 503, 521, 536, 1616, 1791, 5145). | それゆえ彼らの理解力は天界で断えず照らしの中にある(104, 495, 503, 521, 536, 1616, 1791, 5145番)。 |
| Quod innumerabilia sciant, ac immensum sapiant (n. 2718, 9543). | 彼らは無数の事柄を知っており、測り知れないほどに賢明である(2718, 9543番)。 |
| Quod illi qui in perceptione sunt, non ratiocinentur de veris dei; | 知覚にいる者は信仰の真理について推論しない。 |
| et si ratiocinarentur, quod illis periret perceptio (n. 585[? 586], 1398, 5897). | もし推論するなら、彼らに知覚は消滅するであろう(586, 1398, 5897番)。 |
| Qui credunt ex semet scire et sapere, quod perceptionem habere non possint (n. 1386). | 自分自身から知り、賢明でもあると信じる者は知覚を持つことができない(1386番)。 |
| Quod eruditi non capiant quid haec perceptio (ab experientia, n. 1387). | 学者はこの知覚が何かを理解[把握]しない(経験から:1387番)。 |
| Quod illi qui in regno coelesti Domini sunt, habeant perceptionem: | 主の天的王国にいる者は知覚を持つ。 |
| illi autem qui in regno spirituali sunt, non habeant perceptionem, sed loco ejus, conscientiam (n. 805 2144, 2155[? 2145, 2157], 8081). |
しかし霊的王国にいる者は知覚を持たない、しかしその代りに良心を〔持つ〕(805, 2144, 2145, 8081番)。 |
| Quod illi qui [in] regno coelesti Domini sunt, non cogitent ex fide, quemadmodum illi qui in regno spirituali Domini sunt, quoniam illi qui in regno coelesti sunt, in perceptione omnium quae fidei sunt a domino (n. 202, 597, 607, 784, 1121, 1387, 1398, 1442, 1919, 7680, 7877, 8780). | 主の天的王国にいる者は、主の霊的王国にいる者のように、信仰から考えない。天的王国にいる者は、主により信仰に属するすべてのものの知覚の中にいるからである(202, 597, 607, 784, 1121, 1387, 1398, 1442, 1919, 7680, 7877, 8780番)。 |
| Quapropter angeli coelestes de veris fidei dicunt modo, Ita ita, Non non, quia percipiunt illa ac vident illa; | それゆえ、天的天使は信仰の真理を知覚し、見てもいるので、それらについては、単に、そうです、そうです、いいえ、いいえ、と話す。 |
| at angeli spirituales de veris fidei ratiocinantur num ita sit, vel non ita (n. 2715, 3246, 4448, 9166, 10786; ubi explicantur Domini verba, | しかし霊的天使は信仰の真理については、それがそうであるか、そうでないか、と推論する(2715, 3246, 4448, 9166, 10786番、そこに主の〔以下の〕ことばが説明されている)。 |
| "Esto..sermo vester, Ita ita, Non non; quod ultra haec est, ex malo est" (Matth. v. 37)). | あなたがたのことばは、そうです、そうです、いいえ、いいえ、ありなさい。それ以上のものは悪からのものです(マタイ5:37)。 |
|
Quod angeli coelestes, quia ex perceptione sciunt vera fidei, ne quidem nominare velint fidem (n. 202, 337). |
天的天使は知覚から信仰の真理を知っているので、信仰と述べることさえ欲しない(202, 337番)。 |
| Discrimen inter angelos coelestes et angelos spirituales (n. 2088, 2669, 2708, 2715, 3235, 3240, 4788, 7068, 8521, 9277, 10295). | 天的天使と霊的天使の間の相違(2088, 2669, 2708〜2715, 3235, 3240, 4788, 7068, 8521, 9277, 10295番)。 |
| De perceptione eorum qui fuerunt ab Ecclesia Antiquissima, quae fuit ecclesia coelestis (n. 125, 597, 607, 784, 895, 1121, 5121). | 天的教会である最古代教会に属した者たちの知覚について(125, 597, 607, 784, 895, 1121, 5121番)。 |
| Quod detur perceptio interior et exterior (n. 2145, 2171, 2831, 5920). | 内的な知覚と外的な知覚がある(2145, 2171, 2831, 5920番)。 |
| Quod detur in mundo perceptio justi et aequi, sed raro perceptio veri et boni spiritualis (n. 2831, 5937, 7977). | 世には正義と平等に対する知覚はあるが、霊的な真理と善に対する知覚はまれである(2831, 5937, 7977番)。 |
| Quod lux perceptionis prorsus alia sit quam lux confirmationis, et quod non similis sit, tametsi quibusdam apparere possit sicut similis (n. 8521, 8780). | 知覚の光は確認の光とは完全に異なっていて、ある者には似ているように現われるが、それでも似ていない(8521, 8780番)。 |