De Commercio Animae et Corporis 霊魂と肉体の交流 4



III. Quod Sol Mundi Spiritualis sit purus Amor, a Jehovah Deo, Qui in medio ejus est.

III. 霊界の太陽は神エホバからの純粋な愛であり,
その方は霊界の中心におられます。

 5. Spiritualia non possunt aliunde procedere, quam ex Amore, et Amor non aliunde quam ex Jehovah Deo, Qui est Ipse Amor, quare Sol Mundi Spiritualis, ex quo omnia Spiritualia, ut a suo fonte, scaturiunt, est purus Amor a Jehovah Deo, Qui in medio ejus est, procedens:

 5.霊的なものは,愛以外のどこかから,そして愛は,愛そのものであられる方,神エホバ以外のどこかから進み出るようなことはありません。それゆえ,霊界の太陽は,神エホバから進み出る純粋な愛であり,その方はその中心におられ,すべての霊的なものがそれから,泉からのように湧出します。

ipse ille Sol non est Deus, sed est a Deo, est proxima Sphaera circum Illum ab Illo. その太陽そのものは神ではなく,神からのものでり,その方から発したその方の周りのその方に最も近いスフェアです。
Per hunc Solem a Jehovah Deo creatum est Universum, per quod intelliguntur in complexu omnes Mundi, qui totidem sunt, quot in Expanso nostri Caeli sunt Stellae.

神エホバによりこの太陽によって宇宙は創造されました。その宇宙によって全体としての世界のすべてのものが意味され,それは私たちの天の広がりの中に存在する星ほど多く,それだけ多くあります。

Quod Creatio per illum Solem, qui est purus Amor, facta sit, ita a Jehovah Deo, est quia Amor est ipsum Esse Vitae, et Sapientia est Existere vitae inde, et ex Amore per Sapientiam omnia creata sunt; 創造は,純粋な愛であるその太陽によって,このように神エホバによりなされたことは,愛はいのちのエッセそのものであり,知恵はそこからのいのちのエクシステレであり,愛から知恵によってすべてのものが創造されたからです。
hoc intelligitur per haec apud Johannem; このことがヨハネ福音書の次の言葉によって意味されています。
Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, omnia per Ipsum facta sunt, et absque Ipso factum est nihil quod factum est; “ことば”は神とともにあった,“ことば”は神であった。すべてのものはその方によって造られた。その方なしで,造られたものは何もない。
et Mundus per Ipsum factum est, i: 1, 3, 10; 世はその方によって造られた(1章 1, 3, 10節)
Verbum ibi est Divinum Verum, ita quoque Divina Sapientia; ここで“ことば”は神的な真理であり,したがって神的な知恵でもあります。
quare etiam Verbum ibi vocatur Lux, quae illuminat omnem hominem, Vers: 9, similiter ut facit Divina Sapientia per Divinum Verum. それゆえ,神的な知恵が神的な真理によって照らし出すのと同じように,さらにそこに(9節)“ことば”は,すべての人を照らし出す“光”と呼ばれています。
Illi qui aliunde deducunt ortum Mundorum, quam ex Divino Amore per Divinam Sapientiam, hallucinantur sicut cerebrosi, qui vident larvas ut homines, phantasmata ut luces, ac entia rationis ut effigies reales; 世界の始まりを,神的な知恵によって神的な愛以外のものから導く者は,惑わされ、狂った者のようになります。その者は,幽霊を人間として,幻影を光として,空想の存在を実際の像として見ます。
est enim universum creatum cohaerens Opus ex Amore per Sapientiam; なぜなら,創造された宇宙は,知恵によって愛から成り立っている作品であるからです。
visurus es hoc si potis es lustrare nexus in ordine a primis ad ultima. もしあなたが最初から最後まで秩序の中で結合されたものを調べることができるなら,あなたはそれを見るでしょう。
Quemadmodum Deus est unus, ita quoque Sol spiritualis est unus, nam de spiritualibus, quae sunt ejus derivationes, non praedicabilis est extensio spatii, et Essentia et Existentia absque spatio est ubivis in spatiis absque spatio, ita Divinus Amor a principio Universi ad omnes fines ejus; 神が一人であられるように,霊界の太陽もまた一つです。なぜなら,その派生物である霊的なものについては,空間の広がりは述べられることはできず,空間のないエッセとエクシステレは,したがって神の愛は,空間の中のいたる所に空間のなしに宇宙の源からその境界のすべてのものにまで存在するからです。
quod Divinum impleat omnia, et per impletionem in statu creato conservet omnia, ratio videt e longinquo, et in propinquo quantum cognoscit Amorem qualis in se est, ejus conjunctionem cum Sapientia, ut percipiantur fines, ejus influxum in sapientiam, ut sistantur causae, et ejus operationem per sapientiam, ut producantur effectus. 神的なものがすべてのものを満たし,満たすことによって創造の状態の中にすべてのものを保持することを,理性は遠くから見ますが,その中にある愛の性質を,目的が知覚されるために知恵とのその結合を,原因が確立されるために知恵の中へのその流入を,結果が生まれるために知恵による活動を知れば知るほど近くで見ます。