De Commercio Animae et Corporis 霊魂と肉体の交流 19



 19. His subjungam hoc Memorabile.

 19.ここに次のメモラビリアを付加しておきます。

 Postquam haec Scripta sunt, precatus sum ad Dominum, ut daretur loqui cum discipulis Aristotelis, et simul cum discipulis Cartesii, et cum discipulis Leibnitzii, propter finem, ut opiniones mentis eorum de Commercio Animae et Corporis haurirem:  それらのことを書き終えた後,アリストテレスの弟子たちと,また同時にデカルトの弟子たちと,またライプニッツの弟子たちと話すことが与えられるよう、主に懇願しました。霊魂と肉体の交流について彼らの心の意見を私が汲み取れるように,との目的からです――
post precationem aderant: novem Viri, tres Aristotelici, tres Cartesiani, et tres Leibnitziani, et steterunt circum me, a latere sinistro adoratores Aristotelis, ad dextrum sectatores Cartesii, et a tergo fautores Leibnitzii; 懇願の後,三人のアリストレテス派の者,三人のデカルト派の者,三人のライプニッツ派の者,この九人の男たちが来ました。そして私の周りに,左側面にアリストテレスの礼拝者たち,右にデカルトの追随者たち,背後にライプニッツの保護者たちが立ちました。
e longinquo ad distantiam, et per intervalla inter se, visi sunt tres sicut Laureati, et ex influa perceptione Cognovi quod essent ipsi Antesignani seu Archididascali; 遠く隔てたところから,また彼らの間に距離をおいて,月桂冠で飾った者のような三人の者が見られました。知覚の流入により,私は彼らが主唱者あるいは大先生その人であると知りました。
post Leibnitzium stabat unus manu tenens alam vestis ejus, et dicebatur quod esset Wolfius. ライプニッツの後ろで,一人の者が彼の衣服の裾を手で保持して立っており,その者はヴォルフであると語られました。
Novem illi Viri, cum intuerentur se mutuo, faceta voce se primum salutabant, et affabantur. これらの九人の男たちは,(自分たちを)相互に観察するとき,愛想のよい声で最初に挨拶し,話しかけていました。
Sed mox tunc ex inferis exsurgebat Spiritus cum facula in manu dextra, et vibrabat illam ante facies illorum, inde facti sunt inimici, tres contra tres, et torvo vultu se aspiciebant; invasit enim libido altercandi et litigandi; しかし,下方から“霊”が,右手に松明をもって立ち上がり,それを彼らの顔の前で振り回したとき,そこから敵対が生じ,三人は三人に反対して,恐ろしい顔つきでにらみ合いました。なぜなら,口論し,争う欲望が入り込んだからです。
et tunc exorsi sunt Aristotelici, qui quoque erant Scholastici, dicentes quis non videt, quod objecta per sensus influant in animam, sicut quis per fores intrat in conclave, et quod Anima cogitet secundum influxum; そしてその時,アリストレテス派の者が,その者はまたスコラ学派の者でしたが,話し始めました。
 「だれかが入り口を経て部屋の中に入るように,対象物は感覚を経て霊魂の中に流入することを,そして霊魂は流入にしたがって考えることを,だれが知りませんか? 
nonne dum Amator videt pulchram Virginem aut sponsam, oculus ejus scintillat, et fert amorem ejus ad animam; “恋慕者”が美しい処女または婚約者を見る時,彼の目はきらめき,彼女の愛を霊魂へ運びませんか?
nonne Avarus cum videt Crumenas in quibus nummi, ad illas ardet omni sensu, et inde hoc infert in animam, et excitat cupidinem possidendi illas; “貪欲な者”が,金銭のはいった財布を見る時,すべての感覚がそれに対して燃え,そこから霊魂の中に入ってきて,それらを所有する欲望をかり立てませんか?
nonne cum aliquis Superbus audit laudes de se ab altero, arrigit aures, et hae perferunt illas ad animam; だれか“傲慢な者”が他人から自分についての称賛を聞く時,耳をそばだて,そして耳がそれら称賛を霊魂へ届けませんか? 
suntne Sensus corporis sicut atria, per quae ad animam unice fit ingressus; 肉体の感覚は玄関のようではありませんか? そこを経てのみ霊魂への入場が行なわれます。
quis ex his et innumeris similibus aliter potest concludere, quam quod Influxus e natura seu physicus sit. これらや無数の同様の他のものから,流入は自然のものから,あるいは物質的なものからである以外のことを,だれが結論することができますか?」 
Ad haec dicta, sectatores Cartesii tenentes digitos sub fronte, et nunc retrahentes illos, respondebant, dicendo; heu, loquimini ex apparentiis;  これらの言説に,額に指をあてていたデカルトの追随者たちは,今やその指をもどし,これに応答して語りました。
 「ああ,あなたがたは外見から話しています。
nonne scitis, quod non oculus amet virginem aut sponsam ex se sed ex anima; あなたがたは,処女または婚約者を目がそれ自体から愛するのはでなく,霊魂から愛すること、
pariter quod nec sensus corporis cupiat nummos in crumena ex se sed ex anima; similiter quod nec aures arripiant laudes assentantium aliter; 同じく,肉体の感覚がそれ自体から財布の中の金銭を熱望るのではなく霊魂から熱望すること,同様に,おべっか使いの称賛を集めるのは耳以外の他の方法であることを知りませんか? 
