De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Coelesti 新しいエルサレムとその天界の教義 8
| PROLOGUS AD DOCTRINAM | 教義への序説 |
| 8. Quod finis ecclesiae sit, quando nulla fides quia nulla charitas, ostensum est in opusculo De Ultimo Judicio et Babylonia destructa (n. 33-39, seq.). | 8. 仁愛が存在しないので、信仰も存在しないとき、教会が終わることは小著『最後の審判とバビロンの滅亡』に示されている(33〜39番など)。 |
| Quia nunc ecclesiae in Christiano orbe se distinxerant solum per talia quae fidei sunt, et usque fides nulla est ubi non charitas, ideo velim hic, ante ipsam Doctrinam, praemittere aliqua de doctrina charitatis apud antiquos. | 今や、キリスト教世界の中の教会は、単に信仰に属するようなものによって互いに区別されてきており、それでも仁愛のないところに信仰はないので、それゆえ私はここで、この教義そのものの前に、古代人の仁愛の教義についていくらか序説しよう。 |
| Dicitur, "ecclesiae in Christiano orbe," et per illas intelliguntur ecclesiae apud Reformatos seu Evangelicos, non autem apud Pontificios, quoniam ibi non Ecclesia Christiana est; | 「キリスト教世界の中の教会」と言ったが、これによって意味されるのは改革派または福音派のもとの教会であって、教皇派のもとにキリスト教会は存在していないので、これは意味されない。 |
| nam ubi ecclesia, ibi adoratur Dominus et legitur Verbum: aliter apud illos; | なぜなら教会のあるところに、そこに主は拝され、聖言(みことば)は読まれるが――彼ら〔教皇派〕のもとでは異なっているから。 |
| ibi adorantur ipsi loco Domini, et Verbum inhibetur legi a populo, ac dictamen Papae ponitur ei aequale, immo supra id. | そこでは主に代わって彼ら自身が拝され、聖言は民衆に読まれることが妨げられ、教皇の教令は聖言にも等しい、実にそれ以上のものであると見なされている。 |