De Commercio Animae et Corporis 霊魂と肉体の交流 2
|
2. Quoniam Influxus spiritualis est ex ordine et ejus legibus, ut dictum est, ideo hic a sapientibus in Orbe erudito prae duobus reliquis agnitus et receptus est: |
2. 前述したように,霊的な流入は秩序とその法則からのものであるので,それゆえ,これは学問の世界で賢明な者たちにより,残りの二つと比べて,承認され,受け入れられています―― |
| omne id quod ex ordine est, Veritas est, ac Veritas se ipsam manifestat ex luce ei insita, etiam in umbra rationis, in qua sunt Hypotheses. | 秩序からのものはすべて,真理であり,そして真理は真理それ自体を,生来の光から,仮説が存在する理性の影の中にあってさえ,明らかにします。 |
| Sed sunt tria quae hanc Hypothesin involvunt umbrae, ignorantia quid Anima, ignorantia quid Spirituale, et ignorantia qualis est Influxus, quare haec tria prius evolvenda sunt antequam Ratio videt ipsam Veritatem; | しかし,この仮説を影へと転がし込む三つの無知があります。霊魂についての無知,霊的なものについての無知,それと流入についての無知です。それゆえ,理性が真理それ自身を見る前に,これらの三つのものが前もって追い出されるべきです。 |
| nam Veritas hypothetica non est ipsa veritas, sed conjectura veritatis; | なぜなら,仮説上の真理は,それ自体は真理ではなく,真理の推測であるからです。 |
| est sicut pictura in pariete in luce stellarum noctu visa, cui Mens inducit formam Variam secundum phantasiam; | それは夜の星の光の中で壁の中に見られる絵のようなものです。壁に,心は幻想にしたがってさまざまな形を取り入れます。 |
| aliter dum lux solis post auroram illuminat illam, et non modo communia ejus sed etiam singularia ejus detegit et sistit videnda; | 夜明けの後,太陽の光がそれらを照らし出し,そのおおざっぱなものだけでなく,その詳細な部分もまた現われ,見られるようになる時,異なります。 |
| ita fit ex umbra veritatis, in qua est haec Hypothesis, aperta Veritas, dum cognoscitur quid et quale est Spirituale respective ad naturale, tum quid et qualis est Anima humana, ut et qualis in illam, et per illam in Mentem perceptivam et cogitativam, et ex hac in corpus est influxus. | そのように,真理の影から――その中にこの仮説が存在します――開かれた真理が生じます。自然的なものに関係して霊的なものが何であり,どんなものであるか,さらに人間の霊魂が何であり,どんなものであるか知られる時です。霊魂の中へ,またその霊魂によって認識し,思考する心の中へ,そして心から肉体の中への流入がどんなものであるか知るためです。 |
| Ast haec a nemine tradi possunt, nisi cui data est a Domino consociatio cum Angelis in Mundo spirituali et simul cum Hominibus in Mundo naturali; | しかし,これらのことは,主から霊界の中の天使たちとの交わりを,それと同時に自然界の人間との交わりを与えられた者を除いては,だれからも告げられることができません。 |
| et hoc quia mihi datum est, potui describere quid et quale est unum et alterum, quod factum est in Opusculo de Amore Conjugiali, de Spirituali in Memorabili ibi n: 326 ad 329; de Anima Humana, n: 315, et de Influxu n: 380, et plenius n: 415 ad 422. | そしてこのことが私に与えられたので,霊的なものと自然的なものが何であり,どんなものであるか叙述することができました。それらは『結婚愛』についての小著に書かれています,霊的なものについてはそこのメモラビリアの中の326 から 329番,人間の霊魂については 315番,流入については 380番,またより豊かには 412から322番にあります。 |
| Quis non scit, aut scire potest, quod Bonum amoris et Verum fidei influant a Deo in hominem, et quod influant in Animam ejus, ac sentiantur in Mente ejus, ac effluant ex cogitatione in loquelas, et ex voluntate in actiones. | 愛の善と信仰の真理は, 神から人間の中へ流入し,その霊魂の中へ流入することを,そしてその心の中で感じられ,思考から言葉の中へ,また意志から行動の中へ流れ出ることをだれが知らないでしょうか,あるいは知ることができないでしょうか? |
| Quod inde sit influxus spiritualis, ac ejus origo et derivatio, manifestabitur in hoc ordine. | 霊的な流入,そしてその起源と派生物は,流入からのものであることを次の順序で明らかにします。 |
