De Commercio Animae et Corporis 霊魂と肉体の交流 16
| XIV. Quod tres Gradus sint in Mundo spirituali, et tres Gradus in Mundo naturali hactenus ignoti, secundum quos fit omnis influxus. |
XIV. 霊界に三つの段階があり,自然界に三つの段階があることは |
|
16. Per investigationem causarum ab effectibus invenitur, quod duplicis generis Gradus sint, unum in quo sunt Priora et Posteriora, alterum in quo sunt Majora et Minora: |
16.結果から原因を探求することによって,二重の種類の“段階”があり,一つには“先のもの”と“後のもの”があり,もう一つには“大きいもの”と“小さいもの”があるがことわかります―― |
| Gradus qui distinguunt Priora et Posteriora, vocandi sunt Gradus Altitudinis, tum etiam Discreti; | “先のもの”と“後のもの”を区別する“段階”は,高さの段階,あるいはまた分離した段階と呼ばれます。 |
| Gradus autem, per quos Majora et Minora inter se distinguuntur, vocandi sunt Gradus Latitudinis, et quoque Continui; | しかし,“大きいもの”と“小さいもの”によってその間が区別される“段階”は,広さ[大きさ]の段階,または連続した段階と呼ばれます。 |
| Gradus altitudinis seu discreti sunt sicut Generationes et Compositiones unius ab altero; | 高さの段階または分離した段階は,他のものから一つのものの“発生”や“作成”に似ています。 |
| ut pro exemplo, alicujus Nervi a fibris, et cujusvis fibrae a fibrillis; | 例としては,小繊維からそれぞれの繊維が生成され,その繊維から腱が生成されること。― |
| aut alicujus Ligni, Lapidis, aut Metalli a partibus, et cujusvis partis a particulis: | または,小部分からそれぞれの部分が生成され,その部分から何かの材木や石,または金属が生成されることです― |
| Gradus autem latitudinis seu continui sunt sicut Incrementa et Decrementa ejusdem Gradus altitudinis quoad latum, longum, altum et profundum, sicut voluminum aquae, aut aeris, aut aetheris, majorum et minorum, ac sicut massarum ligni, lapidis, aut metalli grandium et non grandium. | それでも,広さの“段階”または連続の“段階”は,大と小の量の水または空気またはエーテル(大気)ように,また大小の塊の材木,石,または金属のように,広さ,長さ,高さ,それと深さに関して,同じ高さの“段階”での“増大”と“減少”のようなものです。 |
| Omnia et singula in Mundis, Spirituali et Naturali, a creatione in duplicis hujus Generis Gradibus sunt; | 霊界と自然界のすべてのものと個々のものは,創造により,この二重の種類の段階の中にあります。 |
| totum Regnum Animale in hoc Mundo in illis Gradibus in communi et in particulari est; totum Regnum Vegetabile, et totum Regnum Minerale pariter; ut et Expansum Atmosphaericum a Sole usque ad Tellurem. | この“世”の中の全動物界は,全般的にも個別的にもこれらの“段階”の中にあります。全植物界,また全鉱物界も等しくこれらの段階の中にあり、それゆえ,太陽から地球までの大気の拡がりもそうです。 |
| Sunt ideo tres Atmosphaerae secundum Gradus altitudinis discretim distinctae tam in Mundo spirituali, quam in Mundo naturali, quia utrobivis est Sol; | それゆえ,霊界と同様に自然界でも,高さの“段階”にしたがって,明瞭に区別された三つの大気があります,なぜなら,両方の場所に太陽があるからです。 |
| sed Atmosphaerae Mundi spiritualis, ex origine sua trahunt, quod sint substantiales, et Atmosphaerae Mundi naturalis ex origine sua trahunt, quod sint materiales; | しかし,霊界の大気はその起源から,本質[実体]的であることが生じています,そして自然界の大気はその起源から,物質的であることが生じています。 |
| et quia Atmosphaerae secundum illos Gradus ex Originibus suis descendunt, et illae sunt Lucis et Caloris continentia et sicut vehicula promoventia, Sequitur quod tres Gradus sint lucis et caloris; | そして,大気はそれらの“起源”からそれらの段階にしたがって降りて来て,またそれらは“光”と“熱”の容器であり,押し進める運搬具のようなものであるので,光と熱にも三つの“段階”があることが帰結されます。 |
| et quia Lux in Spirituali Mundo in essentia sua est sapientia, et Calor ibi in essentia sua est amor, ut supra in suo Articulo demonstratum est, sequitur etiam, quod tres Gradus Sapientiae et tres Gradus amoris sint, proinde tres Gradus vitae; graduantur enim per illa quae transeunt. | そして霊界での“光”はその本質では知恵であり,そこの“熱”はその本質では愛であるので,前にこれを扱った“章”の中で示されたように,さらにまた,知恵の三“段階”と,愛の三“段階”,したがっていのちの三“段階”があることが帰結されます。なぜなら,それらは通過するものによって段階付けられるからです。 |
| Inde est, quod tres Coeli angelici sint, Supremum quod etiam vocatur Tertium, ubi sunt Angeli supremi gradus; |
ここから,三つの天使たちの天界があり,最高のものは,第三のものとも呼ばれ,そこに最高の段階の天使たちがいます。 |
| Medium, quod etiam vocatur Secundum, ubi sunt Angeli medii gradus, ac Ultimum, quod etiam vocatur Primum, ubi sunt Angeli ultimi gradus; | 中間のものは,第二のものとも呼ばれ,そこに中間の段階の天使たちがいます。そして最下等のものは,第三のものとも呼ばれ,そこに最下等の段階の天使たちがいます。 |
