De Commercio Animae et Corporis 霊魂と肉体の交流 1
| 1. De commercio animae et corporis, seu de Operatione unius in alterum, ac unius cum altero, sunt tres Opiniones et Traditiones, quae sunt Hypotheses; |
1.霊魂と肉体の交流について,すなわち,一方の活動が他の中に流入し,そして一方の活動が他とともに働くかについては,三つの意見と教えがあり,それらは仮説です。 |
| Prima vocatur Influxus physicus, Altera Influxus Spiritualis, et Tertia Harmonia praestabilita. | 第一のものは物質的な流入,第二のものは霊的な流入,そして第三のものは予定された調和と呼ばれます。 |
| Prima, quae vocatur Influxus physicus, est ex apparentiis sensuum et inde fallaciis, quoniam apparet sicut objecta visus, quae afficiunt oculos, influant in cogitationem, et producant illam; | 第一のものは,物質的な流入と呼ばれ,感覚の外見とそこからの誤りからのものです。目に働きかける視覚の対象が,思考の中に流入し,思考を生むかのように現われるからです。 |
| pariter loquelae quae movent aures, sicut influant in mentem, et producant ideas ibi; consimiliter olfactus, gustus, et tactus: | これと等しく,耳を刺激する言葉が,心に流入し,そこに観念を生むかのように現われるからです。嗅覚,味覚,触覚も同様です―― |
| quoniam horum Sensuum organa primum recipiunt contactus e Mundo alluentes, et secundum affectiones illorum apparet Mens cogitare et quoque velle, ideo Antiqui Philosophi et Scholastici crediderunt influxum ab illis derivari in animam, et sic concluserunt Hypothesin de Influxu physico seu naturali. | これらの感覚の器官は,最初に世から流れ入る影響を受け入れ,そしてそれらの情愛にしたがって,心が考え,そしてまた意志するかのように現われるからです。それゆえ,古代の哲学者や学者たちは,流入を感覚器官から霊魂の中へ運ばれることであると信じました。こうして物質的な,または自然的な流入についての仮説を結論しました。 |
| Altera, quae vocatur Influxus Spiritualis, a quibusdam occasionalis, est ex ordine et ejus legibus; | 第二のものは,霊的な流入と呼ばれ,ある種の誘因による流入であって,秩序とその法則からのものです。 |
| quoniam Anima est substantia spiritualis, et inde purior, prior, et interior, Corpus autem est materiale, et inde crassius, posterius et exterius, et secundum ordinem est, ut purius influat in crassius, prius in posterius, et interius in exterius, ita Spirituale in Materiale, et non vicissim; | 霊魂は霊的な実体であり,それゆえ,より純粋,より前に,より中にありますが,しかし肉体は物質であり,それゆえ,より粗野,より後ろに,より外にあり,純粋なものが粗野なものへ,前のものが後ろのものへ,中のものが外のものへ,そのように霊的なものが物質的なものへ流入し,この逆でないことが秩序にしたがっているからです。 |
| proinde Mens cogitativa in Visum secundum statum inductum oculis ex objectis, quem statum Mens illa etiam disponit ad nutum; | したがって,思考する心が,対象から目に取り入れられる状態にしたがって視覚に流入し,またさらにその状態をその心はその意向によって制御します。 |
| pariter Mens perceptiva in Auditum secundum Statum inductum auribus ex loquelis. | これと等しく,認識する心が,言葉から耳に取り入れられる状態にしたがって聴覚に流入します。 |
| Tertia, quae vocatur Harmonia Praestabilita, est ex apparentiis et fallaciis rationis, quoniam Mens in ipsa operatione una et simul agit cum corpore; | 第三のものは,予定された調和と呼ばれ,心がその活動の中で肉体と一緒にそして同時に行なうという,外見と理性の誤りからのものです。 |
| at usque omnis operatio est primum successiva et postea simultanea, operatio successiva est Influxus, et operatio simultanea est Harmonia; | しかしそれでも,すべての活動は最初に連続的であり,その後,同時的です。連続的な作用は流入であり,同時的な活動作用は調和です。 |
| quemadmodum cum Mens cogitat et postea loquitur, aut cum vult et postea agit, quare est fallacia rationis stabilire simultaneum et excludere Successivum. | 心が考えて,その後,話す時,または心が意志し,その後,行なう時のようにです。それゆえ,同時的なものを固定させ,連続的なものを除外することは理性の誤りです。 |
| Praeter has tres Opiniones de Commercio Animae et Corporis non dabilis est quarta, quippe sive operabitur Anima in Corpus, sive Corpus in Animam, sive utraque continue simul. | 霊魂と肉体の交流についてこれらの三つの意見の外に第四のものは可能ではありません,なぜなら,霊魂が肉体の中へ働くか,または肉体が霊魂の中へ働くか,または両方とも絶え間なく同時に働くかするからです。 |