De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Coelesti 新しいエルサレムとその天界の教義 53


53. De Fallaciis Sensuum, in quibus mere naturales et sensuales homines sunt (de quibus supra in Doctrina, n. 45).

53 感覚の欺きについて、単なる自然的で感覚的な人間はその中にいる(その者についてはこの「教義」中の前の45番

 Quod mere naturales et sensuales homines ex fallaciis sensuum cogitent et ratiocinentur (n. 5084, 5700, 6948, 6949, 7693).  単なる自然的で感覚的な人間は感覚の欺きから考え、推論する(5084, 5700, 6948, 6949, 7693番)
Quales fallaciae sensuum sunt (n. 5084, 5094, 6400, 6948). 感覚の欺きはどのようであるか(5084, 5094, 6400, 6948番)
Quibus haec adjicientur:- これにこれら〔以下のこと〕を付加しよう――
Sunt fallaciae sensuum in naturalibus, in civilibus, in moralibus, et in spiritualibus, in singulis multae. 自然的なものの中に、社会的なものの中に、道徳的なものの中に、霊的なものの中に、多くの個々のものの中に、感覚の欺きが存在する。
Sed hic aliquas in spiritualibus recensere volo. しかしここに私は霊的なもの〔の欺き〕をいくつか列挙しよう。
Qui cogitat ex fallaciis sensuum, is non potest intelligere, 感覚の欺きから考える者は〔以下のことを〕理解できない。
 (1.) Quod homo possit post mortem apparere ut homo, nec gaudere sensibus sicut prius; ita nec angeli.  (1)人間は死後も人間として現われることも、前のように〔死後も〕感覚を楽しむこともできることを、したがって天使たちが〔それらを楽しむこと〕も。
{1}Cogitant,
 (2.) Quod anima sit modo aliquod vitale, pure aethereum, de quo non aliqua idea haberi potest.
-1 Cogitant, (2.) pro "2. Cogitant"
〔そうして次のように〕考える。
 (2)霊魂は単にいのちに属するなんらかのもの、純粋なエーテルのようなものであり、それについてはなんらの観念も持つことはできないものである。
 (3.) Quod solum corpus sit quod sentit, videt et audit.  (3)肉体だけが、感じ、見、聞くものである。
 (4.) Quod homo sit similis bestiae, modo quod homo possit loqui ex cogitatione.  (4)人間は獣に似ている、〔違いは〕ただ人間は思考から話すことができるだけである。
 (5.) Quod Natura sit omne et primum, ex qua omnia.  (5)自然がすべてであり、最初であり、そこからすべてのものが存在する。
 (6.) Quod homo imbuat et discat cogitare per influxum interioris Naturae et ejus ordinis.  (6)人間は、自然の内的なものとその秩序の流入によって考えることを教わり、学ぶ。
 (7.) Quod spirituale non sit; et si est, quod sit purius naturale.  (7)霊的なものは存在しない。もし存在しても、それは純粋に自然的なものである。
 (8.) Quod homo non possit frui aliqua beatitudine, ablatis jucundis amoris gloriae, honoris, lucri.  (8)人間は、栄誉、名誉、または利益を求める愛の喜びを奪われて、なんらの幸福を楽しむことはできない。
 (9.) Quod conscientia sit modo aegritudo animi ex infirmitate corporis, et ex non successibus.  (9)良心は、肉体の弱さから、また成功しないことからの単なる心の悩み[病気]である。
 (10.) Quod Amor Divinus Domini sit amor gloriae.  (10)主の神的な愛は栄誉を求める愛である。

 (11.) Quod Providentia non sit, sed quod ex propria prudentia et intelligentia fluant omnia.

 (11)摂理は存在しない、しかしすべてのものは自己[固有]の分別と知性から流出する。
 (12.) Quod honores et divitiae sint reales benedictiones quae dantur a Deo. Praeter similia plura.  (12)名誉と富とが神から与えられる真の祝福である。そのほかに同様の多くのこと〔がある〕。
Tales sunt fallaciae sensuum in spiritualibus. こうしたものが霊的なものにおける感覚の欺きである。
Inde constare potest quod coelestia non capi possint ab illis qui mere naturales et sensuales sunt. ここから天界的な事柄は単に自然的な、感覚的な者により理解[把握]されることができないことを知ることができる。

Mere naturales et sensuales sunt quibus internus spiritualis homo clausus est, ac naturalis modo apertus.

その内なる霊的な人が閉ざされている人間は、まったく自然的で感覚的であり、ただ自然的なものだけが開かれている。