De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Coelesti 新しいエルサレムとその天界の教義 7



 7. Quod in specie Doctrinam concernit, quae nunc sequitur, est quoque illa ex coelo, quia est ex sensu spirituali Verbi,  7. 今や特に以下に続く教義に関して〔述べよう〕。この教義もまた天界から発するのは、それは聖言の霊的な意味から発しており、
et sensus spiritualis Verbi est idem cum doctrina quae est in coelo: そして聖言の霊的な意味は天界にある教義と同じものであるから――
in coelo enim aeque ac in terra est ecclesia; なぜなら、地上と等しく天界にも教会が存在するからである。
est enim ibi Verbum, est doctrina ex Verbo, なぜなら、そこ〔天界〕には聖言と聖言からの教義があるからである。
sunt ibi templa, et in illis fiunt praedicationes, nam sunt ibi regimina ecclesiastica et civilia; そこには神殿が存在し、その中で説教がなされている、なぜなら、そこには教会と国家の統治が存在するからである。
verbo, non alia intercedit differentia inter illa quae in coelis sunt et inter illa quae in terris, quam quod omnia in coelis in statu perfectiori sint, quia omnes qui ibi spirituales sunt, et spiritualia immensum excedunt naturalia perfectione. つまり、天界にあるものと地上にあるものとの間には、天界に住む者はすべて霊的であり、そして霊的なものは完全さでは自然的なものを無限に越えているので、天界の中のものはすべてさらに完全な状態にあること以外の相違は何もないのである。
(Quod in coelis talia sint, videatur in opere De Coelo et Inferno ubivis, in specie in articulo De Regiminibus in Coelo, n. 213-220; et in articulo De Cultu Divino ibi. n. 221-227.)
(こうしたものが天界にあることは、著作『天界と地獄』のいたるところに、特に「天界の統治」についての項目、213〜220番の中に、またそこの「神の礼拝」についての項目、221〜227番に見られる。)
Ex his constare potest quid intelligitur per quod "sancta civitas, Nova Hierosolyma, visa sit descendere a Deo e coelo." ここから「聖なる都、新しいエルサレムが神より天から降って来るのが見えた」ことによって何が意味されるか知ることができる。
Sed accedam ad ipsam Doctrinam, quae pro nova ecclesia; しかし私は、新しい教会のための教義そのものに近づこう。
quae, quia mihi revelata est e coelo, Doctrina Coelestis vocatur: それは天界から私に啓示されたものなので、天界の教義と呼ばれる――
nam hanc dare, hujus operis institutum est. これを提供することがこの著作の意図であるから。