De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Coelesti 新しいエルサレムとその天界の教義 35


 35. Quod binae facultates homini sint, una quae vocatur voluntas, et altera quae intellectus (n. 35, 641, 3623, 3939(? 3539, 5969), 10122). 35 人間には二つの能力があり、一つは意志と呼ばれ、他は理解力と呼ばれる(35, 641 3539, 3623, 10122番)
Quod binae illae facultates faciant ipsum hominem (n. 10076, 10109, 10110, 10264, 10284). その二つの能力は人間そのものをつくる(10076, 10109, 10110, 10264, 10284番)
Quod homo talis sit, quales binae illae facultates apud illum sunt (n. 7342, 8885, 9282, 10264, 10284). 人間に存在するそれら二つの能力の性質のままに人間は存在する(7342, 8885, 9282, 10264, 10284番)
Quod per illas etiam homo distinguatur a bestiis, ex causa quia intellectus hominis elevari potest a Domino et videre vera Divina, pariter voluntas et percipere bona Divina, et sic homo conjungi Domino per binas suas facultates quae faciunt illum; またそれらのものによって人間は獣から区別されるが、その理由は、人間の理解力は主により高揚されて、神的な真理を見、同じく意志も〔高揚されて〕、神的な善を知覚し、こうして人間は人間をつくる自分の二つの能力によって主に結合されることができるからである。
secus autem bestiae (n. 4525, 5114, 5302, 6323, 9231). しかし獣〔の場合〕は異なる(4525, 5114, 5302, 6323, 9231番)
Et quia homo sic conjungi potest Domino, quod non mori possit quoad interiora sua quae ejus spiritus sunt, sed quod vivat in aeternum (n. 5302). そして人間はこのように結合されることができるので、彼の霊である自分の内部に関して死ぬことはできず、永遠に生きる(5302番)
Quod homo non sit homo ex forma, sed ex bono et vero, quae sunt ejus voluntatis et intellectus (n. 4051, 5302). 人間はその形から人間ではなく、彼の意志と理解力に属するものである善と真理から人間である(4051, 5302番)
 Quod sicut omnia in universo se referunt ad bonum et verum, ita apud hominem ad voluntatem et intellectum (n. 803, 10122).  字宙のあらゆるものは善と真理に関係するように、そのように人間〔のあらゆるもの〕は意志と理解力に関係する(803, 10122番)
Quia voluntas est receptaculum boni, et intellectus receptaculum veri (n. 3332, 3623, 5332(? 5835), 6065, 6125, 7503, 9300, 9930). なぜなら意志は善の〔容器〕、理解力は真理の容器であるから(3332, 3623, 5232, 6065, 6125, 7503, 9300, 9930番)
Eodem recidit sive dicas verum sive dicas fidem, quoniam fides est veri ac verum est fidei; あなたが真理と言うも、あるいは信仰と言うも、同じことである、信仰は真理に属し、真理は信仰に属するからである。
ac eodem recidit sive dicas bonum sive dicas amorem, quoniam amor est boni ac bonum est amoris: またあなたが善と言うも、あるいは愛と言うも、同じことである、愛は善に属し、善は愛に属するからである。
quod enim homo credit, hoc verum dicit; et quod homo amat, hoc bonum dicit (n. 4353, 4997, 7178, 10122, 10367). なぜなら人間は信じるものを真理と言い、また愛するものを善と言うから(4353, 4997, 7178, 10122, 10367番)。
Inde sequitur quod intellectus sit recipiens fidei, et voluntas recipiens amoris; ここから、理解力は信仰の容器、意志は愛の容器であること、
et quod fides et amor sint in homine quando in illis sunt, また信仰と愛は、それらが彼の理解力と意志の中に存在するとき、人間の中に存在することが帰結される。
quia non alibi est vita hominis (n. 7178(? 7179), 10122, 10367). なぜなら人間のいのちは他のところに存在しないからである(7179, 1022, 10367番)
Et quia intellectus hominis potest recipere fidem in Dominum ac voluntas amorem in Dominum, quod possit fide et amore conjungi Domino; 人間の理解力は主への信仰を受け入れ、意志は主への愛を受け入れることができるので、信仰と愛によって主に結合することができる。
et qui conjungi potest fide et amore Domino, non potest mori in aeternum (n. 4525, 6323, 9231). そして信仰と愛とによって主に結合することのできる者は永遠に死ぬことはできない(4525, 6323, 9231番)
