De Commercio Animae et Corporis 霊魂と肉体の交流 10
| VIII. Quod inde omne quod ex hoc Sole procedit, in se spectatum sit mortuum. |
VIII. それゆえ,この太陽から進み出るすべてのものは, |
| 10. Quis non ex ratione intellectus, si hic paulum elevatur supra sensualia corporis, videt, quod Amor in se spectatus sit vivus, et quod apparentia ignis ejus sit vita, et vicissim quod ignis elementaris in se spectatus, respective sit mortuus; | 10.だれが,理性の理解力から,もしその者がほんのわずか肉体の感覚の上に高められているなら,愛それ自体が観察されるなら愛が生きていること,その火がいのちの外見であること,そして逆に,元素の火それ自体が観察されなら元素の火は相対的に死んだものであることを, |
| consequenter quod Sol mundi Spiritualis, quia est purus Amor, sit vivus, et quod Sol Mundi naturalis, quia est purus ignis, sit mortuus; | したがって,霊界の太陽は純粋な愛であるので,生きていること,そして自然界の太陽は純粋な火であるので,死んでいることを, |
| similiter omnia quae procedunt et existunt ex illis. | それらから進み出て存在するものすべても同様であることを,知りませんか? |
| Sunt duo, quae efficiunt omnes effectus in Universo, Vita et Natura, et efficiunt illos secundum ordinem, dum Vita ab interiori actuat naturam: | 全世界の中ですべての結果を引き起こすものが二つあります。いのちと自然であり,いのちが内部から自然を活動させる時,すべての結果を秩序にしたがって引き起こします―― |
| aliter dum Natura ab interiori adducit vitam ad agendum, quod fit apud illos, qui ponunt naturam quae in se est mortua, supra et intra vitam, et inde unice litant voluptatibus sensuum et concupiscentiis carnis, et nihili pendunt spiritualia animae et vere rationalia mentis; | 自然が内部からいのちを活動することへと導く時は秩序と異なり,これはそれ自体では死んだものである自然をいのちの上と内に置き,そしてそこから感覚の快楽と肉欲だけに捧げ,霊魂の霊的なものや真に心の理性的なものを決して評価しない者に生じることです。 |
| hi propter inversionem illam sunt qui vocantur Mortui; |
これらの者は,その逆転のために,死人と呼ばれる者です。 |
| tales sunt omnes Naturalistae athei in Mundo, et omnes Satanae in Inferno; | 世の中のすべての無神論者である自然崇拝者,それと地獄の中のすべての悪魔はこのような者です。 |
| nuncupantur etiam Mortui in Verbo, ut apud Davidem Adhaeserunt Baalpeori, et comederunt sacrificia Mortuorum," Psalm: cvi: 28. | またさらに,ダビデの書にあるように,みことばでも“死人”と呼ばれています,「彼らはバアル・ペオルに付随し,死人たちへの犠牲を食べた」(詩篇 106:28) |
| "Persequitur hostis animam meam, sedere me facit in tenebris sicut Mortuos mundi," Psalm: cxliii: 3. | 「敵は私の魂を追い,世の死人たちのように私を暗闇に座らせた」(詩篇 143:3) |
| "Ad audiendum gemitum vincti, et ad aperiendum Filiis Mortis," Psalm: cii: 20, | 「拘束された者たちの嘆息を聞くために,死人たちの子たちに開けるために」(詩篇 102:20) |
| et in Apocalypsi "Novi opera tua quod nomen habeas quod vivas, sed Mortuus es; | そして「黙示録」には, 「わたしはあなたの働きを知った。あなたは生きているという名前を持っているが,しかし死んでいる。 |
| esto vigilans et stabili reliqua qua Moribunda sunt," iii: 1, 2; | 眠らずにいなさい,そして瀕死にある残りの者たちを強固にしなさい」(3章1, 2節)。 |
| dicuntur Mortui, quia Mors spiritualis est damnatio, et damnatio est illis, qui credunt Vitam esse ex natura, et sic lucem hujus esse lucem Vitae, et per id abscondunt, suffocant, et exstinguunt omnem ideam de Deo, deque Caelo, et de Vita aeterna; | 死人たちと呼ばれるのは,霊的な死は断罪であり,彼らに断罪があるからです。彼らは,いのちが自然からであり,こうしてこの光をいのちの光であると信じ,それによって,神について,また天界について,そして永遠のいのちにつてのすべての観念を隠し,窒息させ,消してしまいます。 |
| hi inde sunt sicut Noctuae, quae vident lucem in tenebris et tenebras in luce, hoc est, falsa ut vera, ac mala ut bona; | そこから彼らは暗闇の中に光を,光の中に暗闇を,すなわち,虚偽を真理として,悪を善として見る“フクロウ”のようです。 |
| et quia jucunda mali illis sunt jucunda cordis, non dissimiles sunt illis Avibus et Bestiis, quae vescuntur corporibus mortuorum ut cupediis, ac sentiunt foetores ex sepulchris ut balsama. | そして悪の喜びが彼らにとって心の喜びなので,彼らは鳥や獣と異なりません,鳥や獣は死体を美味しいものものとして食べ,墓からの悪臭を香油として感じます。 |
| Hi quoque non vident alium Influxum quam physicum seu naturalem; si usque affirmant Influxum spiritualem, fit hoc non ex aliqua idea ejus, sed ex ore Praeceptoris. | またこれらの者は,物質的あるいは自然的な流入以外の他の流入は知りません。それでも,もし霊的な流入を主張するなら,それは何らかの観念からではなく,彼らの教師の口からです。 |