De Commercio Animae et Corporis 霊魂と肉体の交流 3
|
I. Quod duo Mundi sint, Mundus spiritualis ubi sunt Spiritus et Angeli, et Mundus naturalis, ubi sunt Homines. |
I. 二つの世界があります。そこに霊たちと天使たちがいる霊界,それと人間がいる自然界です。 |
| 3. Quod sit Mundus spiritualis, in quo sunt Spiritus et Angeli, distinctus a Mundo naturali in quo sunt homines, hactenus in Orbe etiam Christiano alte latuit; |
3.霊界があり,そこには霊たちと天使たちがいて,人間がいる自然界から区分されていることは,これまでキリスト教の地域にすら深く隠されていました。 |
| causa est, quia non aliquis Angelus descendit et oretenus docuit, nec aliquis homo ascendit et vidit; | その理由は,だれかある天使が降りて来て,口頭で教えたことも,だれかある人間が上って,見たこともなかったからです。 |
| ne itaque ex ignorantia illius Mundi, et inde ex ancipite fide de Coelo et Inferno, homo infatuaretur in tantum ut fieret Naturalista atheus, placuit Domino aperire visum spiritus mei, et hunc elevare in Coelum, et quoque demittere in Infernum, et exhibere videndum quale est utrumque. | そこで,その世界についての無知から,またそこから天界と地獄についての曖昧な信仰から,人間が無神論者の自然崇拝者となるほどにも惑わされないようにと,主は私の霊的な視覚を開け,天界に上げ,地獄に降ろし,その両方の性質を見させてくださいました。 |
| Inde patuit mihi quod duo Mundi sint, et illi inter se distincti, unus in quo omnia spiritualia sunt et inde vocatur Mundus spiritualis, et alter in quo omnia naturalia sunt, et inde vocatur Mundus naturalis, ac quod spiritus et angeli in suo Mundo vivant, ac homines in suo; | ここから,二つの世界があり,それらは区分されていることが私に明らかとなりました。一つは,その中のすべてのものは霊的であり,そこから“霊界”と呼ばれ,もう一つは,その中のすべてのものは自然的であり,そこから“自然界”と呼ばれます。そして霊たちと天使たちは自分たちの世界で,人間も自分たちの世界で生活します。 |
| tum quod unusquisque homo per mortem transmigret e suo in alterum, et in hoc vivat in aeternum. | さらに,人間のだれもが死によって自分たちの世界から他の世界へ移住し,そこで永遠に生活します。 |
| Cognitio de utroque hoc mundo praemittenda est, ut a principio suo detegatur Influxus, de quo hic agitur; | ここで論議される流入について,それがその最初から明らかにされるために,この両方の世界についての知識が前もって述べておきます。 |
| influit enim Mundus spiritualis in Mundum Naturalem, et actuat hunc in singulis ejus, tam apud homines quam apud bestias, et quoque facit vegetativum in arboribus et herbis. | なぜなら,霊界が自然界に流入し,自然界の人間と同様に動物といった個々のものを活動させ,また木と草にも植物の成長を与えるからです。 |