Quod amor sit conjunctio in spirituali mundo (n. 1594, 2057, 3939, 4018, 5807, 6195, 6196, 7081-7086, 7501, 10130). 愛は霊界では結合させるものである(1594, 2057, 3939, 4018, 5807, 6195, 6196, 7081〜7086, 7501, 10130番)
 Quod voluntas hominis sit ipsum esse vitae illius, quia est receptaculum boni et quod intellectus sit existere vitae inde, quia est receptaculum veri (n. 3619, 5002, 9282).  人間の意志は善の容器であるので、人間のいのちのエッセそのものであり、理解力は真理の容器であるので、そこからいのちのエクシステレである(3619, 5002, 9282番)
Ita quod vita voluntatis sit vita principalis hominis, et quod vita intellectus procedat inde (n. 585, 590, 3619, 7342, 8885, 9282, 10076, 10109, 10110); このように意志のいのちは人間の主要ないのちであり、理解力のいのちはそこから発出する(585, 590, 3619, 7342, 8885, 9282, 10076, 10109, 10110番)
comparative ut lux ex igne seu flamma (n. 6032, 6314). それは火または炎から発する光として比較される(6032、6314番)
Quod quae in intellectum veniunt et simul in voluntatem, approprientur homini; non quae solummodo in intellectum (n. 9009, 9069, 9071, 9129(? 9133), 9182, 9386, 9393, 10076, 10109, 10110). 理解力に入ると同時に意志に入るものは人間に専有されるが、まったく理解力だけに入るものは、そうならない(9009, 9069, 9071, 9133, 9182, 9386, 9393, 10076, 10109, 10110番)
Quod illa fiant vitae hominis quae recipiuntur voluntate et inde intellectu (n. 8911, 9069, 9071, 10076, 10109, 10110). 意志に受け入れられ、そこから理解力に受け入れられるものは、人間のいのちに属するものとなる(8911, 9069, 9071, 10076, 10109, 10110番)
Unusquisque etiam homo ab aliis amatur et aestimatur secundum bonum suae voluntatis et inde intellectus; また人間はだれでも彼の意志の善とそこからの理解力の善とにしたがって他の者から愛され、尊重もされる。
amatur enim et aestimatur qui vult bene et intelligit bene, ac rejicitur et vilipenditur qui intelligit bene et non vult bene (n. 8911, 10076). なぜなら善く意志し[欲し]、善く理解する者は愛され、尊重もされるが、善く理解はするが、善く意志しない[欲しない]者は拒否され、軽視されるからである(8911, 10076番)
Quod homo etiam post mortem maneat sicut ejus voluntas et inde intellectus (n. 9069, 9071, 9386, 10153): また人間は死後もその意志とそこからの理解力のあるがままにとどまっている(9069, 9071, 9386, 10153番)――
et quod quae intellectus sunt et non simul voluntatis tunc evanescant quia non sunt in hominis spiritu (n. 9282). 理解力に属するが、それと同時に意志に属さないものは、人間の霊の中に存在しないので、その時、消えてしまう(9282番)
Seu, quod eodem recidit, quod homo post mortem maneat sicut est ejus amor et inde fides, seu sicut ejus bonum et inde verum; あるいは、同じことになるが、人間は死後、彼の愛とそこからの信仰のあるがままに、または彼の善とそこからの真理のあるがままにとどまる。
et quod quae fidei sunt et non simul amoris, seu quae veri sunt et non simul boni, evanescant, quia non sunt in homine, ita non hominis (n. 553, 2364(? 2363), 10153). また真理に属し、同時に善に属さないものは、人間の中になく、このように人間に属さないので、消えてしまう(553, 2363, 10153番)
Quod homo possit intellectu capere quod non ex voluntate facit seu quod possit intelligere quod non vult, quia contra amorem ejus (n. 3539). 人間は、意志から行なわないものを理解力で理解[把握]することができる、すなわち、彼の愛に反するので、意志しないものでも理解することができる(3539番)
 Quod voluntas et intellectus unam mentem constituant (n. 35, 3623, 5832(? 5835), 10122).  意志と理解力は一つの心を構成する(35, 3623, 5835, 10122番)
Quod binae illae facultates vitae unum agere debeant, ut homo sit homo (n. 3623, 4832(? 5835), 5969, 9300). 人間が人間であるためには、いのちのその二つの能力は一つのものとして活動しなくてはならない(3623, 5835, 5969, 9300番)
Quod perversus status est apud quos intellectus et voluntas non unum agunt (n. 9075). 理解力と意志が一つのものとして活動しない者は、どれほど歪められていることか(9075番)
