De Commercio Animae et Corporis 霊魂と肉体の交流 12



X. Quod Spiritualia ita induta in homine faciant, ut vivere possit rationalis et moralis, ita spiritualiter naturalis.

X. そのように人間の中で自然的なものを着た霊的なものは,理性的で道徳的な,そうして霊的に自然的な人間として生きることができるようにします。

12. Ex principio supra stabilito, quod anima induat se corpore sicut homo se veste, sequitur hoc ut conclusum;

12.前の固定した原理から,霊魂は人間が衣服を着るように肉体を着ること,結論としてこれが帰結されます。

influit enim Anima in Mentem humanam, et per hanc in Corpus, et secum fert vitam, quam continue recipit a Domino, et transfert illam sic mediate in corpus, ubi per arctissimam unionem facit sicut corpus vivat; なぜなら,霊魂は人間の心の中へ流入し,心によって肉体の中流入し,それと一緒にいのちを運び,それを主から絶えず受け入れます,そしてそれをこうして肉体の中へ間接的に移動させ,その場所で最も固い結合によって肉体が生きているかのようにします。
inde, et ex mille experientiae testimoniis patet, quod spirituale unitum materiali, sicut vis viva cum vi mortua, faciat ut homo loquatur rationaliter, et agat moraliter: そこから,そして多数の経験の証明から,物質的なものと結合した霊的なものは,死んでいる力と一緒に〔なった〕生きた力ように,人間が理性的に話し,道徳的に行動するようにすることが明らかです――
apparet sicut lingua et labia loquantur ex quadam vita in se, et quod brachia et manus agant similiter, sed est cogitatio, quae in se est spiritualis, quae loquitur, ac voluntas, quae similiter est spiritualis, quae agit, ac utraque per sua organa, quae in se materialia sunt, quia desumpta ex naturali Mundo; 舌と唇は本質的にある種のいのちからかのように話し,また腕と手は同様に動かように見えます。しかし話すものは,本質的には霊的なものである思考であり,また動かすものは,同様に霊的なものである意志です。そして両方ともそれ自体の器官によって働きますが,それは本質的に物質的なものです,なぜなら自然界から取られたものだからです。
quod ita sit, in die apparet, dummodo attenditur ad hoc, remove cogitationem a loquela, nonne os momento obmutescet, tum remove voluntatem ab actione, nonne manus momento quiescent.

このようであることは,もし次のことに注意されるなら日の中にあるかのように明らかです,会話から思考を取り除きなさい,口は瞬間に黙りませんか? 行動から意志を取り除くとき,手は瞬間に休止しませんか?

Unitio spiritualium cum naturalibus et inde apparentia vitae in materialibus, comparari potest vino nobili in spongia munda, ac musto saccharino in uva, ac liquori sapido in pomo, et quoque odori aromatico in cinnamomo; 霊的なものと自然的なものの結合,それとそこから物質的なものの中での生命の外見は,清潔なスポンジの中の高貴なワイン,ブドウの房の中の糖質のブドウ汁,果実の中の風味ある液,そしてシナモンの中の香ばしい香りに比べることができます。
horum omnium fibrae continentes sunt materiae, quae ex se nihil sapiunt, nec fragrant, sed ex fluoribus in illis et inter illa, quare si exprimis succos illos, sunt mortua fila; これらすべてに含まれている繊維は物質です,それらはそれ自体から味がするのでも,薫るのでもなくて,それらの中やそれらの間の流出するもの[液体]からです,それゆえ,もしそれらの汁を絞り出すなら,それらは死んだ繊維です。
similiter organa propria corporis, si aufertur vita. 肉体に固有な器官も,もし生命を取り去るなら同様です。
Quod homo ex unitione spiritualium cum naturalibus sit rationalis, patet ex analyticis cogitationis ejus, et quod sit moralis ex honestis actionis et decoris gestuum ejus; 人間は霊的なものが自然的なものと結合することから理性的であることは,その思考による分析的な論証から,そして道徳的であることは行動の気高さとその振る舞いの優美さから明らかです。
haec sunt illi ex facultate, quod recipere possit influxum a Domino per Caelum angelicum, ubi est ipsum habitaculum sapientiae et amoris, ita rationalitatis et moralitatis; これらは、主から、知恵と愛,したがって理性と道徳性の住家そのものがある天使たちの天界からの流入を受け入れることができる能力から、彼らに備わったものです。
ex his percipitur quod spirituale et naturale unita in homine faciant, ut vivat spiritualiter naturalis. これらから,自然的なものが霊的に生きるようにと,人間の中で霊的なものと自然的なものが結合していることが知覚されます。
Quod similiter et usque dissimiliter post mortem, est quia anima ejus tunc induta est corpore substantiali, sicut in Mundo naturali induta fuit corpore materiali. 死後も同様ですが、それでも異なっています,なぜなら,霊魂はそのとき自然界で物質的な肉体を着たように,実体[本質]的な肉体を着るからです。
Creditur a multis, quod perceptiones et cogitationes mentis, quia spirituales, influant nudae, et non per formas organizatas; 多くの者により,心の認識と思考は,霊的なので,組成された形によらないで,裸のままで流入すると信じられています。
sed ita somniant illi, qui non viderunt interiora capitis, ubi perceptiones et cogitationes in suis principiis sunt, ut quod ibi sint cerebra, intexta et contexta substantiis, cineritia et medullari, et quod sint glandulae, cava, septa, et cuncta illa circumcincta meningibus et matribus, et quod homo secundum statum omnium illorum integrum aut perversum sane aut insane cogitet et velit, proinde quod sit rationalis et moralis secundum informationem organicam mentis suae: しかしそのように夢見る者たちは,認識と思考がその始まりの状態で存在する頭の内部を見ていません。そこには脳があり,灰質と髄質の実体が編み上げられ、組み合わせられています,そして腺,腔(こう),隔壁があり,そしてそれら全部が脳膜と脳の外被に取り巻かれています。そして人間はそれらすべての健全なまたは歪んだ状態にしたがって,聡明かまたは愚かに,考え,欲します。それゆえ,その者の心の器官の形成するものにしたがって理性的であり道徳的です――
nam Visus rationalis hominis, qui est intellectus, absque formis organizatis ad receptionem lucis spiritualis, foret nullius praedicationis, sicut visus naturalis absque oculis; et sic porro. なぜなら,人間の理性的な視覚は,それは知性であり,霊的な光の受容へと組成された形なしには,目なしの自然的な視覚のように,属性づけるものが何もないからです。そうしてさらに〔視覚以外でもそうです〕。