De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Coelesti 新しいエルサレムとその天界の教義 1
|
DE NOVA HIEROSOLYMA ET EJUS DOCTRINA COELESTI. |
新しいエルサレムとその天界の教義 |
| DE NOVO COELO ET NOVA TERRA; ET QUID PER "NOVAM HIEROSOLYMAM" INTELLIGITUR. |
新しい天と新しい地について、 「新しいエルサレム」によって何が意味されるか |
| 1. DICITUR in Apocalypsi, "Vidi coelum novum et terram novam, primum enim coelum et prima terra transierant.... |
1. 『黙示録』に述べられている―― 「私は新しい天と新しい地とを見た。なぜなら最初の天と最初の地とは過ぎ去り…… |
| Et...vidi sanctam illam civitatem, Hierosolymam Novam, descendentem a Deo e coelo, paratam ut sponsam..coram viro suo." | また……私は聖なる都、新しいエルサレムが、夫の前に……花嫁のように……整えられて、神より出て、天から降って来るのを見た。」 |
| ....Civitas "habebat murum magnum et altum, qui habebat portas duodecim, et in portis angelos duodecim, et nomina inscripta, quae sunt nomina duodecim tribuum..Israelis. | ……都には「大きく、高い壁があり、これに十二の門があった。門には十二人の天使がいて、その上に名前が記されていた。……これはイスラエルの十二の種族の名前である。 |
| Et murus civitatis habebat fundamenta duodecim, in quibus duodecim nomina apostolorum Agni. | そして都の壁には十二の土台があって、その中には小羊の十二人の使徒の名前があった。 |
| ....Ipsa civitas quadrangularis sita est, cujus longitudo tanta erat quanta latitudo. | ……都そのものは正方形で、長さは幅に等しい。 |
| Et mensus est civitatem calamo ad stadiorum duodecim millia; | 彼がこの都を葦で測ると、一万二千スタディオンあった。 |
| et erant longitudo et latitudo et altitudo ejus aequales. | その長さと幅と高さとは等しかった。 |
| Et mensus est murum ejus centum quadraginta quatuor cubitorum, mensura hominis, quae est angeli. | また彼がその都の城壁を測ると、百四十四ペーキュスあった。これは人間の、すなわち、天使の尺度である。 |
| ...Erat murus ejus ex jaspide, ipsa vero civitas aurum purum, simile vitro puro: et fundamenta muri civitatis ex omni lapide pretioso. | ……そしてその城壁は碧玉からなり、都そのものは純粋な金で、純粋なガラスに似ていた。また都の壁の土台はあらゆる宝石からなっていた。 |
| .... Duodecim portae duodecim margaritae erant; ...et platea civitatis aurum purum tanquam vitrum pellucidum. | ……十二の門は十二の真珠であった。……また都の街路は純粋な金で、あたかも透明なガラスのようであった。 |
| ....Gloria Dei illustrabat illam, et lucerna ejus erat Agnus. | ……神の栄光がこれを照らし、そのあかりは小羊であった。 |
| ....Gentes quae servatae fuerunt, ambulabunt ad lucem ejus, et reges terrae gloriam suam et honorem suum ad illam afferent" (cap. xxi. 1, 2, 12-24). | ……救われた国民はその光の中を歩み、地の王たちはそこに自分の栄光と自分の名誉とを持ってくる」(21章1, 2, 12〜24)。 |
| Homo qui haec legit, non aliter illa intelligit, quam secundum sensum litterae,
|
これらを読む人間は、それらを文字の意味にしたがってだけ理解する。 |
| nempe, quod periturum sit coelum aspectabile cum terra, et novum coelum exstiturum, et quod super novam terram descensura sit sancta civitas Hierosolyma, et quod illa futura sit quoad suas mensuras secundum descriptionem. | すなわち、目に見える天と地が滅びて、新しい天が出現し、聖なる都エルサレムが新しい地上に降り、それ〔都〕は、その尺度について、 叙述にしたがっているであろう、と理解する。 |
| Sed angeli prorsus aliter illa intelligunt, nempe, singula spiritualiter quae homo naturaliter; | しかし天使たちはそれらとまったく異なって理解する。すなわち、人間が自然的に理解する一つひとつ〔の言葉〕を、霊的に理解する。 |
| et sicut angeli intelligunt, ita significant illa; | そして天使たちの理解するものがそれらの意味するものである。 |
