De Commercio Animae et Corporis 霊魂と肉体の交流 14
| XII. Quod intellectus in homine possit elevari in lucem, hoc est, in sapientiam, in qua sunt Angeli Coeli, secundum excultum rationis, et quod voluntas ejus in calorem coeli, hoc est, in amorem similiter secundum facta vitae; sed quod amor voluntatis non elevetur, nisi quantum homo vult et facit illa, quae sapientia intellectus docet. |
XII. 人間の中で理解力は,理性の完成にしたがって,天界の天使たちのいる光の中へ,すなわち,知恵の中へ揚げられることができます。そして,その意志は,生活の行為にしたがって,熱の中へ,すなわち,愛の中へ同様に揚げられることができます。しかし,理解力からの知恵が教えることを人間が欲し,行なわないかぎり,意志の愛は揚げられません。 |
|
14. Per Mentem humanam intelliguntur duae ejus facultates, quae vocantur Intellectus et Voluntas; |
14.人間の心によって二つのその能力が意味され,それらは理解力と意志と呼ばれます。 |
| Intellectus est Receptaculum lucis coeli, quae in essentia sua est sapientia, et Voluntas est Receptaculum caloris Coeli, qui in essentia sua est amor, ut supra ostensum est: | 前に示したように,理解力は天界の光の容器であり,それはその本質では知恵です,また意志は天界の熱の容器です,それはその本質では愛です―― |
| haec duo, sapientia et amor, procedunt a Domino ut Sole, ac influunt in Caelum universaliter et singulariter, unde Angelis est sapientia et amor, et quoque in Mundum hunc universaliter et singulariter, unde hominibus est sapientia et amor. | これらの二つ,知恵と愛は,太陽としての主から進み出て,天界の中に普遍的にまた個別に流入し,そこから天使たちに知恵と愛があり,そしてまたこの世の中に普遍的にまた個別に流入し,そこから人間たちに知恵と愛があります。 |
| Sed illa duo unitim procedunt a Domino, ac similiter unitim influunt in animas angelorum et hominum, verum non recipiuntur unitim in mentibus illorum, recipitur primum ibi Lux quae facit Intellectum, et pedetentim Amor qui facit Voluntatem; | しかし,これら二つは結合して主から進み出て,そして同様に結合して天使と人間たちの心に流入します,しかし,彼らの心の中に結合して受け入れられません,最初にそこに理解力を作る[与える]光が受け入れられます,そして一歩一歩と意志を作る愛が〔受け入れられます〕。 |
| hoc etiam ex proviso est, quia omnis homo e novo creandus est, hoc est, reformandus, et hoc fit per Intellectum; | これもまた先見によります,なぜなら,すべての人間は新しく創造されなくては,すなわち,改心しなくてはならないからです,そしてこれは理解力によって生じます。 |
| hauriet enim ab infantia cognitiones veri et boni, quae docebunt illum bene vivere, hoc est, rite velle et facere, ita formatur Voluntas per Intellectum. | なぜなら,人間は幼児の頃から真理と善の知識を吸収し,それらは彼に善く生きることを,すなわち,正しく欲して行なうことを教えます,そのように意志は理解力によって形成されます。 |
| Propter hunc finem data est homini facultas elevandi Intellectum paene in lucem, in qua sunt Angeli coeli, ut videat quid illum oportet velle et inde facere, ut prosper sit in Mundo ad tempus, ac beatus post mortem in aeternum; | この目的のために,人間に,ほとんど天界の天使たちがいる光の中へ,理解力を高揚させる能力が与えられています。彼が欲し,そこから行なわなければならないことは何かを知り,世で一時的に繁栄し,死後永遠に幸福となるためにです。 |
| prosper et beatus fit, si comparat sibi sapientiam, ac voluntatem sub ejus obedientia tenet; | もし自分に知恵を得て,意志をその服従の下に保つなら,繁栄し,幸福になります。 |
| at improsper et infelix, si intellectum suum mittit sub obedientiam voluntatis; | しかし,もし自分の理解力を意志の服従の下に投げ捨てるなら,繁栄せず,不幸になります。 |
| causa est, quia Voluntas a nativitate inclinat ad mala, etiam enormia; | 理由は,意志は生まれながらに悪へ,さらにまた著しい悪へと傾いているからです。 |
| quare nisi illa refraenaretur per Intellectum, homo rueret in nefaria, imo ex insita ferina natura depopularetur et trucidaret sui causa quoscunque, qui sibi non favent et indulgent. | それゆえ,もしそれが理解力によって抑制されないなら,人間は邪悪へ突進します,実に生来の野獣の本性から,自分のためにだれであろうと,自分に好意を持たず同意しない者は,略奪し,殺害します。 |
