De Commercio Animae et Corporis 霊魂と肉体の交流 8
|
VI. Quod illa duo, viz. Calor et Lux, seu Amor et Sapientia, a Deo conjunctim influant in Animam Hominis, et per hanc in Mentem, ejus affectiones et cogitationes, et ex his in corporis sensus, loquelas et actiones. |
VI. これらの二つ,すなわち熱と光,あるいは愛と知恵は,神から人間の霊魂の中へ結合して流入します。そして霊魂を通って心へ,その情愛と思考力の中へ,そしてこれらから肉体の感覚,言葉と行動の中へ流入します。 |
|
8. Influxus spiritualis hactenus a limatis ingeniis traditus est ab anima in corpus, et non aliquis Influxus in Animam, et per illam in Corpus, |
8.これまで,研ぎ澄まされた能力ある者たちにより伝えられた霊的な流入は,霊魂から肉体へであって,霊魂の中への流入,そしてそれによって肉体の中への流入ではありませんでした。 |
| tametsi notum est, quod omne bonum amoris et omne verum fidei influant a Deo in hominem, et nihil eorum ab homine, et illa quae influunt a Deo, influunt proxime in Animam ejus, et per Animam in Mentem rationalem, et per hanc in illa quae faciunt corpus; | それでも,すべての愛の善とすべての信仰の真理は神から人間の中へ,そしてそれらは人間からでは決してなく,そして神から流入するそれらのものは,その霊魂の中へ最初に,そして霊魂によって理性的な心の中へ,そしてそれによって肉体を作り上げるものの中へ流入することが知られています。 |
| si quis aliter indagat Influxum Spiritualem, est sicut qui obturat venam fontis, et usque ibi quaerit perennes aquas; | もし,だれかこれと異なる霊的な流入を探すなら,その者は泉の水脈をふさいで,それでもそこに尽きない水を求める者のようです。 |
| aut qui deducit ortum arboris ex radice et non ex semine; | または,木の発生は根からで,種からではないと指摘する者, |
| aut qui lustrat principiata absque principio. | または,派生したものをその原理なしに調べる者のようです。 |
| Anima enim non est vita in se, sed est recipiens vitae a Deo, Qui est Vita in se, et omnis Influxus est vitae, ita a Deo; | なぜなら,霊魂それ自身はいのちではなく,神からのいのちを受け入れるものであり,その方はいのちそれ自身であられ,そしてすべての流入はいのちからのもの,したがって神からのものです。 |
| id intelligitur per hoc, Jehovah Deus inspiravit in nares hominis animam vitarum, et factus est homo in animam viventem, Gen: ii: 7; | それは次のことによって意味されます,「神エホバは人間の鼻の中へいのちの霊魂を息吹きかけられた。そして人間は生きた霊魂になった」(創世記 2:7) 。 |
| inspirare in nares animam vitarum, significat indere perceptionem boni et veri; | 鼻の中へいのちの霊魂を息吹きかけることは,善と真理の認識を導き入れる(与える)ことを意味します。 |
| et quoque Dominus dicit de se, Quemadmodum Pater habet vitam in seipso, ita dedit etiam Filio vitam habere in seipso, Joh: v: 26; | 主はご自分についてもまた言われています, 「父がご自身の中にいのちを持たれるように,そのように子にもご自身の中にいのちを持つことを与えられました」(ヨハネ 5:26)。 |
| vita in seipso est Deus; | ご自身の中のいのちとは神です。 |
| et vita animae est vita a Deo influens. | 霊魂のいのちとは神から流入するいのちです。 |
| Nunc quia omnis Influxus est vitae, et haec operatur per sua receptacula, ac intimum seu primum receptaculorum in homine est ejus Anima, ideo ut rite percipiatur Influxus, exordiendum est a Deo, et non a statione media; | さて,すべての流入はいのちのものであり,これはその容器によって遂行し,人間の中の最内部のまたは最初の容器はその霊魂なので,それゆえ,流入が正しく知覚されるためには,中間の位置からでなく,神から始められるべきです。 |
| si ab hac, foret doctrina Influxus sicut currus absque rotis, aut sicut navis absque velis. | もし,中間の位置から始めるなら,流入の教義は,車輪なしの馬車のように,または帆なしの船のようになります。 |
| Quoniam ita est, ideo in praemissis actum est de Sole Mundi Spiritualis in cujus medio est Jehovah Deus, n: 5; | そのようですので,それゆえ,前述事項の中で,神エホバがその真ん中におられる霊界の太陽について取り扱ったのです,5番。 |
| et de Influxu amoris et sapientiae, ita vitae, inde, n: 6, 7. | そして,愛と知恵の,そうしていのちの流入について,6, 7番。 |
| Quod per Animam influat Vita a Deo in hominem, et per hanc in ejus Mentem, h. e., in hujus affectiones et cogitationes, et ex his in corporis sensus, loquelas et actiones, est quia illa sunt vitae in ordine successivo; | 霊魂を通して,いのちが神から人間の中に流入し,そしてこれによってその心の中に,すなわち,その情愛と思考の中に,そしてこれらから肉体の感覚,話すこと,行動の中に流入することは,それらが連続的な順序の中でのいのちに属するものだからです。 |
| Mens enim est subordinata animae, et Corpus subordinatum menti, ac Menti sunt binae Vitae, una voluntatis et altera intellectus, Vita voluntatis ejus est bonum amoris, cujus derivationes vocantur affectiones, ac Vita intellectus ibi est verum sapientiae, cujus derivationes vocantur cogitationes, per has et illas vivit mens; | なぜなら,心は霊魂に従属し,肉体は心に従属するからです。また,心には二つのいのちがあります,一つは意志で,もう一つは理解力です。その意志のいのちは愛からの善であり,その派生物は情愛と呼ばれます。また,そこの理解力のいのちは知恵からの真理であり,その派生物は思考と呼ばれます。後者と前者によって心は生きています。 |
| Vita autem corporis sunt sensus, loquela et actiones; | しかし,肉体のいのちは,感覚,話すこと,行動です。 |
| quod haec sint ab anima per mentem, consequitur ex ordine in quo sunt, et ex hoc se manifestant Coram sapiente absque scrutinio. | これらが霊魂から心を通して存在することは,その中にある順序から起こり,そしてこれは探求なしに賢明な人の前に明らかです。 |
| Anima humana, quia est substantia superior Spiritualis, recipit influxum immediate a Deo, Mens autem humana, quia est substantia inferior spiritualis, recipit influxum a Deo mediate per Mundum Spiritualem, et Corpus quia est ex substantiis naturae, quae vocantur materiae, recipit influxum a Deo, mediate per Mundum naturalem. | 人間の霊魂は,上位の霊的な実体ですので,神から直接の流入を受け入れます。しかし,人間の心は,より低い霊的な実体ですので,神からの間接の流入を霊界を通して受け入れます。そして肉体は自然的な実体ですので,これは物質と呼ばれますが,神からの流入を,自然界を通して間接に受け入れます。 |
| Quod Bonum amoris et Verum sapientiae, conjunctim, h. e., unita in unum, a Deo influant in animam hominis, sed quod in progressione dividantur ab homine, ac conjungantur duntaxat apud illos, qui a Deo se patiuntur duci, in sequentibus videbitur. | 愛からの善と知恵からの真理は,結合して,すなわち,一つに結合して,神から人間の霊魂の中へ流入します。しかし,経過中に人間により分離されます。そしてわずかに神により導かれること甘受する者のもとでのみ結合されることは,この続きの中に見られます。 |