Quod talis status sit apud hypocritas, dolosos, assentatores et simulatores (n. 4326(? 2426), 3573, 4799, 8250). 偽善者・詐欺者・追従者・偽る者はそうした状態にいる(2426, 3573, 4327, 4799, 8250番)
Quod voluntas et intellectus redigantur in unum in altera vita, et quod non liceat ibi divisam mentem habere (n. 8250). 意志と理解力は来世では一つのものにさせられ、そこでは分けられた心を持つことは許されない(8250番)
 Quod omne doctrinale ecclesiae secum ideas habeat, et per illas percipiatur quale est (n. 3310).  教会の教義のすべてはそれに属する観念[考え]を持っており、それによってその性質が知覚される(3310番)
Quod secundum illas sit intellectus ejus, et quod absque idea intellectuali apud hominem non sit nisi quam idea vocis et nulla rei (n. 3825). 彼〔その教会の者〕の理解力はそれら〔教義〕にしたがっており、知的な[理解力からの]観念がないなら、人間には言葉からの観念だけで、事物からの観念はまったくないであろう(3825番)
Quod ideae intellectus se extendant ample in societates spirituum et angelorum circumcirca (n. 6598(? 6599), 6600-6605, 6609, 6613). 理解力からの観念は周囲の霊と天使との共同体に遠くひろがる(6599, 6600〜6605, 6609, 6613番)
Quod ideae intellectus hominis aperiantur in altera vita, et ad vivum sistantur videndae quales sunt (n. 1869, 3310, 5510). 人間の理解力からの観念は来世で開かれ、その性質は生活に目に見えて現われる(1869, 3310, 5510番)
Quales quorundam ideae apparent (n. 6201(? 6200), 8885). 観念のどのような性質が現われるか(6200, 8885番)
 Quod omnis voluntas boni et intellectus veri sit a Domino;  善の意志と真理の理解力のすべては[善を欲し、真理を理解することはすべて]主から発する。
non ita intellectus veri separatus a voluntate boni (n. 1831, 3514, 5483(? 5482) 5649, 6027, 8685, 8701, 10153). したがって善の意志から分離した真理の理解力は[善を欲しないで真理を理解することは]〔主から発してい〕ない(1831, 3514, 5482, 5649, 6027, 8685, 8701, 10153番)
Quod intellectus sit qui illustratur a Domino (n. 6222, 6608, 10659). 主から照らされるものは理解力である(6222, 6608, 10659番)
Quod illis qui illustrantur, det Dominus videre et intelligere verum (n. 9382, 10659). 照らされている者に、主は真理を見ること、また理解することを与えられる(9382, 10659番)
Quod illustratio intellectus sit varia secundum status vitae hominis (n. 5221, 7012, 7233). 理解力を照らされることは人間のいのちの状態にしたがってさまざまである(5221, 7012, 7233番)
Quod intellectus illustretur quantum homo recipit verum voluntate, hoc est, quantum vult facere secundum id (n. 3619). 理解力は人間が真理を意志に受け入れるほど、すなわち、人間が真理にしたがって行動しようと意志する[欲する]ほど照らされる(3619番)
Quod illorum intellectus illustretur qui legunt Verbum ex amore veri et ex amore usus vitae; 真理への愛から、また生活の役立ちへの愛から聖言を読む者の理解力は照らされる、
non autem qui ex amore famae, honoris, lucri (n. 9382, 10548, 10549, 10550(? 10551)). しかし名声・栄誉・利得への愛からそれを読む者の理解力は照らされない(9382, 10548, 10549, 10551番)
Quod illustratio sit actualis elevatio mentis in lucem coeli (n. 10330: ab experientia, n. 1526, 6608). 照らされることは天界の光の中へ心が実際に高揚されることである(10330番、経験から:1526, 6608番)
Quod intellectui illustratio sit lux e coelo, sicut est visui lux e mundo (n. 1524, 5114, 6608, 9128). 世からの光が視覚へ〔の照らし〕であるように、天界からの光は理解力への照らしである(1524, 5114 ,6608, 9128番)
Quod lux coeli sit Divinum Verum, a quo omnis sapientia et intelligentia (n. 3195, 3222, 5400, 8644, 9399, 9548, 9684). 天界の光は神的な真理であり、そこからすべての知恵と知性が発する(3195, 3222, 5400, 8644, 9399, 9548, 9684番)
Quod intellectus hominis sit qui illustratur ab illa luce (n. 1524, 3138, 3167, 4408, 6608, 8707, 9126(? 9128), 9399, 10569). その光により照らされるものは人間の理解力である(1524, 3138, 3167, 4408, 6608, 8707, 9218, 9399, 10569番)