| Praeterea, nisi Intellectus separatim potuisset perfici et Voluntas per illum, homo non foret homo, sed bestia; | その上,もし理解力が〔意志と〕別に完成され,意志がそれによって完成されることができなかったなら,人間は人間でなくなり,獣となります。 |
| non enim absque separatione illa, et absque ascensu intellectus supra voluntatem, potuisset cogitare, et ex cogitatione loqui, sed solum sonare suam affectionem, nec potuisset ex ratione agere, sed ex instinctu, minus potuisset cognoscere illa quae Dei sunt, et per illa Deum, et sic conjungi Ipsi, et vivere in aeternum; | なぜなら,その分離なしに,そして理解力が意志の上に上昇することなしに,考えること,そして考えることから話すことはできでずに,ただ自分の情愛を音にするだけだからです。また理性から行動することもできず,本能から行動するだけで,まして神の存在することなど,それによって神を知り,その方と結び付き,永遠に生きることなどできません。 |
| cogitat enim et vult homo sicut a se, et hoc sicut a se, est reciprocum conjunctionis, nam conjunctio absque reciproco non dabilis est, sicut non conjunctio activi cum passivo absque reactivo; | なぜなら,人間は自分自身からのように考え,意志します,この自分自身からのようにということが,結合における相互のものだからです。なぜなら,反作用なしに能動と受動の結合がないように,相互のものなしに結合はありえないからです。 |
| solus Deus agit, et homo se patitur agi, ac reagit in omni apparentia sicut a se, tametsi interius a Deo. | 神おひとりが行動され,人間は自分に行動されることを甘受します,そして外見のすべてにおいて自分自身からのように反応します,それでも,内部では神からの働きに反応しています。 |
| Ex his rite perceptis videri potest, qualis est amor voluntatis hominis, si elevatur per intellectum, tum qualis est si non elevatur, consequenter qualis est homo. | 正しい方法で,これらを認めることから,人間の意志の愛が,もし理解力によって高揚されるなら,どのようなものか,さらに,もし高揚されないなら,どのようなものか,知ることができ,その人間がどのようなものか帰結されます。 |
| Sed hoc, qualis est homo, si amor voluntatis ejus non elevatur per intellectum, illustrabitur per Comparationes; | しかし,もし人間の意志の愛が理解力によって高揚されないなら,彼がどんなもであるかは,比較によって説明しましょう。 |
| est sicut Aquila volans in altum, sed ut primum videt escas infra, quae cupidinis ejus sunt, ut gallinas, pullos olorum, imo catulos ovium, momento se dejicit, et devorat: | その者は高所を飛んでいるワシのようですが,しかし,雌のニワトリ,白鳥のひな,羊の子すら,その欲望に属する食物を下方に見るやいなや,瞬間に飛び降りて食い尽くします―― |
| similis etiam est adultero, qui inferius in cella recondit scortum, et per vices surgit in supremam religionem domus, et cum commorantibus ibi loquitur sapienter de castitate, ac alternis ex consortiis se proripit, et lasciviam suam infra satiat cum scorto: | またさらに,下の部屋に娼婦を隠し,交代に,家の最も高い区域に立ち登り,そこに滞在する者と貞潔について賢く話し,しかし交代に,仲間から急ぎ去り,自分の放縦を下方で娼婦と満たす姦夫と同類です―― |
| est quoque similis furi in turri, qui ibi simulat custodias agere, ut primum videt infra objectum rapinae, accelerat cursum deorsum, et id praedatur: | また塔の中で見張りを行なうふりをするが,下方に強奪の対象を見るやいなや,下方へ急いで駆けつけ,それを略奪する盗人と同類です―― |
| assimilari etiam potest muscis paludis, quae in columna volant super capite equi currentis, quae quiescente equo decidunt, et immergunt se paludi suae: | またさらに,走っている馬の頭上を柱のように飛び,馬が休むと離れ去り,自分たち心地よい沼沢に漬かる沼沢のハエに類似させることができます―― |
| talis est homo, cujus voluntas seu amor non elevatur per intellectum, subsistit enim tunc infra ad pedem, immersus immundis naturae et libidinosis sensuum: | その者の意志あるいは愛が,理解力によって高揚されていない人間はこのようです。なぜならその時,足もとの下方に立ち止まっていて,自然的な不潔なものに感覚的な欲望に漬かっているからです―― |
| aliter prorsus illi qui per sapientiam intellectus domant illecebras cupiditatum voluntatis; | 理解力からの知恵によって,意志からの欲望の誘惑を抑制する者たちは完全に異なっています。 |
| apud hos postea Intellectus init foedus conjugiale cum voluntate, proinde sapientia cum amore, et supra cohabitant cum delitiis. | その者たちに,理解力が意志と、したがって知恵は愛と,結婚の契約を結んだ後,楽しく上方で一緒に住むのです。 |