| et is est sensus internus seu spiritualis Verbi; | またこれが聖言(みことば)の内なるまたは霊的な意味である。 |
| per "novum coelum et novam terram," in sensu interno seu spirituali, in quo sunt angeli, intelligitur
nova ecclesia tam in coelis quam in terris, de ecclesia utrobivis dicetur
infra; |
内なるまたは霊的な意味では――その中に天使たちはいる――「新しい天と新しい地」によって、天界と同じく地上の新しい教会が意味される。両方の教会についてはあとで述べよう。 |
| per "civitatem Hierosolymam descendentem a Deo e coelo" intelligitur coelestis ejus doctrina; | 「神より出て天から降って来る都エルサレム」によって、その天界的な教義が意味される。 |
| per "longitudinem," "latitudinem" et "altitudinem," quae aequales, intelliguntur omnia bona et vera illius doctrinae in complexu; | 等しい「長さ」「幅」「高さ」によって、統一体となったその教義のあらゆる善と真理が意味される。 |
| per "murum" ejus intelliguntur vera tutantia illam; |
その「壁」によって、それを守る真理が意味される。 |
| per "mensuram muri," quae "centum quadraginta quatuor cubitorum," quae "mensura hominis quae est angeli," intelliguntur omnia illa vera tutantia in complexu, et quale eorum; | 「人間、すなわち、天使の尺度」である「百四十四ペーキュス」の「城壁の尺度」によって、統一体となったその守っているすべての真理とその性質とが意味される。 |
| per "duodecim portas," quae ex margaritis, intelliguntur vera introducentia; similiter
per "duodecim angelos in portis;" |
真珠の「十二の門」によって、導き入れる真理が、「門の十二人の天使」によっても同じことが意味される。 |
| per "fundamenta muri," quae "ex omni lapide pretioso," intelliguntur cognitiones super quibus doctrina illa fundatur;
|
「あらゆる宝石」からなっている「城壁の土台」によって、その教義の基礎となっている知識が意味される。 |
| per "duodecim tribus Israelis" intelliguntur omnia ecclesiae in genere et in specie; similia per "duodecim apostolos;" | 「イスラエルの十二の種族」と同じく「十二人の使徒」によって、教会のすべてのものが全般的に、また個別的に意味される。 |
| per "aurum simile vitro puro," ex quo civitas et platea, intelligitur bonum amoris ex quo pellucet doctrina cum suis veris; | 「純粋なガラスに似た金」からなっている都と街路によって、透明なその真理とともに、その教義からの愛の善が意味される。 |
| per "gentes" quae servatae, et per "reges terrae" qui gloriam et honorem in illam afferent, intelliguntur omnes ab ecclesia qui in bonis et veris sunt; | 救われた「国民」によって、またその中へ栄光と名誉とを持ってくる「地の王たち」によって、善と真理の中にいる教会のすべての者が意味される。 |
| per "Deum" et "Agnum" intelligitur Dominus quoad ipsum Divinum et Divinum Humanum. | 「神」と「小羊」によって、神性そのものと神的人間性に関する主が意味される。 |
| Talis est sensus spiritualis Verbi, cui sensus naturalis, qui est sensus litterae, inservit pro basi; | このようなものが聖言の霊的な意味であり、文字の意味である自然的な意味はその土台として仕える。 |
| sed usque bini illi sensus, spiritualis et naturalis, unum faciunt per correspondentias. | しかしそれでも霊的と自然的の、この二つの意味は対応によって一つとなっている。 |
| Quod talis intellectus spiritualis insit omnibus illis, non vacat hic ostendere,
quia non hujus operis est, |
これらのすべてにこのような霊的な意味が内在することを示すことは許されていない。なぜなら本書の目的ではないから、 |
| sed ostensa videantur in Arcanis Coelestibus, in sequentibus his locis. | しかし『天界の秘義』の以下の箇所に示されているのが見られよう。 |
| Quod in Verbo per terram significetur ecclesia, imprimis ubi per terram intelligitur Terra Canaan (n. 662, 1066, 1067, 1262, 1413, 1607, 2928, 3355, 4447, 4535, 5577, 8011, 9325, 9643): | 聖言の中の地によって、特にその地によってカナンの地が意味されるとき、教会が意味される(662, 1066, 1067, 1262, 1413, 1607, 2928, 3355, 4447, 4535, 5577, 8011, 9325, 9643番)。 |
