De Commercio Animae et Corporis 霊魂と肉体の交流 11
| VIII. Quod inde omne quod ex hoc Sole procedit, in se spectatum sit mortuum. |
IX. 霊的なものは人間が衣服着るかのように |
|
11. IX. Quod Spirituale induat se naturali, sicut homo se veste. Notum est, quod in omni operatione sit activum et passivum, et quod ex solo activo nihil existat, nec aliquid ex solo passivo; |
11.すべての活動の中に能動的なものと受動的なものがあり,能動的なものだけからは何も存在しないし,受動的なものだけからも何も存在しないことが知られています。 |
| simile est cum spirituali et naturali, spirituale quia est vis viva est activum, ac naturale quia est vis mortua est passivum; | 霊的なものと自然的なものも同様であり,霊的なものは生きた力なので能動的であり,自然的なものは死んだ力なので受動的です。 |
| inde sequitur, quod quicquid in hoc Mundo solari a principio exstitit, et dein omni momento existit, sit ex spirituali per naturale, et hoc non modo in subjectis Regni animalis, sed etiam in subjectis Regni vegetabilis. | ここから,この太陽系の世界の中に最初から存在し,そしてその後すべての時間に存在する何であっても,霊的なものから自然的なものによって存在することが帰結されます。そしてこのことは動物界の対象の中にだけでなく,植物界の対象の中にも言えます。 |
| Notum etiam est ejus simile, quod in omni quod efficitur sit principale et instrumentale, et quod haec duo, dum aliquid fit, appareant ut unum, tametsi distincte duo sunt; |
これと同様なこともまた知られています。形成されるすべてのものの中に主要なものと手段となるものがあることです。そしてこれら二つのものは,何かが生じる時,一つのように現われますが,それでも明らかに二つのものが存在します。 |
| quare inter canones sapientiae etiam hoc est, quod causa principalis et causa instrumentalis faciant simul unam causam; | それゆえ,主要な原因と手段となる原因が同時に一つの原因をなすこともまた知恵の規範のうちにあります。 |
| ita quoque spirituale et naturale; | 霊的なものと自然的なものもまたそのようです。 |
| quod haec duo in efficiendis appareant ut unum, est quia spirituale est intra naturale sicut fibra intra musculum, et sanguis intra arterias, aut sicut cogitatio intus in loquelis, et affectio in sonis, ac facit se sentiri per naturale ex his; | これらの二つのものは形成することの中では一つとして現われることは,霊的なものは自然的なものの内に,繊維が筋肉の内にあるように,そして血液が動脈の内にあるように,または話しの中で内的に思考が,そして声の中に情愛があるように,自然的なものの内部にあるからです。そしてこれらから自然的なものによって霊的なものそれ自体を感じさせます。 |
| sed adhuc, sicut per transennam, patet quod spirituale se induat naturali, sicut homo se veste. | しかしそれでも,仕切り格子を通してのようにではあっても,人間がその身に衣服を着るように,霊的なものが自然的なものを着ていることは明らかです。 |
| Corpus organicum, quo Anima se induerat, assimilatur hic vesti, quia hanc illud investit, et quoque Anima se illo exuit, et illud a se projicit sicut exuvias, cum per mortem a naturali Mundo emigrat in suum spiritualem; | 霊魂は肉体器官を着ますが,これは衣服にたとえられます,なぜならそれを装うからです,そしてまた霊魂はそれを脱ぎ,抜け殻のようにそれ自身から捨てます,死によって自然界からそれ自体の霊的なもの〕の中に移住します。 |
| veterascit etiam corpus sicut vestis, non autem anima, quia haec est substantia spiritualis, quae nihil commune habet cum naturae mutationibus, quae progrediuntur ab exordiis ad fines, ac periodice terminantur. | さらにまた,肉体は衣服のように老いますが,霊魂は老いません,なぜなら,これは,始めから終わりまで進行し,そして周期的に終わりになる自然の変化と共通なものを決して持たない,霊的な実体であるからです。 |
| Illi qui non considerant Corpus ut vestimentum seu indumentum animae, quod in se est mortuum, et modo adaptatum recipiendis viribus vivis influentibus per Animam ex Deo, non possunt aliter quam ex fallaciis concludere, quod Anima per se vivat et Corpus per se, et quod inter utriusque vitam sit Harmonia Praestabilita; | 肉体を,それ自体は死んだものであって,神から霊魂を通して流入してくる生きた力を単に受け入れるのに適合する,霊魂の衣服あるいは着物として考えない者は,霊魂はそれ自身から,また肉体はそれ自身から生きている,そして二つの中のいずれのいのちの間にも予定された調和があるという偽りから以外のものを結論することができません。 |
