De Commercio Animae et Corporis 霊魂と肉体の交流 7



V. Quod tam Calor ille, quam Lux illa influant in hominem, Calor in ejus voluntatem, et producat ibi bonum amoris, et Lux in ejus intellectum, et producat ibi verum sapientiae.

V. その熱と同様にその光も人間の中に流入します。熱はその意志の中に流入し,そこに愛の善を生み,光はその理解力の中に流入し,そこに知恵の真理を生みます。

 7. Notum est quod universaliter omnia se referant ad Bonum et Verum, et quod non detur singulare ens in quo non relativum ad illa duo est;

 7.一般に,すべてのものは善と真理に関係すること,そしてそれらの二つのものに関係しない単一の本質は存在しないことが知られています。

inde est quod in homine sint duo Receptacula vitae, unum quod est receptaculum Boni, quod vocatur Voluntas, alterum quod est receptaculum Veri, quod vocatur Intellectus; そこからですが,人間の中には,一つは善の容器であって意志と呼ばれ,もう一つは真理の容器であって理解力を呼ばれる二つのいのちの容器があります。
et quia Bonum est Amoris, et Verum est Sapientiae, est Voluntas receptaculum amoris, ac Intellectus receptaculum sapientiae. そして,善は愛に属し,真理は知恵に属するので,意志は愛の容器であり,理解力は知恵の容器です。 
Quod bonum sit amoris, est quia homo quod amat, hoc velit, et cum operatur illud appellet bonum; et quod Verum sit sapientiae, est quia omnis sapientia est ex veris, imo bonum quod sapiens cogitat, est verum, et hoc fit bonum, cum vult et facit illud. 善が愛に属するとは,人間は,愛するものを欲し,遂行するとき,それを善と呼ぶからです。そして,真理が知恵に属するとは,すべての知恵は真理からのものであり,たしかに,賢明な者が考える善は真理であり,そしてそれを欲して,なすとき,これは善となるからです。
Qui non rite distinguit inter bina illa Receptacula vitae, quae sunt Voluntas et Intellectus, et claram notionem sibi format de illis, frustra satagit cognoscere Influxum spiritualem, 意志と理解力であるこれらの二つのいのちの容器を正当に区別せず,それらについて明らかな概念を自分に形成しない者は,霊的な流入を知ろうとしてもむだな努力です。
nam Influxus est in Voluntatem, et Influxus est in Intellectum, in Voluntatem hominis est Influxus boni amoris, et in Intellectum ejus est Influxus veri sapientiae, uterque a Jehovah Deo immediate per Solem in cujus medio est, et mediate per Caelum Angelicum. なぜなら,意志の中への流入があり,理解力の中への流入があり,人間の意志の中へは愛の善の流入であり,彼の理解力の中への流入は知恵の真理の流入であり,両方とも,神エホバから,〔神エホバが〕その中心におられる太陽によって直接に,また天使の天界によって間接になされるからです。
Bina illa Receptacula, Voluntas et Intellectus, tam distincta sunt, sicut sunt Calor et Lux, これら二つの容器である意志と理解力は,熱と光のように区別されます。
nam Voluntas recipit calorem caeli, qui in essentia sua est amor, ac Intellectus recipit lucem caeli, quae in essentia sua est sapientia, ut supra dictum est. なぜなら,以前に述べたように,意志は,その本質では愛である天界の熱を受け入れ,また理解力は,その本質では知恵である天界の光を受け入れるからです。
Datur Influxus e Mente humana in loquelas, et datur in actiones, Influxus in loquelas fit ex Voluntate per Intellectum, Influxus autem in actiones fit ex Intellectu per Voluntatem: 人間の心から,話しことばの中へ,また行動の中への流入が存在します。話しことばの中への流入は意志から理解力によって生じます,しかし行動の中への流入は理解力から意志によって生じます――
illi qui modo Influxum in intellectum, et non simul in voluntatem norunt, et ex illo ratiocinantur et concludunt, sunt sicut monoculi, qui modo vident objecta unius lateris, et non simul alterius; ac sicut manci, qui modo una manu contortim operantur: ただ理解力の中への流入だけで,同時に意志の中への流入を知らず,それから推論し,結論する者は,片目の者のようです。その者は,ただ対象の一つの側面を見るだけで,同時に他の側面を見ません。また,ただ一つの手だけでぎこちなく事を行なう,欠陥のある者のようです――
ac sicut claudi, qui super uno pede cum baculo subsultim ambulant. また,杖と一本の足で,ぴょんぴょん飛んであちこち歩く者のようです。
Ex his paucis explanatum est, quod Calor spiritualis influat in voluntatem hominis, et producat bonum amoris, et quod Lux spiritualis influat in intellectum ejus, et producat verum sapientiae. このわずかなことからでも,霊的な熱が人間の意志の中へ流入し,愛の善を生こと,そして霊的な光が彼の理解力に流入し,知恵の真理を生むことが説明されています。