| Quia in spirituali sensu per "terram" intelligitur gens quae ibi, et ejus cultus (n. 1262). | なぜなら霊的な意味では「地」によってその民族とその礼拝とが意味されるから(1262番)。 |
| "Populus terrae," quod sint qui ab ecclesia spirituali (n. 2928). | 「地の民」は霊的教会に属する者たちである(2928番)。 |
| Quod "novum coelum et nova terra" significent novum in coelis et in terris quoad bona et vera, ita quoad illa quae sunt ecclesiae utrobivis (n. 1733, 1850, 2117, 2118, 3355, 4535, 10373). | 「新しい天と新しい地」は、善と真理に関する、このように〔天界と地上の〕両方の場所にある教会に属するものに関する天界と地上の新しいものを意味する(1733, 1850, 2117, 2118, 3355, 4535, 10373番)。 |
| Quid intelligitur per "primum coelum et primam terram" quae transiverant, videatur in opusculo De Ultimo Judicio et Babylonia destructa, a principio ad finem; et in specie ibi, n. 65-72. | 過ぎ去った「最初の天と地」によって何が意味されるかは、小著『最後の審判とバビロンの滅亡』の最初から最後までに見られよう、特にそこの65から72番。 |
| Quod per "Hierosolymam" significetur ecclesia quoad doctrinam (n. 402, 3654, 9166). | 「エルサレム」によって、教義に関する教会が意味される(402, 3654, 9166番)。 |
| Quod per "urbes" et "civitates" significentur doctrinae, quae ecclesiae et religionis (n. 402, 2450 (? 2449), 2712, 2943, 3216, 4492, 4493). | 「都」や「都市」によって、教会と宗教とに属する教義が意味される(402, 2449, 2712, 2943, 3216, 4492, 4493番)。 |
| Quod per "murum civitatis" significetur verum doctrinae tutans (n. 6419). | 「都の城壁」によって、〔冒涜を〕防ぐ教義の真理が意味される(6419番)。 |
| Quod per "portas urbis" significentur vera introducentia ad doctrinam, et per doctrinam in ecclesiam (n. 2943, 4477, 4492, 4493). | 「都の門」によって、教義へ、また教義によって教会の中へ導き入れる真理が意味される(2943、4477、4492、4493番)。 |
| Quod per "duodecim tribus Israelis" repraesentata fuerint, et inde significata, omnia vera et bona ecclesiae in genere et in specie, ita omnia fidei et amoris (n. 3858, 3926, 4060, 6335). | 「イスラエルの十二の種族」によって表象され、そこから意味されることは、全般的に、また個別的に教会の真理と善のすべて、したがって信仰と愛のすべてである(3858, 3926, 4060, 6335番)。 |
| Quod per "duodecim apostolos Domini" similia (n. 2129, 2329(? 3272), 3354, 3488, 3858, 6397). | 「十二人の主の使徒」によって、同じことが〔意味される〕(2129, 3272, 3354, 3488, 3858, 6397番)。 |
| Quod de apostolis dicatur quod "sessuri super duodecim thronis, et judicaturi duodecim tribus Israelis," significetur quod omnes secundum vera et bona ecclesiae judicandi sint, ita a Domino a quo illa (n. 2129, 6397). | 使徒たちについて、「イスラエルの十二の王座の上にすわり、十二の種族を裁く」と言われるとき、すべての者は教会の善と真理とにしたがって、このようにそれらの起源であられる主により裁かれることが意味される(2129, 6397番)。 |
| Quod per "duodecim" significentur omnia in complexu (n. 577, 2089, 2129, 2130, 3272, 3858, 3913). | 「十二」によって、統一体となったすべてのものが意味される(577, 2089, 2219, 2130, 3272, 3858, 3913番)。 |
| Quod simile per numerum "centum quadraginta quatuor," quia est numerus multiplicatus per duodecim in duodecim (n. 7973): | 「百四十四」の数によって同じことが〔意味される〕、なぜならその数は十二の十二倍であるから(7973番)。 |
| quod etiam simile per "duodecim millia" (n. 7973). | 「一万二千」によってもまた同じことが〔意味される〕(7973番)。 |
