De Commercio Animae et Corporis 霊魂と肉体の交流 17



XV. Quod Fines sint in primo gradu, Causae in secundo, et Effectus in tertio.

XV. 目的は第一の段階に,原因は第二の段階に,そして結果は第三の段階にあります。

 17. Quis non videt, quod finis non sit causa, sed producat causam, et quod causa non sit effectus, sed quod producat effectum, consequenter quod sint distincte tria quae sequuntur ordine.

 17. 目的は原因ではなく,原因を生むものであること,そして原因は結果ではなく,結果を生むものであること,したがって順々に続く区別された三つのものであることを、だれか知りませんか?

 Finis apud hominem est amor ejus voluntatis, nam quod homo amat, hoc proponit sibi et intendit;  人間にある目的は彼の意志の愛です,なぜなら,人間が愛すること,これを自分の眼前に置き,意図するからです。
causa apud illum est ratio ejus intellectus, nam finis per illam inquirit causas medias, seu efficientes; 彼にある原因は,彼の理解力からの理性です,なぜなら,目的はそれによって中間の,すなわち効果のある原因を探し求めるからです。
ac Effectus est operatio corporis ex illis et secundum illa; そして結果はそれら〔目的と原因〕から,またそれらにしたがった肉体の活動です。
ita sunt Tria in homine, quae sequuntur ordine similiter ut sequuntur Gradus altitudinis: そのように人間の中に三つのものがあります,それらは高さの段階が続くように同様に順々に続きます――
cum tria illa sistuntur, tunc finis est intus in causa, ac finis per causam in effectu, quare tria illa in effectu coexistunt: それらの三つのものが現存する時,その時,目的は原因の中に内部に,そして目的は原因によって結果の中にあります,それゆえ,それらの三つのものは結果の中に同時に存在します――
inde est, quod dicatur in Verbo, quod unusquisque secundum opera ejus judicandus sit, finis enim seu amor voluntatis ejus, ac causa seu ratio intellectus ejus, effectibus qui sunt opera corporis ejus, simul insunt; ita quale totius hominis. みことばの中で述べられている,各々は彼の働きにしたがって審判されること〔「黙示録」20:13〕は,ここからです,なぜなら,目的または彼の意志からの愛は,そして原因または彼の理解力からの理性は,彼の肉体の働きである結果に,同時に内在するからです。そのように,人間の全部の性質がそこに内在します。
 Illi, qui non sciunt haec, et distinguunt objecta rationis ita, non possunt aliter quam terminare ideas cogitationis suae in Epicuri atomis, aut in Leibnitzii monadibus, aut in Wolfii substantiis simplicibus, et sic occludere intellectum suum sicut obice, ut ne quidem ex ratione possit Cogitare de Influxu spirituali, quia non de aliqua progressione, nam dicit Auctor de Substantia sua simplici, quod illa divisa cadat in nihilum;  これらのことを知らず,理性の対象をそのように区別しない者は,自分の思考からの観念を,エピクロスの原子論の中に,またはライプニッツの単子論の中に,またはヴォルフの単一実体論の中に制限すること以外の他に,そしてこうして自分の理解力をかんぬきでのように閉じ込めます,理性から霊的な流入について考えることさえできません。なぜなら,〔段階の〕進展について何も考えることができないからです。なぜなら,単一実体について、その著者が,分割されたそれは無の中に落ち込む、と言っているからです。
sic etenim Intellectus in suo primo lumine, quod est mere ex sensibus corporis, subsistit, nec promovet gradum ultra; こうして理解力は,まったく肉体の感覚からのものである最初の光の中に停止し,それ以上の段階に前進しません。
unde est quod non aliter sciatur, quam quod Spirituale sit tenue naturale, tum quod Rationale sit bestiis sicut homini, et quod Anima sit halitus venti, qualis est qui exspiratur ex pectore dum moritur; ここから,霊的なものは純粋に自然的なものであること,さら理性的なものは人間のように動物にもあること,また霊魂は死ぬ時に胸から吐き出される空気の息のようなものであるとしか知りません。

praeter plura, quae non lucis sunt, sed caliginis.

