De Commercio Animae et Corporis 霊魂と肉体の交流 13
| XI. Quod receptio influxus istius sit secundum statum amoris et sapientiae apud hominem. |
XI. この流入の受け入れは,人間のもとでの愛と知恵の状態にしたがっています |
|
13. Quod homo non sit vita, sed organum recipiens vitae a Deo, et quod amor una cum sapientia sit vita, tum quod Deus sit ipse Amor et ipsa Sapientia, et sic ipsa Vita, supra demonstratum est; |
13.人間はいのちではなく,神からのいのちを受け入れる器官であること,そして知恵と一緒の愛がいのちであること,さらに神は愛そのものと知恵そのものであり,こうしていのちそのものであることは前に示しました。 |
| inde sequitur quod quantum homo amat sapientiam, seu quantum sapientia in sinu amoris apud illum est, tantum sit imago Dei, hoc est, receptaculum vitae a Deo; | そこから,人間が知恵を愛するほど,すなわち,知恵がその者の愛の中心にあるほど,それだけ人間は神の像,すなわち,神からのいのちの容器であることが帰結されます。 |
| ac vicissim, quantum in opposito amore est, et inde in insania, tantum non recipiat vitam a Deo, sed ab Inferno, quae vita vocatur mors. | また反対に,愛に対立し,そこから狂気の中にいるほど,それだけ神からの愛を受け入ないで,地獄からいのちを受け入れ,そのいのちは死と呼ばれます。 |
| Ipse amor et ipsa sapientia non sunt vita, sed sunt esse vitae, at jucunda amoris et amoena sapientiae, quae sunt affectiones, faciunt vitam, Esse enim vitae per illa Existit; | 愛そのものと知恵そのものはいのちではなくて,いのちの存在であり,愛の喜ばしさと知恵の心地好さは,それは情愛であって,いのちを生じさせます。なぜなら,いのちの“存在”はその“出現”によるからです。 |
| Influxus vitae a Deo fert secum illa jucunda et amoena, sicut influxus lucis et caloris tempore veris in Mentes humanas, et quoque in omnis generis Aves et Bestias, imo in Vegetabilia quae tunc germinant et prolificant; | 神からのいのちの流入は,春の時の光と熱の流入のように人間の心の中へ,その喜ばしさと心地好さをもたらします,そしてまた,あらゆる種類の鳥類と獣,実に植物の中にももたらします,それらはその時,発芽し,繁殖します。 |
| nam jucunda amoris et amoena sapientiae expandunt animos, et adaptant illos ad receptionem, sicut gaudia et laetitiae expandunt facies, et adaptant illas ad influxum hilarium animae. | なぜなら,喜びと楽しみが顔を拡げ,顔を快活な魂の流入へ適合させるように,愛の喜ばしさと知恵の心地好さは,魂を拡げ,魂を受け入れることへ適合させるからです。 |
| Homo, quem amor sapientiae afficit, est sicut Hortus in Edene, in quo sunt binae Arbores, una Vitae, et altera Scientiae boni et mali; | 知恵の愛が働きかけている人間は,“エデンの園”のようであり,そこには,一つはいのちの木,もう一つは善悪の知識の木の二つの木があります。 |
| Arbor vitae est receptio amoris et sapientiae a Deo, et Arbor scientiae boni et mali est receptio illorum a semet, at hic insanit, et usque credit se sapere sicut Deus, ille autem vere sapit, et credit nullum sapere nisi quam solus Deus, et quod homo tantum sapiat quantum id credit, et plus quantum sentit se velle id; | いのちの木は神からの愛と知恵の器です,そして善悪の知識の木はそれ自体からそれらの器です。そして後者は狂っていますが,それでも自分を神のように賢明であると信じています。しかし前者は賢明です,神おひとりだけ以外にだれも賢明でないと信じています。そして人間は,このことを信じるほど,そしてさらにこのことを欲すると感じるほど,それだけ賢明です。 |
| sed plura de hoc videantur in Memorabili inserto operi de Amore conjugiali, n: 132 ad 136. | しかし,これについてより多くのことが『結婚愛』についての著作に挿入したメモラビリアの中に見られます,132から136番。 |
| Unum arcanum illa confirmans e Caelo hic addam; | これらを確かにする天界からの一つの秘義をここに加えます。 |