| Quod omnes numeri in Verbo significent res (n. 482, 487, 647, 648, 755, 813, 1963, 1988, 2075, 2252, 3252, 4264, 6175, 9488, 9659, 10217, 10253). | 聖言の中のすべての数は物事を意味する(482, 487, 647, 648, 755, 813, 1963, 1988, 2075, 2252, 3252, 4264, 6175, 9488, 9659, 10217, 10253番)。 |
| Quod numeri multiplicati simile significent cum simplicibus a quibus per multiplicationem exsurgunt (n. 5291, 5335, 5708, 7973). | 掛けられた数は、掛けてできるその数の元の単純な数と同じことを意味する(5291, 5335, 5708, 7973番)。 |
| Quod per "mensuram" significetur quale rei quoad verum et bonum (n. 3104, 9603, 10262). | 「尺度」によって、真理と善に関する物事の性質が意味される(3104, 9603, 10262番)。 |
| Quod per "fundamenta muri" significentur cognitiones veri super quibus doctrinalia fundantur (n. 9642(? 9643)). | 「城壁の土台」によって、真理の知識が意味され、教義はその上に基礎づけられる(9643番)。 |
| Quod per "quadrangulare" seu "quadratum" significetur perfectum (n. 9717, 9861). | 「四角形」または「正方形」によって、完全なものが意味される(9717, 9861番)。 |
| Quod per "longitudinem" significetur bonum et ejus extensio, et per "latitudinem" verum et ejus extensio (n. 1613, 9487). | 「長さ」によって善とその広がりが意味され、「幅」によって真理とその広がりが意味される(1613, 9487番)。 |
| Quod per "lapides pretiosos" significentur vera ex bono (n. 114, 9863, 9865). | 「宝石」によって、善からの真理が意味される(114, 9863, 9865番)。 |
| Quid per "lapides pretiosos" in Urim et Thummim in genere et in specie (n. 3862, 9864, 9866, 9905, 9891, 9895). | ウリムとトンミムの中の「宝石」によって、全般的また個別的に何が〔意味されるか〕(3862, 9864, 9866, 9891, 9895, 9905番)。 |
| Quid per "jaspidem," ex quo murus (n. 9872). | 壁となった「碧玉」によって何が(9872番)。 |
| Quod per "plateam civitatis" significetur verum doctrinae ex bono (n. 2336). |
「都の街路」によって、善から発する教義の真理が意味される(2336番)。 |
| Quod per "aurum" significetur bonum amoris (n. 113, 1551, 1552, 5658, 6914, 6917,
9510, 9874, 9881). |
「金」によって、愛の善が意味される(113, 1551, 1552, 5658, 6914, 6917, 9510, 9874, 9881番)。 |
| Quod per "gloriam" significetur Divinum Verum quale est in coelo, et inde intelligentia et sapientia (n. 4809, 5292(? 5068), 5922, 8267, 8427, 9429, 10574). | 「栄光」によって、天界の中にあるような神的な真理と、そこからの知性と知恵が意味される(4809, 5068, 5922, 8267, 8427, 9429, 10574番)。 |
| Quod per "gentes" significentur illi in ecclesia qui in bono sunt, et inde abstracte bona ecclesiae (n. 1059, 1159, 1258, 1260, (1261,) 1288(? 1285), 1416, 1849, 4574, 7830, 9255, 9256). | 「国民」によって、善の中にいる教会の者たちが、またここから抽象的には教会の善が意味される(1059, 1159, 1258, 1261, 1285, 1416, 1849, 4574 ,7830 ,9255, 9256番)。 |
| Quod per "reges" significentur illi in ecclesia qui in veris sunt, et inde abstracte vera ecclesiae (n. 1672, 2015, 2069, 4575, 5044). | 「王」によって、真理の中にいる教会の者たちが、また抽象的には教会の真理が意味される(1672, 2015, 2069, 4575, 5044番)。 |
| Quod ritualia circa coronationes regum involvant talia quae sunt Divini Veri (de quibus); sed quod cognitio de illis hodie perierit (n. 4581, 4966). | 王の戴冠式に関する儀式は神的な真理(それらについて)に属するようなものを含む。しかしこれらについての認識[知識]は今日では滅びてしまった(4581, 4966番)。 |
最終更新日2004年9月1日