De Commercio Animae et Corporis 霊魂と肉体の交流 20



20. Quondam interrogatus sum, quomodo a Philosopho factus sum Theologus, et respondi, eo modo quo Piscatores facti sunt Discipuli et Apostoli a Domino; et quod ego etiam a prima juventute fuerim Piscator spiritualis;

20.かつて,私がどうして哲学者から神学者になったのかと尋ねられ,それで私は答えました。
 「漁師たちが主により弟子たちと使徒たちにされたそのようにです,そして,私もまた若い頃から霊的な漁師だったのです」

hoc audito, interrogavit quid Piscator spiritualis, replicui, quod Piscator in Verbo in sensu ejus spirituali significet hominem, qui indagat et docet Veritates naturales, et postea spirituales rationaliter: ad interrogationem quomodo hoc demonstratur, dixi ex his locis in Verbo,  これを聞くと,「霊的な漁師は何か」と尋ねました。私は,「みことばの中で漁師はその霊的な意味で,自然的な真理を探求し,教え,そしてその後,霊的な真理を理性によって探求し,教える人間を意味します」と返答しました――「それはどのように証明されますか」との質問に,私は,「みことばの中の次の箇所からです」と語りました。
"Tunc deficient aquae e mari, ac fluvius exsiccabitur et exarescet, ideo lugebunt Piscatores, et tristes erunt omnes projicientes hamum in mare," Esai: xix: 5, 8.  「その時,海から水が尽き,川は干上がり,かれる。それゆえ,漁師たちは嘆き,海の中に釣針を投げ出す者はすべて悲しむ」(イザヤ 19:5, 8)
Alibi; "Super fluvio, cujus aquae sanabantur, stabant Piscatores ab Engedi, expansione sagenarum aderant, juxta speciem erat Piscis eorum, sicut Piscis maris magni, multus valde," Ezech: xlvii: 9, 10.  他のところに――「その水が健康にされた川の上に,漁師たちはエンゲデイから立った。拡げた魚網で来た。彼らのは種類にしたがって〔いた〕,大いに多数の,大海ののように」(エゼキエル 47:9, 10)
Et alibi "Ecce Ego mittam, dictum Jehovae, ad Piscatores multos, qui Filios Israelis Piscabuntur," Jerem: xvi: 16.  また他の所で,「見よ。わたしは多くの漁師たちを送る――主は語られた――イスラエルの子らを漁(すなど)る者を」(エレミヤ 16:16)
Inde patet, cur Dominus Piscatores elegerat in Discipulos, et dixerat, "Venite post Me, et faciam vos Piscatores Hominum," Matth: iv: 18, 19. Marc: i: 16, 17; et ad Petrum, postquam multitudinem piscium captaverat, "Ex nunc homines capies," Luc: v: 9, 10.  ここから,なぜ主が漁師たちを弟子たちに選び出され,「わたしの後ろに来なさい,そしてわたしはあなたがたを人間の漁師にします」(マタイ 4:18, 19。 マルコ 1:16, 17)と、また,多くの魚を漁(すなど)った後,ペテロに,「今から,人間をあなたは漁(すなど)ります」(ルカ 5:9, 10) と語られたのかが明らかです。
Postea demonstravi originem illius significationis Piscatorum ex Apocalypsi Revelata; videlicet, quia Aqua significat Vera naturalia, n: 50, 932; similiter Fluvius, n: 409, 932; Piscis illos qui in Veris naturalibus sunt, n: 405; et Inde Piscatores illos, qui Veritates indagant et docent.  その後,私は『啓示された黙示録』から漁師の意味の由来を証明しました。すなわち,水は自然的な真理を意味し(50, 932番)、同様に,川もそれを意味し(409, 932番)、魚は自然的な真理の中にいる者たちを意味する(405番)ので、ここから,漁師は真理を探求し,教える者たちを意味することです。
His auditis Interrogator extulit vocem et dixit, nunc possum intelligere, cur Dominus vocaverat et elegerat Piscatores ut essent Discipuli, et ideo non miror, quod etiam temet, quoniam, ut dixisti, a prima juventute fuisti Piscator in spirituali sensu, hoc est, Indagator veritatum naturalium; quod nunc Veritatum spiritualium, est quia hae super illis fundantur.

 これを聞いて,質問者は声を上げて言いました,
 「今,なぜ主が弟子として漁師たちを呼び,選び出されたか理解できました。そしてそれゆえ,さらにまたあなた自身を選ばれたことにも驚きません,というのも,あなたが語られたように,青春の最初から霊的な意味であなたは漁師,すなわち,自然的な真理の探究者でしたが、今や霊的な真理を探究する者です。なぜなら,これら〔霊的な真理〕はそれら〔自然的な真理〕の上に基礎づけられるからです」

His addidit, quia erat Vir rationis, quod solus Dominus cognoscat, quis idoneus est ad percipiendum et ad docendum illa, quae Novae Ipsius Ecclesiae sunt, num aliquis inter Primates, vel num aliquis inter famulos illorum.

 彼は理性的な男でしたから,それらにつけ加えました,
 「主おひとりが知られます,ご自分の新しい教会のものであるそれらを知覚し,教えるのにだれが適しているか,知られます。大司教のうちのだれかか,あるいはそれに仕える者のだれかでしょう」
Praeterea, quis Theologus inter Christianos non prius in Gymnasiis studuit Philosophiae, antequam inauguratus est Theologus;unde ei alioquin intelligentia Demum dixit, quia factus es Theologus, aperi quae tua Theologia, respondi, quod haec duo sint Principia ejus, Quod Deus unus sit, et quod Conjunctio charitatis et fidei sit, ad quae retulit, quis haec negat, respondi, quod Theologia hodierna interius lustrata.  それに加えて,「キリスト教の間の神学者は、神学者として任命されるより前に、ギムナジウムで哲学を学ばないでしょうか,そうでなければ,そこに理解力がありますか?」
 ついに彼は語りました,「あなたは神学者になられたので,あなたの神学がどんなものか公開してください」。私は,「それには原理が二つあります,神はひとりであられること,それと仁愛と信仰の結合があることです」と答えました。これに彼は,「だれがこれらを否定しますか」と応答しました。
 私は,「内的に調べられるとき,今日の神学です」と答えました。