De Commercio Animae et Corporis 霊魂と肉体の交流 15



XIII. Quod prorsus aliter apud Bestias.

XIII. 獣は,完全に異なっています

 15. Illi qui ex sola apparentia coram sensibus corporis judicant, concludunt quod Bestiis aeque sit voluntas et intellectus quemadmodum hominibus, et inde quod solum discrimen sit, quod homo possit loqui, et sic eloqui id quod cogitat et desiderat, at bestia modo sonare illa;

 15.肉体の感覚の面前にある外観だけから判断する者は,獣も人間と等しく意志と理解力があり,それゆえ,人間は話し,こうして考え,欲求することを語ることができるが,しかし獣は単にそれを鳴き声にするだけであり,このことだけが区別されることであると結論します。

attamen Bestiis non est voluntas et intellectus, sed duntaxat instar utriusque, quod Eruditi vocant analogon. しかし,獣は意志と理解力を持たず,わずかにその両方の外観を持つだけであり,それを学者たちは類比と呼んでいます。
 Quod homo sit homo, est quia Intellectus ejus potest elevari supra voluntatis ejus desideria, et sic desuper cognoscere et videre illa, et quoque moderari illa; 人間が人間であるのは,自分の理解力を意志の欲求の上方に高揚でき,こうして上方からそれを知り,見,そしてまたそれを制することができるからです。
at bestia est bestia, quia desideria ferunt illam ad faciendum quod facit; quare homo est homo per id quod Voluntas ejus sit sub obedientia intellectus, at bestia est bestia per id, quod intellectus ejus sit sub obedientia voluntatis ejus: しかし獣が獣であるのは,欲求が獣に,行なう事を行なうようにさせるからです。それゆえ,人間は,自分の意志が理解力の服従の下にあることよって人間ですが、しかし獣は,理解力が意志の服従の下にあることによって獣です――
ex his sequitur hoc conclusum, quod intellectus hominis, quia recipit influam lucem e Coelo, et hanc apprehendit et appercipit ut suam, et ex hac cogitat analytice cum omni Varietate prorsus sicut a se, sit vivus, et inde verus intellectus, et quod Voluntas ejus, quia recipit influum amorem coeli, et ex hoc agit sicut ex se, sit viva, et inde vere Voluntas; vicissim autem apud bestias. これらから次の結論が帰結されます。人間の理解力は,天界からの光の流入を受け入れ,これを自分のもののように把握し,認め,そしてこれからすべての多種多様なものを完全に自分自身からのように分析的に考えるので,生きていて,それゆえ真の理解力であること,そしてその意志は,天界の熱の流入を受け入れ,そしてこれから自分自身からのように実行するので,生きていて,それゆえ真の意志であることです。しかし,獣は逆です。
 Quamobrem illi qui ex libidinibus voluntatis cogitant, assimilantur bestiis, et quoque in Mundo spirituali e longinquo apparent sicut bestiae; agunt etiam similiter, cum sola differentia, quod possint aliter si volunt;  それで,意志からの欲望から考える者は,獣に類似されます。そして霊界の中でもまた遠くからは,獣のように現われます。またさらに獣と同様に行動します,唯一の相違は,もし欲するなら獣と異なって行動できることです。
at illi qui libidines voluntatis suae per intellectum coercent, et inde rationaliter et sapienter agunt, in Mundo spirituali apparent ut homines, et sunt angeli coeli. しかし,理解力によって自分の意志からの欲望を抑制し,そしてそこから合理的に賢明に行動する者は,霊界の中で人間として現われ,そして天界の天使たちです。
 Verbo, voluntas et intellectus apud bestias semper cohaerent, et quia voluntas in se est caeca, est enim caloris et non lucis, facit etiam intellectum caecum, inde bestia non scit et intelligit quid agit, et tamen agit, nam agit ex Influxu e Mundo spirituali, et talis actus est Instinctus.  簡単に言えば,獣にある意志と理解力は常に密着しています。意志は本質では盲目なので,なぜなら意志は熱であって光ではないからであり,理解力もまた盲目にします。そこから獣は行動することを知りも理解もしませんが,それでも行動します。なぜなら,霊界からの流入から行動するからです,そしてこのような行動は本能です。
 Creditur quod bestia ex intellectu cogitet quod agit, sed ne hilum, modo ex amore naturali, qui illi inest ex creatione, succenturiantibus sensibus corporis ejus, fertur ad agendum;  獣は行動することを理解力から考えると信じられていますが,しかしそんなことは少しもありません,獣に創造から内在する単なる自然的な愛から,その体の感覚の働きを補助として,行動することへ駆り立てられています。
quod homo cogitet et loquatur, est unice quia Intellectus ejus est separabilis a voluntate, et elevabilis usque in lucem caeli, nam Intellectus cogitat, et Cogitatio loquitur. 人間が考え、話すのは,もっぱらその理解力が意志から分けられ,天界の光の中へまでも高揚されているからです。なぜなら,理解力が考え,考え[思考]が話すからです。
 Quod Bestiae agant secundum leges ordinis inscriptas naturae illarum, et aliquae sicut moraliter et rationaliter, secus ac plures homines, est quia intellectus illarum est caeca obedientia desideriorum voluntatis illarum, et inde non potuerunt pervertere illa per prava ratiocinia, sicut homines.  獣がその本性に書き付けられた秩序の法則にしたがって行動し,そしてある獣は,多くの人間と異なって,道徳的また合理的かのように行動するのは,その理解力がその意志の願望に服従していて盲目であるからです,それゆえ,人間のように,曲がった推論によって意志を歪曲させることはできないのです。
 Observandum est quod per voluntatem et intellectum bestiarum in antedictis intelligatur instar et analogon illorum;

