De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Coelesti 新しいエルサレムとその天界の教義 124


 124. Pietas est pie cogitare et loqui, multum vacare precibus, humiliter se tunc gerere, frequentare templa, et ibi praedicationes devote auscultare, et saepe quotannis obire Sacramentum Cenae, et similiter reliqua cultus secundum ecclesiae statuta.

 124 敬虔とは、敬虔に考えることや話すこと、祈りに多く専念すること、〔祈りの〕その時は謙遜に振る舞うこと、神殿をしばしば訪れること、そしてそこの説教を信心深く傾聴すること、またしばしば毎年の聖餐に与(あず)かり、教会の規則にしたがって同様に他の礼拝〔行為〕をすることである。

Vita autem charitatis est bene velle et bene facere proximo, in omni opere agere ex justo et aequo, ex bono et vero, similiter in omni functione; verbo, vita charitatis consistit in usibus praestandis. しかし、仁愛の生活は隣人に善く欲し、また善く行ない、あらゆる働きを正義と平等から、善と真理から行動し、あらゆる職務においても同様に行動することである。つまり、仁愛の生活は役立ちを実行することから成り立つ。
In hac vita primario consistit cultus Divinus, in illa autem secundario. 神礼拝は第一には後者〔仁愛〕の生活から、第二には前者〔敬虔な生活〕から成り立つ。
Quapropter qui separat unam ab altera, nempe, qui vitam pietatis agit, et non simul vitam charitatis, non colit Deum. それゆえ一方を他方から引き離す者は、すなわち、敬虔な生活を送るが、同時に仁愛の生活を送らない者は、神を崇拝していない。
Cogitat quidem de Deo, verum non ex Deo sed ex se, nam de se cogitat jugiter, et nihil de proximo; 確かに彼は神について考えるが、ほんとうは神からでなく、自分自身から考える。なぜなら彼は常に自分自身について考え、隣人については何も考えないからでる。
et si de proximo, eum vilipendit si non etiam talis sit: 隣人について考えても、もしその隣人もまた自分自身のようなものでないなら、その者を軽んずるのである――
et quoque cogitat de coelo ut mercede; さらにまた彼は天界について報酬として考える。
inde in animo ejus est meritum, et quoque amor sui, ut et contemptus aut neglectus usuum, et sic proximi, et simul est fides inculpati. そこからその心の中には功績があり、また自己愛もあり、そのために役立ちを、こうして隣人を軽蔑するかまたは無視し、同時に〔自分は〕避難の余地がないと信じている。
Inde constare potest, quod pietatis vita separata a charitatis vita non sit vita spiritualis, quae erit in cultu Divino. (Confer Matth. vi. 7, 8.) ここから、仁愛の生活から分離した敬虔な生活は神礼拝の中にあるべきものである霊的な生活ではないことを知ることができる(マタイ6:6, 7, 8と比較されよ)