 Quod intellectus talis sit, qualia sunt vera ex bono ex quibus formatus est (n. 10064).  理解力はその理解力を形作っている善から発する真理の性質のあるがままのものである(10064番)
Quod intellectus sit qui a veris quae ex bono, non autem qui a falsis quae ex malo (n. 10675). 理解力は善から発する真理によるものである、しかし悪から発する虚偽によるものではない(10675番)
Quod intellectus sit videre, ex illis quae experientiae et scientiae sunt, vera, causas rerum, nexus, et consequentia in serie (n. 6125). 理解力は、経験と知識に属するものから、真理・物事の原因・その結び付き・連鎖の中での結果[帰結]を見ることである(6125番)
Quod intellectus sit videre et percipere num verum sit antequam confirmatur, non autem posse confirmare quodcunque (n. 4741, 7012, 7680, 7950, 8521, 8780). 理解力は、確認する前に、真理かどうかを、見、また知覚することであって、どんなものでも確認することができることではない(4741, 7012, 7680, 7950, 8521, 8780番)
Quod lux confirmationes absque praevia perceptione veri, {1}sit, lux naturalis, etiam dabilis apud illos qui non sapiunt (n. 8780). -1 sit pro "fit" 真理を先行する知覚なしに確認する光は自然的な光であって、賢明でない者らにもありうる(8780番)
Quod videre et percipere num verum sit antequam confirmatur, solum detur apud illos qui afficiuntur vero propter verum, ita qui in luce spirituali sunt (n. 8780). 確認する前に、それが真理かどうかを、見、また知覚することは、真理のために真理に感動する者だけに与えられ、したがって霊的な光の中にいる者だけに与えられる(8780番)
Quod omnia dogmata etiam falsa confirmari possint, usque ut appareant sicut vera (n. 2482(? 2243, 4677), 2490(? 2385, 4741), 5033, 6865, 7950). すべての教義は、虚偽もまた、真理のように現われるまでにも、確認されることができる(2385, 2490, 〔4741〕, 5033, 6865, 7950番)
 Quomodo concipitur et nascitur rationale apud hominem (n. 2094, 2574(? 2524), 2557, 3030, 5126).  どのように人間のもとに理性的なものがみごもり、生まれるか(2094, 2524, 2557, 3030, 5126番)
Quod ex influxu lucis coeli a Domino per internum hominem in cognitiones et scientias, quae sunt in externo, et inde elevationem (n. 1895, 1896(? 1899), 1900, 1901, 1902). それは内なる人を通して外なる人の中にある認識と知識の中へ、主からの天界の光の流入から発しており、それゆえに高揚〔されること〕である(1895, 1899, 1900, 1901, 1902番)
Quod rationale nascatur per vera, et non per falsa; 理性的なものは真理によって生まれ、虚偽によっては生まれない。
inde qualia vera sunt, tale rationale (n. 2094, 2524, 2557). したがって理性的なものは真理の性質のあるがままである(2094, 2524, 2557番)
Quod rationale per vera ex bono aperiatur et formetur, et quod per falsa ex malo claudatur et destruatur (n. 3108, 5126). 理性的なものは善から発する真理により開かれ、形作られ、悪から発する虚偽によって閉じられ、破壊される(3108, 5126番)
Quod homo non rationalis sit qui in falsis ex malo est; et quod ideo non rationalis sit quia potest ratiocinari de quacunque re (n. 1944). 悪から発する虚偽の中にいる人間は理性的ではなく、それゆえどのような事柄についても推論することができるので理性的であるのではない(1944番)
 Quod homo aegre sciat distinguere inter intellectum et voluntatem, quia aegre inter cogitare et velle (n. 9991(? 9995)).  人間は考えることと意志する[欲する]こと〔の区別〕をかろうじて知っているので、理解力と意志の間を区別することをかろうじて知っている(9995番)
 Plura de Voluntate et Intellectu sciri et concludi possunt ex illis quae mox supra allata sunt de Bono et Vero, modo loco Boni percipiatur Voluntas, et loco Veri Intellectus;  単に「善」に代わって「意志」が、「真理」に代わって「理解力」が認められるだけで、「善」と「真理」についてこの直前に述べた事柄から、「意志」と「理解力」についてさらに多くを知り、結論づけることができよう。
nam voluntas est boni, ac intellectus est veri. なぜなら意志は善に属し、理解力は真理に属するからである。

最終更新日:2004年5月26日