nonne perceptio est quae facit sentire, et perceptio est animae et non organi; 感じさせるのは認識ではありませんか? そして認識は霊魂に属し,〔感覚〕器官には属しません。
dicite si potestis, quid aliud facit linguam et labia loqui quam cogitatio, et quid aliud facit manus operari quam voluntas, ac cogitatio et voluntas sunt animae et non corporis; もしあなたができるなら,思考以外に,他に何が舌と唇に話すことをなすか,また意志以外に他に何が手に遂行することをなすか思考と意志は,肉体でなく,霊魂に属します。
ita quid facit oculum videre, et aures audire, et reliqua organa sentire, nisi quam anima; それで,何が目に見ることを,また耳に聞くことを,またその他の器官に感じさせるのか,もし霊魂以外にあるなら,語ってください。
ex his et ex innumeris similibus aliis unusquisque qui supra sensualia corporis sapit, concludit, quod non sit influxus corporis in animam, sed animae in corpus, quem nos vocamus Influxum occasionalem, et quoque spiritualem. これらから,また無数の同様の他のものから,肉体の感覚的なものの上にあるものを味わっている者は,霊魂の中へ肉体が流入するのではなく,肉体の中へ霊魂が流入することを結論します。これを私たちは誘因による流入,また霊的な流入とも呼びます」
His auditis tres Viri, qui post triades priores steterunt, qui erant fautores Leibnitzii, extulerunt vocem, dicentes, audivimus argumenta ab utraque parte, et contulimus illa, et percepimus, quod in multis praevaleant haec illis, et in multis his illa, quare, si licet, componemus lites;  これらを聞くと,以前の三人のグループの後ろに立っていたライプニッツの保護者たちであった三人の男たちは,声を高めて語りました。
 「私たちは両方の立場の論証を聞きました。また私たちはそれらを比較し,知覚しました。多くのところで後者は前者にまさり,また多くのところで後者に前者はまさりました。それゆえ,もし許されるなら,私たちは論争をまとめます」 
et ad interrogationem quomodo, dixerunt, Non est aliquis Influxus animae in corpus, nec corporis in animam, sed est unanima et instantanea operatio utriusque simul, quam celebris Auctor pulchro nomine insignivit, vocando Harmoniam praestabilitam. そして,「どのように」との質問に,語りました。
 「肉体の中への霊魂の流入が何かあるのでも,霊魂の中へ肉体の流入があるのでもなく,両方とも同時に,一致した瞬間の活動です。これをかの有名な著者は“予定された調和”と呼ぶ,美しい名前で明示しました」
His peractis rursus apparuit Spiritus cum facula in manu sed nunc sinistra, et vibravit illam ad occipitia illorum, inde confusae factae sunt ideae omnium, et conclamabant,  これらのことが行なわれて,再び“霊”が松明を手に,しかし今度は左手にもって現われました。そしてそれらを彼らの後頭部で振り回しました。そこから,すべての考え混乱させられ,一緒に叫びました,
non scit anima nostra nec corpus, in quam partem transeamus, quare dirimamus has lites per sortem, et sorti quae primum exit favebimus; 「私たちの霊魂も肉体も知りません,私たちがどの立場に参加すべきか,それゆえ,私たちはクジによってこれらの論争を収拾しよう,そして最初に出て来るクジに私たちは同意しよう」
et sumserunt tres schedulas, et uni illarum inscripserunt, Influxus Physicus, alteri Influxus Spiritualis, et tertiae Harmonia Praestabilita; そして三つの小紙片を取り,それらの一つに物質的な流入他のものに霊的な流入,第三のものに予定された調和と書きました。
et miserunt tres illas in cavum pilei; そしてそれら三つをフェルト頭巾の凹(へこ)みの中に投げ入れました。
et elegerunt unum qui expromeret, et hic immissa manu apprehendit illam, super qua scriptus fuit Influxus Spiritualis; そして取り出す者を一人選びました,その者は手を入れ,それをつかみました,それには,霊的な流入と書かれていました。
qua visa et lecta, dixerunt omnes, quidam tamen claro et fluente sono, quidam obscuro et intracto, faveamus huic, quia primum exivit. それを見て読み,すべての者は,それでもある者は明るく流れる声で,ある者は不明瞭で引きずるような声で語りました,
 「われわれはこれに同意しよう,それは最初に出て来たのだから」
At subito tunc adstitit Angelus et dixit, ne credatis, quod chartula pro Influxu spirituali exiverit fortuito, sed ex proviso;  しかし突然にその時,天使はそこに立って言いました,
 「あなたがたは,霊的流入の紙切れが偶然に出て来たのだと信じないでください,先見から出て来たのです。
Vos enim quia in confusis ideis estis, non videtis veritatem ejus, sed ipsa Veritas obtulit se illam manui, ut ei faveatis. なぜなら,あなたがたの観念は混乱の中にあったので,その真理が見えませんでした。しかし「真理」そのものが,あなたがたがこれに同意するようにと,彼〔クジを引いた者〕の手に与えたのです」