De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Coelesti 新しいエルサレムとその天界の教義 9



 9. Doctrina charitatis, quae est doctrina vitae, fuit ipsa doctrina in Antiquis Ecclesiis  9. 生活の教義である仁愛の教義は古代教会の教義そのものであった。
(de quibus ecclesiis videatur in Arcanis Coelestibus, n. 1238, 2385); (これらの教会については『天界の秘義1238, 2385番を参照されよ)。
et illa doctrina conjunxit omnes ecclesias, ac ita ex pluribus unam fecit: そしてその教義がすべての教会を結合し、したがって多くの教会から一つの教会をつくったのである。
pro hominibus enim ecclesiae agnoverunt omnes illos qui in bono charitatis vixerunt, et vocaverunt fratres, utcunque praeterea in veris, quae hodie fidei dicuntur, discreparent; なぜなら、彼らは今日、信仰のもの〔事柄〕と呼ばれている真理においてはるかに異なっていても、仁愛の善の中に生きているすべての者を、教会人として認め、これを兄弟と呼んだからである。
in his unus alterum instruxit, quod erat inter opera eorum charitatis; このことを彼らは互いに教えたのであり、そのことが彼らの仁愛の働きの間にあった。
et quoque non indignati sunt si unus ad alterius sententiam non accederet, scientes quod quisque tantum veri recipiat quantum in bono est. 彼らはまた、だれも善の中にいるほど、それだけ真理を受けることを知っており、もし一人が他の者の意見に賛同しなくても、怒らなかった。
Quia tales fuerunt Antiquae Ecclesiae, idcirco interiores homines fuerunt; 古代教会はこのようなものであったので、それゆえ彼らは内的な人間であった。
et quia interiores, fuerunt sapientiores: また内的な人間であったので、さらに知恵があった――
nam qui in bono amoris et charitatis sunt, illi quoad internum hominem in coelo sunt, et ibi quoad illum in societate angelica quae in simili bono; なぜなら愛と仁愛との善の中にいる者たちは、その内なる人に関して天界にいて、またそれ〔内なる人〕に関してそこの似た善の中にいる天使の共同体の中にいるからである。
inde elevatio mentis eorum ad interiora, et consequenter illis sapientia; ここから彼らは内的なものに向けて心が高揚され、彼らに知恵があることが帰結される。
aliunde enim sapientia non venire potest quam e coelo, hoc est, per coelum a Domino; なぜなら知恵は天界以外の〔他のものから〕、すなわち、主から天界を通って〔来る〕以外の他のものから来ることはできないからである。
ac in coelo est sapientia, quia ibi in bono sunt: sapientia est videre verum ex luce veri, et lux veri est lux quae in coelo est. そして天界には知恵が存在する、そこでは彼らは善の中にいるからである――知恵は真理の光から真理を見ることであり、そして真理の光は天界に存在する光である。
Sed sapientia illa antiqua successu temporis decrevit; しかし時が経つにつれてかの古代の知恵は減じた。
quantum enim genus humanum a bono amoris in Dominum, et amoris erga proximum, qui amor vocatur charitas, se removit, tantum etiam a sapientia, quia tantum se removit a caelo: なぜなら人類は主に対する愛の善と仁愛と呼ばれる隣人に対する愛の善とから遠ざかるほど、それだけ天界から遠ざかったので、知恵からも遠ざかったからである――
inde est quod homo ab interno factus sit externus, et hoc successive; ここから人間は内的なものから外的なものとなり、これが継続した。
et cum homo factus est externus, etiam factus est mundanus et corporeus: そして人間が外なるものになったとき、さらにまた世のものと肉体的なものになった。
et cum talis est, parum curat quae coeli sunt, nam tunc occupant illum totum jucunda amorum terrestrium, et cum illis mala, quae homini ex amoribus illis jucunda sunt: このようなものであるとき、天界に属するものを少しも考慮しない、なぜならその時、地的な愛の喜びがそれらの悪とともに彼を全面的に占め、人間にはそれらの愛からの喜びがあるからである――
et tunc illa quae audit de vita post mortem, de coelo et inferno, verbo de spiritualibus, sunt quasi extra illum et non intra illum, ut tamen oportet esse. またその時、彼が死後のいのち[生活]について、天界と地獄について、つまり、霊的なものについて聞くことは、あたかも彼の外にあって、それが当然存在していなくてはならない彼の内にはないのである。
Inde quoque est quod doctrina charitatis, quae tanti pretii fuerat apud antiquos, hodie inter res deperditas sit: ここからまた古代人のもとでこれほど高い価値のある仁愛の教義は、今日では失われた事柄の間にある――
quis enim hodie novit quid in genuino sensu est charitas, et quid in genuino sensu est proximus? なぜなら今日、純粋な意味で何が仁愛か、また純粋な意味で何が隣人かだれが知っていようか。
cum tamen illa doctrina non modo id docet, sed insuper innumera, quorum non millesima pars hodie scitur. それでもその教義は単にそのことだけでなく、それに加えて無数のことを教えているが、今日ではその千分の一も知られていない。
Tota Scriptura Sacra non aliud est quam Doctrina Amoris et Charitatis; quod etiam Dominus docet, dicendo, 聖書全体は「愛と仁愛の教義」以外の何ものでもない。主もまた以下のように語られて、教えられている――

 "Amabis Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua;

「あなたは心を尽くし、魂を尽くし、思いを尽くして、あなたの神、主を愛さなくてはならない」。
hoc est primarium et magnum mandatum: これは第一の大きな戒めです。
..secundum simile est illi, 第二も……それに等しいものです。
Amabis proximum tuum sicut te ipsum: 「あなたは自分自身のように隣人を愛さなくてはならない」。
ex his duobus mandatis..Lex et Prophetae pendent" (Matth. xxii. 37-39). この二つの戒めに……律法と預言者がかかっています(マタイ22:37,38,39)
"Lex et Prophetae" sunt Verbum in omnibus et singulis. 律法と預言者』は聖言の一切のものである。