| I. Quod duo Mundi sint, Mundus Spiritualis, ubi sunt Spiritus et Angeli, et Mundus naturalis, ubi sunt Homines. | I.二つの世界があります。そこに霊たちと天使たちがいる霊界,それと人間がいる自然界です。 |
| II. Quod Mundus Spiritualis exstiterit et subsistat ex suo Sole, et quod Mundus naturalis ex suo. | II.霊界はそれ自体の太陽から生じ,存続し,自然界もそれ自体の太陽から生じ,存続します。 |
| III. Quod Sol Mundi spiritualis sit purus amor a Jehovah Deo, Qui in medio ejus est. | III.霊界の太陽は神エホバからの純粋な愛であり,その方は霊界の中心におられます。 |
| IV. Quod ex illo Sole procedat Calor et Lux, et quod Calor ex illo procedens in essentia sua sit Amor, et quod Lux inde in essentia sua sit Sapientia. | IV.その太陽から熱と光が進み出ており,そこから進み出ている熱はその本質では愛であり,そこからの光はその本質では知恵です。 |
| V. Quod tam Calor ille quam Lux illa influant in hominem, Calor in ejus Voluntatem et producat ibi bonum amoris, et Lux in ejus intellectum, et producat verum sapientiae. | V.その熱と同様にその光も人間の中に流入します。熱はその意志の中に流入し,そこに愛の善を生み,光はその理解力の中に流入し,そこに知恵の真理を生みます。 |
| VI. Quod illa duo, calor et lux, seu amor et sapientia, a Deo conjunctim influant in Animam hominis, et per hanc in Mentem, ejus affectiones et cogitationes, et ex his in corporis sensus, loquelas et actiones. | VI.これらの二つ,熱と光,すなわち愛と知恵は,神から人間の霊魂の中へ結合して流入します。そしてこれ霊魂を通って心へ,その情愛と思考力の中へ,そしてこれらから肉体の感覚,言葉と行動の中へ流入します。 |
| VII. Quod Sol Mundi naturalis sit purus ignis, et quod per hunc solem exstiterit et subsistat Mundus naturae. | VII.自然界の太陽は純粋な火です。そしてこの太陽によって自然界は生じ,存続します。 |
| VIII. Quod inde omne quod ex hoc sole procedit, in se spectatum sit mortuum. | VIII.それゆえ,この太陽から進み出るすべてのものは,それ自体を観察すれば,死んだものです。 |
| IX. Quod Spirituale induat se Naturali, sicut homo se veste. | IX.人間が衣服を着るように,霊的なものは自然的なものを着ています。 |
| X. Quod Spiritualia ita induta in homine faciant ut vivere possit rationalis et moralis, ita spiritualiter naturalis. | X.このように人間の中で自然的なものを着た霊的なものは,理性的で道徳的な,そうして霊的に自然的な人間として生きることができるようにします。 |
| XI. Quod receptio influxus istius sit secundum statum amoris et sapientiae apud hominem. | XI.この流入の受け入れは,人間のもとでの愛と知恵の状態にしたがっています。 |
| XII. Quod Intellectus in homine possit elevari in lucem, hoc est, in sapientiam, in qua sunt Angeli Caeli, secundum excultum rationis, et quod Voluntas ejus in calorem, hoc est, in amorem similiter secundum facta vitae; | XII.人間の中で理解力は,理性の完成にしたがって,天界の天使たちのいる光の中へ,すなわち,知恵の中へ揚げられることができます。そして,その意志は,生活の行為にしたがって,熱の中へ,すなわち,愛の中へ同様に揚げられることができます。 |
| sed quod amor voluntatis non elevetur, nisi quantum homo vult et facit illa, qua sapientia intellectus docet. | しかし,理解力からの知恵が教えることを人間が欲し,行なわないかぎり,意志の愛は,揚げられません。 |
| XIII. Quod prorsus aliter apud bestias. | XIII.獣は完全に異なっています。 |
| XIV. Quod tres gradus sint in Mundo spirituali, et tres gradus in Mundo naturali, secundum quos fit omnis influxus. | XIV.霊界に三つの段階が,また自然界に三つの段階があり,それらの段階にしたがってすべての流入が起こります。 |
| XV. Quod fines sint in primo gradu, causae in secundo, et effectus in tertio. | XV.目的は第一の段階に,原因は第二の段階に,そして結果は第三の段階にあります。 |
| XVI. Quod ex his pateat, qualis est influxus spiritualis ab origine sua ad effectus. | XVI.これらから,霊的な流入の性質が,その起源から結果まで,どんなものか明らかです。 |
| Singula hoc nunc paucis illustranda sunt. | これらの一つ一つを,今から簡潔に説明します。 |