| omnes angeli Caeli vertunt Frontispicium ad Dominum ut Solem, et omnes Angeli inferni vertunt Occipitium ad Illum, et hi recipiunt Influxum in affectiones suae voluntatis, quae in se sunt concupiscentiae, et faciunt ut intellectus faveat, at illi recipiunt influxum in affectiones sui intellectus, et faciunt ut voluntas faveat, inde hi sunt in sapientia, illi autem in insania; | すべての天界の天使たちは,太陽としての主に正面〔額〕を向けます,そしてすべての地獄の使いたちは,その方に後頭部を向けます。後者はその意志の情愛の中に流入を受けています,それは本質では欲望であり,理解力が好意を持つようにします。しかし前者は,自分の理解力の情愛の中に流入を受けており,意志が好意を持つようにします。それゆえ,これ〔理解力に流入を受ける者〕は知恵の中に,しかしあれ〔意志に流入を受ける者〕は狂気の中にいます。 |
| Intellectus enim humanus habitat in Cerebro, quod est sub frontispicio, ac Voluntus in Cerebello quod est in occipitio: | なぜなら,人間の理解力は大脳の中に住んでいて,それは正面〔額〕の下にあります。しかし意志は小脳の中にあって,それは後頭部にあります―― |
| quis non scit, quod homo ex falsis insaniens faveat sui mali cupiditatibus, et per rationes ex intellectu confirmet illas, et quod homo sapiens ex veris videat quales suae voluntatis cupiditates sunt, ac refraenet illas; | だれが,虚偽から狂っている人間は自分の悪の欲望に好意を持ち,理解力からの理性によってそれらを強固にすることを,そして賢明な人間は真理から自分の意志の欲望がどんなもの[性質]であるかを見て,そしてそれらを抑制することを知らないでしょうか。 |
| hoc facit sapiens, quia vertit faciem ad Deum, hoc est, credit in Deum, et non in se, at illud facit insaniens, quia avertit faciem a Deo, hoc est, credit in se et non in Deum; | 賢明な者はこのことをします,なぜなら神に顔を向けるからです,すなわち,自分でなく神を信じます。しかし賢明でない者はあのことします,なぜなら神から顔を背かせるからです,すなわち,神でなく自分を信じます。 |
| credere in se est credere quod amet et sapiat ex se et non ex Deo, et hoc significatur per edere ex arbore scientiae boni et mali, at credere in Deum, est credere quod amet et sapiat ex Deo et non ex se, et hoc est edere ex Arbore vitae, Apoc: ii: 7. | 自分を信じることは,神からでなく自分から,愛し,賢明であると信じることです,そしてこれが善悪の知識の木から食べることによって意味されます。しかし神を信じることは自分からでなく神から,愛し,賢明であると信じることです,そしてこれがいのちの木から食べることです,「黙示録」2:7 。 |
| Ex his, sed adhuc [non] nisi sicut in lumine nocturno lunari, percipi potest, quod receptio influxus vitae a Deo sit secundum statum amoris et sapientiae apud hominem. | これらから,依然として月夜の光の中でのようにしか知られないけれども,神からのいのちの流入の受容は,人間のもとの愛と知恵の状態にしたがっていることを知覚することができます。 |
| Hic Influxus porro illustrari potest per influxum lucis et caloris in vegetabilia, quae florent et fructus ferunt secundum compaginationes fibrarum formantium illa, ita secundum receptionem; | この流入は,植物の中への光と熱の流入によってさらに説明することができます。植物は,それらを形成する繊維の結合にしたがって,そのように受容にしたがって,花を咲かせ,果実を生じさせます。 |
| et quoque illustrari potest per influxum radiorum lucis in lapides pretiosos, qui modificant illos in colores secundum situm partium contexentium illos, ita etiam secundum receptionem; | そしてまた貴重な石の中への光線の流入からも説明できます。それらはそれらを構成する部分の位置にしたがって,そのようにまたさらに受容にしたがって,光線を色に変えます。 |
| pariter per vitra optica et per aquas pluviae, per quae sistuntur irides secundum incidentias, refractiones et sic receptiones lucis; | 同じく,光学ガラス(虫めがね)と雨の水によって説明できます。それらによって,入射角や屈折,こうして光の受容にしたがって,虹が現われます。 |
| similiter mentes humanae quoad lucem spiritualem, quae procedit a Domino ut Sole, et perpetuo influit, sed recipitur varie. | 同様に霊的な光に関して人間の心もそうです,その光は太陽としての主から進み出て,絶えず人間の心に流入していますが,しかし色々に受け入れられます。 |