| Coeli illi etiam distincti sunt secundum Gradus sapientiae et amoris; | それらの天界もまた,知恵と愛の段階にしたがって区別されます。 |
| illi qui in Ultimo Coelo sunt, in amore sciendi vera et bona sunt, illi qui in Medio caelo, in amore intelligendi illa sunt, et qui in Supremo caelo in amore sapiendi sunt, hoc est, vivendi secundum illa quae sciunt et intelligunt. | 最下等の天界の中にいる者たちは,善と真理を知ろうとする愛の中におり,中間の天界の中にいる者たちは,それらを理解しようとする愛の中におり,そして最高の天界の中にいる者たちは賢くなろうとする,すなわち,知り理解しているそれらに従って生きようとする愛の中にいます。 |
| Quoniam Coeli angelici distincti sunt in tres Gradus, ideo etiam Mens humana distincta est in tres Gradus, quia illa est imago Coeli, h. e., Coelum in minima forma; | 天使たちの“天界”は三つの“段階”に区別されているので,そこから人間の“心”もまた三つの“段階”に区別されています。なぜなら,それらは天使たちの映像,すなわち,最小の形の天界だからです。 |
| inde est, quod homo possit fieri Angelus unius ex tribus illis Coelis, et hoc fit secundum receptionem sapientiae et amoris a Domino; | ここから,人間が三つのこれらの天界から一つの天界の天使になることができ,そしてこれは主からの知恵と愛の受容にしたがって行なわれます。 |
| Angelus Coeli ultimi si modo recipit amorem sciendi vera et bona, Angelus Medii Coeli si recipit amorem intelligendi illa, et Angelus Supremi Coeli, si recipit amorem sapiendi, hoc est, vivendi secundum illa: | もし単に善と真理を知ろうとする愛を受け入れるなら,最下等の天界の天使であり,もしそれらを理解しようとする愛を受け入れるなら,中間の天界の天使であり,そして,もし賢くなろうとする,すなわち,それらに従って生きようとする愛を受け入れるなら最高の天界の天使です―― |
| quod Mens humana distincta sit in Tres regiones secundum Coelos, videatur in Memorabili inserto Operi de Amore Conjugiali, n: 270. | 人間の心が天界にしたがって三つの領域に区別されることは,『結婚愛』についての著作270番に挿入されたメモラビリア[記憶すべき出来事]の中に見られます。 |
| Ex his patet, quod omnis Influxus spiritualis ad hominem et in hominem a Domino descendat per tres illos gradus, et quod ab homine recipiatur secundum gradum sapientiae et amoris, in quo est. | これから,人間へまた人間の中へのすべての霊的な流入は主から三つのこれらの段階を経て降りて来ること,そして人間により,その人間のいる知恵と愛の段階にしたがって受け入れられることが明らかです。 |
| Cognitio horum Graduum est hodie maximae utilitatis, quoniam multi, quia non sciunt illos, subsistunt et haerent in ultimo gradu, in quo sunt Sensus illorum corporis, et ex ignorantia, quae est caligo intellectus, non possunt elevari in lucem spiritualem, quae supra illos est; | これらの“段階”の知識は,今日,最大に役立ちます。多くの者が,それらを知らないので,最下等の段階――その中に肉体の彼らの感覚があります――の中に停止し,とどまり,そして理解力の暗やみである無知から,それらの上方にある霊的な光の中に高揚されることができないからです。 |
| inde Naturalismus sicut ex sua sponte invadit, ut primum satagunt rimari et scrutari aliquid de Anima et Mente humana et ejus rationalitate, et plus si de Coelo et de Vita post mortem; | そこから,もし人間の霊魂や心,またその合理性について,そしてさらに天界について,また死後の生命について何かを深く研究し,調べることに懸命になると直ぐに,自然崇拝が自発的にそれ自体からのように入り込みます。 |
| inde fiunt comparative sicut illi qui in foris stant cum tubis opticis in manibus spectantes ad Coelum, ac vana vaticinia edunt; | ここからは,広場の中で,望遠鏡を手にして天を眺めて立ち,空虚な占いを広めるような者に比較されます。 |
| et quoque sicut illi, qui de omni objecto viso, et de omni re audita garriunt et quoque ratiocinantur, praeter quod aliquid rationale ex intellectu insit; | また,すべての見る対象について,またすべての聞く物事について,理解力からは何も理解しないで,しゃべり,かつ推論もする者のようです。 |
| sed hi sunt sicut laniones, qui credunt se peritos anatomiae, quia lustrarunt viscera boum et ovium extrinsecus et non intrinsecus. | しかも,これらの者は自分を解剖学に熟練していると信じる肉屋のようです,なぜなら,ウシやヒツジの内蔵を内部でなく外から調べるからです。 |
| Veritas usque est, quod ex influxu luminis naturalis non illustrati per influxum lucis spiritualis cogitare, non sit aliud quam somniare, et ex illa cogitatione loqui, sit hariolari. |
それでも,霊的な光の流入から照らされないで自然的な光から考えることは,夢見ること以外の何ものでもなく,それらの考えから話すことは道化を演じるようなものであることが真理です。 |
| Sed de Gradibus his plura videantur in Opere de Divino Amore et Divina Sapientia, Amstelodami An: 1763 edito, n: 173 ad 281. | しかし,これらの段階については,さらに多くのことが,アムステルダムで1763年出版の『神の愛と神の知恵』についての著作,173から281番に見られます。 |