これら以外にも多くのことを知っていますが、それらは光でなく,暗やみに属します。
 Quoniam secundum illos Gradus progrediuntur omnia in Mundo spirituali, et omnia in Mundo naturali, ut in superiori Articulo dictum est, patet quod illos cognoscere ac dispescere, ac videre in ordine, sit proprie intelligentia;  これらの段階にしたがって霊界のすべてのものと自然界のすべてのものは出てくるので,以前の章の中で述べられたように,それら〔の段階〕を知リ,切り離し,そして順序の中で見ることは,本来の理解であることが明らかです。
omnis homo etiam per illos cognoscitur qualis est, cum scitur ejus amor, nam, ut dictum est, finis qui est voluntatis, et causae quae sunt intellectus, et effectus qui sunt corporis, sequuntur ex Amore ejus, sicut ex semine arbor, et ex arbore fructus. またさらに,それら〔の段階〕によって,すべての人間がどのようなものであるか,彼の愛が知られる時,知られます,なぜなら,述べられたように,意志に属する目的,そして理解力に属する原因,そして肉体に属する結果は,種から木,そして木から果実〔が続く〕ように,彼の“愛”から続くからです。
 Sunt triplicis generis Amores, Amor coeli, Amor mundi, et Amor sui;  天界への愛,世への愛,自己への愛,この三重の種類の愛があります。
amor c0eli est spiritualis, amor mundi est materialis, et amor sui est corporalis; dum amor est spiritualis, trahunt omnia quae ex illo sequuntur, sicut formae a sua essentia, quod sint spiritualia, similiter si principalis amor est mundi seu opum, et sic materialis, trahunt etiam omnia quae ex illo sequuntur, ut principiata a suo principio, quod sint materialia; 天界への愛は霊的であり,世への愛は物質的であり,そして自己への愛は肉体的です。愛が霊的である時,それから続くすべてのものは,形がそれ自身の本質からのものであるように,霊的であるものを引き入れます。同様に,もし主要な愛が世または富に属し,こうして物質的であるなら,それから続くすべてのものはまた,最初の原理から導かれたものがその原理からのものであるように,物質的であるものを引き入れます。
pariter si principalis amor est amor sui seu eminentiae super omnes alios, et sic corporalis, trahunt omnia quae ex illo sequuntur, quod sint corporalia, causa est, quia homo hujus amoris se solum intuetur, et sic cogitationes mentis suae immergit corpori; 同じく,もし主要な愛が,自己へのあるいは他のすべてに勝って傑出することへの愛であり,こうして肉体的なら,それから続くすべてのものは,肉体的であるものを引き入れます,その理由は,この愛の人間は自分だけを眺め,そしてこうして自分の心の思考を肉体に浸すからです。
quapropter ut mox supra dictum est, qui cognoscit regnantem alicujus amorem, et simul progressiones finium ad causas, et causarum ad effectus, quae tria sequuntur in ordine secundum gradus altitudinis, ille cognoscit totum hominem: そのために,すぐ前に述べられたように,支配しているだれかの愛を,そして同時に目的から原因へ,そして原因から結果への進展を,これらの三つが順々に高さの段階にしたがって続く,と知る者は,その全人間を知ります――

ita Angeli coeli cognoscunt unumquemvis cum quo loquuntur;

天界の天使たちは,各々をその者と話す時,そのように知ります。
amorem ejus percipiunt ex sono loquelae ejus, ex facie vident imaginem ejus, et ex gestu corporis figuram ejus. 彼の話しの声から彼の愛を知覚し,顔から彼の〔心に浮かんだ〕像を,また肉体の振る舞いから彼の形[性質・人物]を知ります。