De Commercio Animae et Corporis 霊魂と肉体の交流 3



II. Quod Mundus Spiritualis exstiterit et subsistat ex Suo Sole, et quod Mundus naturalis ex suo.

II. 霊界はそれ自体の太陽から生じ,存続し,
自然界もそれ自体の太陽から生じ,存続します。

 4. Quod sit alius Sol Mundi Spiritualis, et alius Mundi naturalis, est quia Mundi illi prorsus distincti sunt, ac Mundus trahit suam originem ex Sole;

 4.霊界に一つの太陽があり,自然界にもう一つの太陽があります,なぜなら,それらの世界は完全に区分されており,世界はその起源を太陽から引き出すからです。  

non enim potest Mundus, in quo omnia spiritualia sunt, oriri ex Sole, ex quo omnia naturalia sunt, nam sic foret Influxus physicus, qui tamen est contra ordinem. すべてのものが霊的である世界は,すべてのものが自然的である太陽から生ずることはできません,なぜなら,そこには物質的な流入があり,それは秩序に反しているからです。 
Quod Mundus exstiterit ex Sole, et non vicissim, constat ex effectu causae, quod Mundus in omnibus et singulis ejus subsistat per Solem, ac subsistentia demonstrat existentiam, quare dicitur quod subsistentia sit perpetua existentia; 世界が太陽から生じたのであって,逆でないことは,原因と結果から明らかです。世界はそのあらゆるものが太陽によって存続し,存続は現存を実証しており,それゆえ,存続は不断の現存であると言われます。
ex quo patet, quod si removeretur Sol, caderet Mundus ejus in Chaos, et hoc in nihilum. ここから,もし太陽が取り除かれるなら,その世界は混沌へ,混沌は無へと落ち込むことが明らかです。
Quod in Mundo spirituali sit alius Sol quam in Mundo naturali, possum testari, quia illum vidi; 霊界には,自然界に存在するのとは別の太陽が存在することを,私は証言できます,なぜなら,それを見たからです。
apparet igneus sicut noster Sol, paene simili magnitudine, distat ab Angelis sicut noster Sol ab hominibus; 私たちの太陽とほとんど同じ大きさの火のようなものが,私たちの太陽が人間から隔たっているように天使たちからも隔たって,現われます。
at non oritur nec occidit, sed stat immotus in media altitudine inter zenith et horizontem, inde est Angelis perpetua lux, et perpetuum ver. しかし,上りも沈みもしないで,天頂と水平線の間の中間の高みにあって動きません。そこから天使たちに絶えない光と絶えない春があります。
Homo rationis, qui non aliquid novit de Sole Mundi Spiritualis, facile delirat in sua idea de Creatione Universi, quam, cum profunde volvit, non aliter percipit, quam quod sit ex natura, et quia origo naturae est Sol, quam quod sit ex Sole ejus ut Creatore. 霊界の太陽について何も知らない,理性的な人は,宇宙の創造についての自分の観念の中で,次のように容易に狂ってしまいます。深く思いめぐらす時,宇宙は自然から存在すること,そして自然の起源は太陽であるので,創造者として太陽から自然が存在する以外のことを知覚しません。
Insuper non potest aliquis percipere Influxum spiritualem, nisi etiam sciat originem ejus, omnis enim Influxus est ex Sole, Influxus Spiritualis ex suo, et Influxus naturalis ex suo; さらにその起源を知らないなら霊的な流入が何であるかも知覚できません。なぜなら,すべての流入は太陽から,霊的な流入はこの太陽から,自然的な流入もそこの太陽から存在するからです。
Internus visus hominis, qui est Mentis ejus, influxum recipit ex Sole spirituali, Externus autem Visus, qui est corporis, influxum recipit ex Sole naturali, et in Operatione se conjungunt, similiter ut Anima cum Corpore. 心のものである人間の内部の視覚は,霊界の太陽から流入を受け入れます。しかし,肉体のものである外部の視覚は,自然界の太陽から流入を受け入れます。そして霊魂が肉体と結合するように,それらは活動の中で結合します。
Ex his patet, in quam caecitatem, caliginem, et fatuitatem incidere possunt illi qui nihil sciunt de Mundo Spirituali, et ejus Sole; これらから,霊界とその太陽について何も知らない者は,どれほどの盲目,暗黒,愚鈍の中へ落ち込むかが明らかです。
in Caecitatem, quia Mens ex solo visu oculi pendens, in ratiociniis fit similis vespertilioni, qui vage et modo ad appensa lintea noctu volat: 盲目の中へ,なぜなら,目の視覚だけに依存する心は,推論を誤用して,あちらこちらに,吊り下げられたただの亜麻布に向かって夜に飛ぶ,コウモリに似たものになるからです。
in Caliginem, quia visus mentis, dum in illum ab interiori influit visus oculi, orbatur omni spirituali lumine, et fit similis noctuae: 暗黒の中へ,なぜなら,心の視覚は,その中へ内側から目の視覚が流入するとき,すべての霊的な光を奪い去られ,フクロウに似たものになるからです。
in Fatuitatem, quia nihilominus homo cogitat, sed ex naturalibus de spiritualibus, et non vicissim, ita amenter, stulte, et fatue. 愚鈍の中へ,なぜなら,人間は考えはいても,自然的なものから霊的なものについて考え,その逆には考えないで,このように狂い,愚かで,無知であるからです。