 これまでに述べた獣の意志と理解力によって,その〔獣の意志と理解力の〕形象と類比が意味されることに注意してください。

analoga denominantur ita ex apparentia. 類比は外見からそのように名前を付けられています。
 Vita bestiae comparari potest cum noctambulo, qui ex voluntate sopito intellectu ambulat et agit: et quoque cum caeco, qui vadit vias ducente cane: ut et cum fatuo, qui ex consuetudine et inde habitu secundum normas facit opus:  獣の生命は,理解力が眠っていて意志からあちこち歩き,行動する夢遊病者に比較されることができます――また犬に導かれて道を行く失明者にも――そして,習慣とそこからの惰性から規定にしたがって作業をする愚か者に――同様に記憶を欠き,そこから理解力を奪われた者に比較されることができます。
similiter cum casso memoria, et inde orbato intellectu, qui usque scit aut discit se amicire, edere lauta, amare sexum, ambulare plateas a domo et ad domum, et facere talia, quae adblandiuntur sensibus et indulgent carni, a quorum illecebris et voluptatibus fertur, tametsi non cogitat, et inde non potest loqui. この者は,衣服を着ること,贅沢なものを食べること,異性を愛すること,家から家へ街路を歩くこと,そして感覚を快くさせ,肉欲にふけり,それらの誘惑と享楽により心を奪い去られようなことを知り,学びますが,それでも考えないで,そこから話すこともしません。
  Ex his patet, quantum hallucinantur, qui credunt Bestias rationalitate gaudere, et modo discriminari ab hominibus per figuram externam, et per quod non possint eloqui rationalia quae intus recondunt;  これらから,獣が合理性を授けられていること,そして外部の形によってだけ,内部に隠している理性を語ることができないことによってだけ、人間から区別されることを信じる者が,どれほど欺かれているか明らかです。
ex quibus fallaciis plures etiam concludunt, quod si homo post mortem vivit, etiam bestia victura sit, et vicissim, quod si bestia non vivit post mortem, nec homo victurus sit; これらの欺きから,多くの者は、もし人間が死後生きるなら,獣もまた生きること,また逆に,もし獣が死後生きないなら,人間も生きないこともまた結論します。
praeter plura somnia, oriunda ex ignorantia de Voluntate et Intellectu, et quoque de Gradibus, per quos Mens hominis tanquam per scalas assurgit ad Coelum. これ以外にも,意志と理解力について,また「段階」についても,無知に由来する,多くの空想があります。その「段階」によって人間の心はあたかも梯子によるかのように天界へ登るのです。