De Commercio Animae et Corporis 霊魂と肉体の交流 9
|
VII. Quod Sol mundi naturalis sit purus ignis, et quod per hunc Solem exstiterit et subsistat Mundus naturae. |
VII. 自然界の太陽は純粋な火です。そしてこの太陽によって自然界は生じ,存続します。 |
|
9. Quod Natura et ejus Mundus, per quae intelliguntur Atmosphaerae, ac Tellures quae vocantur Planetae, inter quas est Orbis Terraqueus super quo nos habitamus, et quoque omnia et singula, quae superficiem ejus quotannis adornant; |
9.自然とその世界は,それらによって大気,それと惑星と呼ばれる地球,そこには私たちがその上に住む水陸からなる地球もあります,それとまた毎年その表面を装飾するすべてと個々のものも意味されます。 |
| et quod haec et illa unice subsistant ex Sole, qui facit Centrum illorum, ac per radios lucis suae, et per temperies caloris sui ubivis praesens est, quisque ex autopsia, notione sensuum, et ex scriptis de inhabitatione ejus pro certo scit; | そしてあれやこれらは太陽だけから存続し,太陽はそれらの中心となり,その光線によって,その熱の調節によって,いたるところに現存することは,だれもが観察や,感覚による認知から,またそこに住むことについての書物から確かに知っています。 |
| et quoniam perpetua subsistentia inde est, pro certo etiam concludere potest ratio, quod existentia etiam inde sit, nam perpetuo subsistere est perpetuo existere sicut exstitit. | そして不断の存在はそこからであるので,現存もまたそこからであることを理性によって確かに結論できます,なぜなら,絶えず存続することは出現したままに絶えず存在することだからです。 |
| Ex his sequitur, quod Mundus naturalis per hunc Solem a Jehovah Deo secundario creatus sit. | これらから,自然界は,神エホバからこの太陽によって第二次的に創造されたことが帰結されます。 |
|
Quod sint Spiritualia, et quod sint Naturalia inter se prorsus distincta, et quod origo et sustentatio Spiritualium sit a Sole, qui est purus Amor, in cujus medio est Creator et Stator universi Jehovah Deus, hactenus demonstratum est; |
霊的なものがあること,そして自然的なもの,それらの間に完全に分離があること,そして霊的なものの起源と維持は,純粋な愛であり,その真ん中に宇宙の創造主で維持者である神エホバがおられる太陽からであることは,今までに示しました。 |
| quod autem origo et sustentatio naturalium sit Sol qui est purus Ignis, et quod hic sit ex illo ac uterque a Deo, sequitur ex se, ut sequitur posterius a priori, ac prius a Primo. | しかし,自然的なものの起源と維持は純粋な火である太陽であること,そして後者〔自然界の太陽〕は前者〔霊界の太陽〕から,そして両方とも神からであることは,おのずから帰結されます,前のものから後のものが,そして最初ものから前のものが帰結されるようにです。 |
| Quod Sol naturae et ejus mundorum sit purus ignis, omnes effectus ejus commonstrant, ut concentratio radiorum ejus in focum arte optica, ex qua prodit ignis in vehementia urens et quoque flamma; | 自然の太陽とその世界が純粋な火であることは,その結果のすべてが明示しています,光学の技術で焦点の中へその光線を集中させ,そこから激しく燃える火とまた閃光も生ずるようにです。 |
| natura caloris ejus similis calori ex igne elementari graduatio istius caloris secundum incidentiam, unde Climata, et quoque quatuor Tempora anni, praeter plura, ex quibus ratio per sui corporis sensus confirmare potest, quod Sol mundi naturalis sit merus ignis, et quoque quod sit ignis in ipsa sua puritate. | その熱の性質は,元素の火からの熱に似ています。投射角にしたがったこのような熱の段階,そこから気候,そして年の四季も,その外に多くありますが,それらから理性は肉体の感覚によって,自然界の太陽が混じりけのない火であり,そしてまた実際に純粋そのものの火であることを確かめることができます。 |
| Illi qui nihil sciunt de Origine Spiritualium ex suo Sole, sed solum de Origine naturalium ex suo, vix possunt aliter quam confundere spiritualia et naturalia, et per fallacias sensuum et inde rationis concludere, quod Spiritualia non sint nisi quam pura naturalia, et quod ex horum activitate excitata per lucem et calorem exsurgat sapientia et amor; | 霊的なものの起源について,その太陽からとはまったく知らずに,ただ自然的な起源について自然界の太陽からとしか知らない者は,ほとんど,霊的なものと自然的なものを混ぜること以外のことを,そして感覚とそこからの理性の偽りによって,「霊的なものは純粋な自然的なもの以外のものではない,そして光と熱による後者の活動の興奮状態から知恵と愛が立ち上がる」と結論することしかできません。 |
| illi quia non vident aliud oculis, nec percipiunt aliud naribus, neque respirant aliud pectore, quam naturam, ideo eidem adscribunt omnia etiam rationalia, ac sic insorbent naturalismum sicut spongia aquas; | それらの者は,自然以外ものを,目で見ず,鼻で認めず,また胸で呼吸しないので,それゆえ,その者は,すべての理性的なものもまた自然に帰します。こうして,スポンジが水を吸収するように,自然崇拝を吸収します。 |
| sed hi comparari possunt cum aurigis, qui quadrijuges equos alligant post currum et non ante illum; | しかし,それらの者は,四頭立ての馬を,その馬車の前でなく,後ろにつなぐ御者に比べることができます。 |
| aliter illi, qui distinguunt inter spiritualia et naturalia, et haec deducunt ex illis; | 霊的なものと自然的なものの間を区別する者は異なっていて,後者を前者から導きます。 |
| hi etiam percipiunt Influxum animae in corpus, quod sit spiritualis, et quod naturalia, quae sunt corporis, inserviant animae pro vehiculis et mediis, ut in Mundo naturali producat suos effectus: | さらにこの者は,肉体の中への霊魂の流入を霊的なものであると,そして自然的なものは肉体のものであって,自然界に霊魂の流入の結果を生むようにと,運搬具や手段のために,霊魂に隷属することを認めます―― |
| si aliter concludis, assimilari potes cancro, qui vadit promovendo gradus per caudam, et trahit oculos retro secundum gressum; | もし,あなたがこれと異なる結論を下すなら,あなたは甲殻類(カニ・エビ)に模すことができでしょう,尾によって歩みを(前に)進めて行き,歩みにしたがって目を後方へ引きます。 |
| ac tuus visus rationalis comparari potest cum visu oculorum Argi in occipitio, sopitis illis in frontispitio; | また,あなたの理性的な視覚は,アルゴスの後頭部にある目の視覚に比べることができます,正面〔額〕にある目は眠っています。 |
| hi etiam se credunt Argos cum ratiocinantur, dicunt enim, quis non videt ortum universi ex natura, et quid tunc Deus nisi intimum extensum naturae, et similia irrationalia, ex quibus gloriantur plus quam sapientes ex rationalibus. | さらにまた,この者は推論するとき,自分をアルゴスと信じます。なぜなら,「だれが自然から宇宙の始まること知らないか,またそのとき神は自然の拡がりの最内部でないなら何なのか」,また同様の理性のないことを言い,理性から賢明な人以上に、それらのことを自慢するからです。 |