| aut etiam quod vita animae influat in vitam corporis, aut vita corporis in vitam animae, et sic concipiunt Influxum aut Spiritualem aut Naturalem; | あるいは霊魂のいのちが肉体のいのち中へ,あるいは肉体のいのちが霊魂のいのちの中へ流入することもまた信じ,そうして霊的な,あるいは自然的な流入を思い浮かべます。 |
| cum tamen veritas ex omni quod creatum est contestata est, quod posterius non agat ex se sed ex priori a quo, ita nec hoc ex se sed ex adhuc priori, et quod sic non aliquid nisi a Primo, qui agit ex se, ita a Deo: | その時それでも,“後のもの”はそれ自体からでなく“前のもの”から,それにより活動し,そしてこれもまたそれ自体からでなくさらに“前のもの”から活動すること,こうしてご自身から活動される方,“最初の者”から,したがって神からでないなら何も活動しないことは,創造されたすべてのものがその真理の証人です―― |
| praeterea Vita est unica, et haec non creabilis est, sed summopere influxibilis in formas organice adaptatas ad receptionem; | さらに,いのちは唯一[独特]であり,これは創造されることのできるものではありませんが,受け入れに適合する器官の形の中へ最大限に流入することのできるものです。 |
| tales formae sunt omnia et singula in Universo creato. | 全世界の中の被造物のすべてと個々のものは,このような形です。 |
| Creditur a multis, quod Anima sit vita, et quod sic homo, quia vivit ex anima vivat ex sua vita, ita ex se, proinde non per Influxum vitae a Deo, | 霊魂がいのちであること,こうして人間は,自分のいのちから生きる霊魂から生きているので,こうして自分から生きているので,それで神からのいのちの流入によってではなく生きていると、多くの者に信じられています。 |
| sed hi non possunt aliter quam complicare quendam nodum gordium ex fallaciis, et omnia judicia mentis suae eidem intricare, unde mera insania in spiritualibus, aut struere labyrinthum, e quo mens nusquam per aliqua rationis fila potest remetiri viam et se educere; | しかし,それらの者は偽りからのある種のゴルディオスの結び目をつくり,自分の心のすべての判断力をそれにもつれさせる以外のことはできません,そこから霊的なものにおけるまったくの狂気が生じるか,または迷路を建築することになり,心はそこから何らかの理性の糸によって道を巡って,どこに返ることも,抜け出ることもできません。 |
| actualiter etiam se demittunt sicut in cavernas sub terra, ubi in aeternis tenebris degunt; | さらにまた実際に,彼らはあたかも地下の洞穴の中へと降りて行き,そこで永遠の暗闇の中で暮らします。 |
| nam fallaciae inde prodeunt innumerabiles, et singulae horrendae, ut quod Deus se transfuderit et transscripserit in homines, et quod inde unusquisque homo sit aliquod Numen, quod vivit ex se, et sic quod bonum faciat et sapiat ex se; |
なぜなら,その信念から無数の偽りが生まれ,その一つ一つが恐ろしいものだからです。たとえば、神はご自分を人間の中に注ぎ移され,そして写されたこと,そこからそれぞれの人間は何らかの神霊であること,自分から生きていること,こうして自分から善をなし賢明であることです。 |
| similiter quod fidem et charitatem possideat in se et sic depromat illa a se, et non a Deo, praeter plura enormia, qualia sunt apud illos in inferno, qui, dum in Mundo erant, crediderunt naturam vivere, aut activitate sua producere vitam; | 同じく,信仰と仁愛を自分の中に所有し,こうして,それらを神からでなく自分から取り出すこと,これら以外にもっと多くの異常なこと,地獄にいる者らにあるようなことです。その者らは世にいた時,自然が〔それ自体で〕生きていること,または自分の活動がいのちを生むことを信じていました。 |
| hi dum spectant ad Coelum, vident lucem ejus ut meram caliginem. | これらの者は,天界に向かって眺める時,その光を純粋な暗黒として見ます。 |
| Quondam audivi vocem e Coelo dicentis, quod si foret scintilla vitae in homine ejus, et non Dei in illo, non foret C0elum, nec aliquid ibi, et inde quod non foret aliqua Ecclesia in terris, et inde non Vita aeterna. | かつて私は天界から,もし人間の中のいのちの火花が彼のものであり,彼の中に神のものがないなら,天界はなく,またそこに何もなく,そこから地上に教会も,そこから永遠のいのちもありません,と語る声を聞いたことがあります。 |
| Consulantur plura de hac re in Memorabili inserto Operi de Amore Conjugiali, n: 132 ad 136. | これらの事柄について,『結婚愛』についての著作に挿入したメモラビリア132から136番の中に,より多くのことが見られます。 |